VENERABILI SERVO DEI MODESTINO A IESU ET
MARIA
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «In hoc novimus caritatem,
quoniam ille pro nobis animam suam posuit; et nos debemus pro fratribus animas
ponere» (1 Io 3, 16). Ea caritate, quam Christus ostendit in Cruce, iugiter
inflammatum est ministerium caritatis Venerabilis Servi Dei Modestini a Iesu et
Maria, presbyteri ex Ordine Fratrum Minorum, qui peculiare divinae misericordiae
testimonium reddidit et primo praeteriti saeculi labente dimidio apud regions
Italiae Australis spei artifex exstitit.
Servus Dei Frattae Maioris, in provincia Neapolitana et dioecesi Aversana,
die V mensis Septembris anno MDCCCII primam vidit lucem. Eius parentes Nicolaus
Mazzarella et Teresia Esposito, quamvis humiles artifices cannabes
conficientes, tamen sapientes filiorum suorum fuerunt institutores. Sequenti die
post natalem ille sacro ablutus est fonte in paroecia sancti Sosii Levitae et
Martyris et nomen Dominicum suscepit. Ferventi ductus impulsu ad sacras
celebrationes participandas, inde a tenera aetate apud templum paroeciale munus
serviendi ad altare exercuit, omnes modestia et pietate aedificans. Dein divini
Magistri vocationem exaudiens, consilium cepit se bono fratrum vovendi in
sacerdotali ministerio. Hac de causa, alumnus apud Seminarium dioecesanum
Aversanum aliquot per annos studiis se dedit. Subinde forma vitae evangelicae
Francisci Asisinatis allectus, anno MDCCCXXII inter Fratres Minores exceptus est
apud religiosam provinciam Neapolitanam, nomine assumpto fratre Modestino a Iesu
et Maria.
Die XXII mensis Decembris anno MDCCCXXVII presbyteratus ordine insignitus ab
Exc.mo D.no Xaverio Durini, Episcopo Aversano, caritatem Boni Pastoris sibi
imitandam proposuit, difficultates ferens et incommoda suae gentis. Tota eius
vita constans exstitit deditio amoris in fratrum beneficium.
Caritate quidem, humilitate ac dulcedine praeditus, promptum iugiter se
praebuit ad excipiendos et benevolenter exaudiendos omnes, quin umquam aliquis
derelinqueretur, verbis solacii et opportunis subsidiis omnes prosequens. Per
assiduam celebrationem Sacramenti Reconciliationis, cor Patris et investigabile
divinae misericordiae mysterium hominibus aperuit. Singulari pietate cultum
promovit Beatae Mariae Virginis sub titulo Matris Boni Consilii cuius
simulacrum ad infirmos ferebat, ad pauperes adque in carcere detentos, ubicumque
opus esset solacium afferre vel vulneribus mederi. Praecipuam adhibuit curam
sacerdotalem et pastoralem erga parturientes, quas ad excipiendum et exercendum
maternitatis donum secundum praecepta christiana hortabatur.
Caritas eius maxime resplenduit quodam die, cum non haesitaverit quin vitae
periculo se offerret dum adiumentum fratribus gravi pestilentia cholerae morbi
correptis praestaret. Eorum sortem usque ad extremum participavit, ita ut
Neapoli die XXIV mensis Iulii anno MDCCCLIV caritatis victima corrueret.
Servus Dei Modestinus omnimoda promptitudine fide referta praecelluit; in
Franciscali laetitia paupertatem vixit, quae eum cuilibet humano dolori perquam
vicinum reddidit, infimos flagranti prosecutus est dilectione; speciali cultu
Deiparam Virginem auxit, ita omnibus usque se exhibuit uti signum novae spei et
credibilis testis Evangelii caritatis, ex quo quaelibet profluit authentica
humana et socialis renovatio. Fama sanctitatis qua Servus Dei adhuc vivens
gavisus est, post mortem magnopere crevit, ratione habita illius exempli
caritatis, quae eius vitam pro fratribus insumptam semper obsignavit. Ita die XX
mensis Decembris anno MDCCCLXX, populi Neapolitani vota explens, Em.mus Dnus
Xystus S.R.E. Cardinalis Riario Sforza, Archiepiscopus Neapolitanus,
pervestigationem ordinariam dioecesanam super vita et virtutibus Servi Dei
incohavit. Diuturnum et haud facile iter die IX mensis Iunii anno MCMLXXXIII est
feliciter confectum, dum Nobis coram decretum prodiit super virtutibus heroum in
modum ab ipso Servo Dei exercitis. Dein, quadam sanatione, Venerabilis Servi Dei
intercession adscripta, accurate perpensa et felici quidem cum exitu, die XXIII
mensis Decembris anno MCMXCIII decretum super miro evulgatum est. Quapropter
statuimus ut beatificationis ritus Romae ageretur die XXIX mensis Ianuarii anno MCMXCV.
Hodie idcirco in Patriarchali Basilica Vaticana, intra Missarum sollemnia,
formulam hanc protulimus:
Nos, vota Fratrum Nostrorum Sergii Obeso Rivera, Archiepiscopi Ialapensis,
Michaëlis Cardinalis Giordano, Archiepiscopi Neapolitani, Eliae Yanes Alvarez,
Archiepiscopi Caesaraugustani, et Angeli Cella, Episcopi Frusinatensis
Verulani-Ferentini, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque
christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto,
Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei
Raphaël Guizar Valencia, Modestinus a Iesu et Maria, Genovefa Torres Morales et
Grimoaldus a Purificatione Santamaria Beatorum nomine in posterum appellentur
eorumque festum: Raphaëlis Guizar Valencia die vicesima quarta mensis Octobris;
Modestini a Iesu et Maria die vicesima quarta mensis Iulii; Genovefae Torres
Morales die quarta mensis Ianuarii; et Grimoaldi a Purificatione Santamaria die
decima octava mensis Novembris in locis et modis iure statutis quotannis
celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Haec vero quae Nos hodie statuimus firma usquequaque nunc esse volumus ac
valida in posterum fore iubemus, contrariis quibuslibet rebus minime
officientibus dum permagna nimirum cum fiducia ac certa exspectatione futurum
confidimus ut Beatus idem Modestinus longe late in exemplum Ecclesiae filiis
praefulgens illum religionis usum ac morum integritatem illam renovet quibus
adeo his diebus universa Catholica communitas egere videtur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis
Ianuarii, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana