VENERABILI SERVAE DEI GENOVEFAE TORRES
MORALES
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Infirma mundi elegit
Deus, ut confundat fortia» (1 Cor 1, 27).
Dominus qui exaltat humiles et esurientes implet bonis (cfr Lc 1, 52-53)
benignis oculis suis prosecutus est dilectionisque suae thesauris ditavit
Genovefam Torres Morales, mulierem litterarum expertem et quidem adversa
valetudine affectam, cui munus commisit caritatis et sanctitatis Christi
testimonium in terra Hispanica reddendi.
Haec humilis Dei Serva die III mensis Ianuarii, anno MDCCCLXX ortum habuit in
oppido Almenara, in dioecesi Segobricensi-Castellionensi. A prima aetate in
paupertatis et indelebilis anxietatis condicione versabatur ob immaturam
genitorum, quattuor fratrum et sororum mortem. Octavum aetatis annum agens, una
cum fratre maiore rerum domesticarum suscepit curam, quae sane eius infirmas
vires exsuperabat. Mox vitae asperitas a quacumque lusione et delectatione eam
distraxit, immo festinanter ab omni humanae vanitatis affectu abhorrere coepit,
dum amore flagrabat in Deum, in Mariam Virginem et exercitia pietatis. Aerumnae
multae et incommoda saevierunt in eam, quae tamen mitem, benignam iocabundamque
indolem suam custodire potuit. Cum tredecim annos ageret, tumore quodam est
correpta atque sinistri cruris amputationem ita indiligenter subiit, ut vulnus
numquam ad cicatricem perveniret. Usque ad extremum suae terrenae exsistentiae
baculo innisa ambulare debuit. Providentiae consilio obsequens, Valentiam
petivit, in Domum Misericordiae, cuius curam gerunt Sorores Carmelitides a
Caritate. Inibi novem annos in pace et labore vitam duxit simulque sive in
agnitione Dei sive in exercitio virtutum plurimum est progressa; nihilominus
frustra petivit ut excipi posset apud illam Congregationem a qua tot beneficiis
donata erat. In saeculum regressa est consilium suscipiens aliquid boni pro Deo
atque pro proximo faciendi. Etenim se sociavit cum duabus mulieribus quae
senioribus mulieribus assistentiam dabant. Die II mensis Februarii anno MCMXI
condidit «Congregationem Sororum a Sacro Corde et a Sanctis Angelis», quae
vulgo «Angélicas» appellantur, quaeque moralem et humanam vigilantiam
mulieribus solis praestant. Prudentia, animi firmitate et materna caritate
promovit solidationem et provectionem Operis a se fundati, quod Archiepiscopus
Caesaraugustanus anno MCMXXV ratum habuit. Eodem anno Serva Dei vota religiosa
nuncupavit et Superiorissae Generalis munus sumpsit, idque prudentia animique
magnitudine usque ad annum MCMLIV est exsecuta. Sororum suarum institutionem
tam consilio quam vitae exemplo assidue curavit, constanter incensa amore
Crucis et Eucharistiae, caritate, humilitate atque perfecta votorum
religiosorum Regulaeque observantia. Fervens exstitit in oratione et cultu erga
Cor Iesu, Matrem Dei nec non Sanctos Angelos; fiduciam in Providentia iugiter
nutrivit; cor suum mundum custodivit ac liberum a quolibet rerum terrenarum
affectu et ab huius mundi illecebris; proximum dilexit eique animo aequo
inserviit et multifariam contulit ad animarum salutem; patiens fuit in
tribulatione, pertinax in difficultatibus, misericors in eos qui obstaculis
adversisque rebus ei adversabantur. Postquam a munere cessavit Superiorissae
Generalis, uti quaelibet se gessit soror, oboediens et laeta in abscondita vita.
Brevi consumpta morbo, die V mensis Ianuarii anno MCMLVI ad aeternum transiit
regnum, ad quod inde a iuventute diligenter se paraverat. Sanctitatis fama, qua
Dei Serva in vita refulsit, post mortem increbuit, quapropter Archiepiscopus
Caesaraugustanus anno MCMLXXVI Causam incohavit beatificationis et
canonizationis. Servatis de iure servandis, Nosmet Ipsi die XXII mensis
Ianuarii anno MCMXCI decreto ediximus Servam Dei virtutes theologales,
cardinales eisque annexas heroum in modum exercuisse. Interea, anno MCMLXXXIII,
Matriti quaedam curatio mira est facta quae intercessioni eiusdem Servae Dei
Genovefae Torres Morales est tributa. De hoc miro casu annis MCMXC-MCMXCI
processus canonicus rite est instructus. Persolutis suetis inquisitionibus
medicis et theologicis, Nobis coram, die II mensis Iulii anno MCMXCIV,
promulgatum est decretum super miraculo. Quapropter statuimus ut ritus
beatificationis die XXIX mensis Ianuarii sequenti anno celebraretur.
Hodie igitur in Basilica Petriana inter Missarum sollemnia formulam hanc
protulimus:
Nos, vota Fratrum Nostrorum Sergii Obeso Rivera, Archiepiscopi Ialapensis,
Michaelis cardinalis Giordano, Archiepiscopi Neapolitani, Eliae Yanes Alvarez,
Archiepiscopi Caesaraugustani, et Angeli Cella, Episcopi
Frusinatensis-Verulani-Ferentini, nec non plurimorum aliorum Fratrum in
episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis
Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut
Venerabiles Servi Dei Raphael Guizar Valencia, Modestinus a Iesu et Maria,
Genovefa Torres Morales et Grimoaldus a Purificatione Santamaria Beatorum
nomine in posterum appellentur eorumque festum: Raphaelis Guizar Valencia die
vicesima quarta Octobris; Modestini a Iesu et Maria die vicesima quarta Iulii;
Genovefae Torres Morales die quarta Ianuarii; et Grimoaldi a Purificatione
Santamaria die decima octava Novembris in locis et modis iure statutis quotannis
celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Haec vero quae hodie statuimus firma usquequaque deinceps esse volumus ac
valida fore iubemus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus, dum
certissime futurum esse confidimus ut talis honor talisque simul cultus ab
Ecclesia Matre huic ipsi concessus caeliti Beatae plurimum posthac universos
quidem christifideles ad imitationem incitet eius quo uberiores ideo spiritales
percipere valeant fructus et Christi Domini causam Evangelii inter homines
certius defendere ac vehere.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis
Ianuarii, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana