The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

OMNI DIE

VENERABILI SERVO DEI RAPHAELI GUÍZAR VALENCIA
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Omni die in templo et circa domos non cessabant docentes et evangelizantes Christum, Iesum» (Act 5, 42).

Verba haec, ad Apostolos sane referenda, apte ad Venerabilem Dei Servum Raphaelem Guízar Valencia conveniunt. Eximius ipse episcopus Verae Crucis, quandoquidem omnem vitam suam ad fidem proferendam studiose dicavit non modo sua in patria verum etiam in Guatimala et Cuba, persecutionibus exstantibus et mortis periculis, merito Mexici Apostolus appellatur et Pastor bonus, vitam suam gregis defendendi causa oblaturus (cfr Io 10, 11).

In oppido ortus quod Cotija, Michoacán, vulgo vocant, die XXVII mensis Aprilis anno MDCCCLXXVIII, ex frequenti familia, christiana fide ample locupletata, suorum parentum exempla persequens, puer pietatem virtutesque coluit. Anno MDCCCXCIV Ocelense Mexici Seminarium ingressus est et anno MCMI sacerdos est renuntiatus.

Novensilis sacerdos in pastoralibus visitationibus Episcopum comitabatur, atque apostolico studio permotus, recenti quidem et iuvenili, in veram popularem missionem immutabat singulas visitationes. Pater Spiritus paulo post destinatus Ocelensis Seminarii necnon cathedralis canonicus, his servatis officiis, populares missiones instituere perrexit, dum apostolatus artem Seminarii tirones docebat eorundemque in cor Eucharistiae dilectionem et filialem blandamque in Virginem Mariam pietatem inducebat.

Anno MCMXI ut adversus Ecclesias contumeliis et maledictis officeretur, Mexicopoli catholica acta diurna constituit, quae mox a seditiosis ablata sunt. Cum eius vita peteretur, sine stabili domicilio aliquot per annos vixit. Uni rei ille studebat, ut animas salvaret. Ut cunctis spiritale levamentum praeberet, religiosa persecutione saeviente et tumulto, institoris induens personam vel medici homoepathici, acies frequentabat, ut sacramenta sauciatis moribundisve ministrarentur, haud semel mortis exstante periculo. Sicut Gentium Apostolus, asseverare poterat: «Omnibus omnia factus sum, ut aliquos utique facerem salvos» (1 Cor 9, 22).

Cum eum inimici persequerentur, cumque iam in Mexico manere non posset, periculo impendente ne caperetur, sub anni MCMXV exitum in Foederatas Civitates Americae Septemtrionalis commigravit. Inde Guatimalam et Cubam petiit, ubicumque missiones instituens, conversiones innumeras afferentes.

Die I mensis Augusti anno MCMXIX, dum apostolatum Cubae obibat, Episcopus renuntiatus est Verae Crucis. Die XXX mensis Novembris anno MCMXIX consecratus in cathedrali templo Sancti Christophori de Habana, die IX mensis Ianuarii subsequenti anno suam dioecesim ingressus est.

Apostolico studio concitus, ab initio suum agrum invisere cunctisque fidelibus, una cum Dei verbo, solacium et adiumentum ferre studuit. Verae erant missiones suae visitationes atque eodem tempore iuvamina ad sublevandos a terrae motibus afflictos, qui solitudinem et mortem pauperibus intulerant.

Inter praecipuas suas sollicitudines annumerabatur sacerdotum institutio. Idcirco, cum regimen Seminarium clausit, ab eo Ialapae magno cum labore conditum, Mexicopoli aliud clam seminarium, magnis cum animi contentionibus, haud mediocres cum profudisset opes et gravem pertulisset laborem, instituit, quo CCC seminarii tirones coadunavit. In illa rerum perturbatione unum fuit illud superstes Seminarium.

Perinde ac Magister, Raphael episcopus persecutiones falsaque crimina per suae vitae spatium est passus. Ex XVIII annis quibus dioecesim temperavit, IX annos in exsilio egit vel in occulto, cum capitis damnatus peteretur. Cum autem omnem vim respueret, suis sacerdotibus suadebat ut aequo animo persecutions paterentur. Se attamen plane animosum demonstravit, cum cuidam se persecutori ostenderet et se pro restituendo cultu praeberet piaculum.

Mense Decembri anno MCMXXXVII, cum missionem Cordubae praedicaret, defectione cordis correptus est, quae in lecto eum usque detinuit. Pessima valetudine affectus, varia dioecesis negotia agebat potissimum Seminarii, dum ad Patrem conveniendum assidua fiduciaeque plena precatione se comparabat.

Pie Mexicopoli obiit die VI mensis Iunii anno MCMXXXVIII. In cathedrali templo Ialapae conditus est atque eius sepulcrum ab innumeris fidelibus frequentatum est. Canonizationis causa incohata anno MCMLII, omnibus a iure statutis expletis rebus, die XXVII mensis Novembris anno MCMLXXXI de virtutibus heroum in modum exercitis Decretum prodiit.

Anno MCMXCII Ialapae canonicus processus de mira sanatione quadam, eidem Venerabili Dei Servo adscripta, constitutus est. Eventu a rnedicis et theologis Congregationis de Causis Sanctorum felici cum exitu inquisito, die II mensis Iulii anno MCMXCIV Nobis coram Decretum super miro prodiit. Statuimus igitur, ut beatificationis ritus Romae die XXIX mensis Ianuarii anno MCMXCV celebraretur.

Hodie ideo in Petriana Basilica inter missarum sollemnia formulam ediximus hanc:

Nos, vota Fratrum Nostrorum Sergii Obeso Rivera, Archiepiscopi Ialapensis, Michaelis Cardinalis Giordano, Archiepiscopi Neapolitani, Eliae Yánes Alvarez, Archiepiscopi Caesaraugustani, et Angeli Cella, Episcopi Frusinatensis-Verulani-Ferentini, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Raphael Guízar Valencia, Modestinus a Iesu et Maria, Genovefa Torres Morales et Grimoaldus a Purificatione Santamaria Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Raphaelis Guízar Valencia die vicesima quarta Octobris; Modestini a Iesu et Maria die vicesima quarta Iulii; Genovefae Torres Morales die quarta Ianuarii; et Grimoaldi a Purificatione Santamaria die decima octava Novembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In Nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et posthac rata firmaque else volumus, contrariis minime quibuslibet obsistentibus rebus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis Ianuarii anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretaries Status

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 

top