IMAGO BEATAE VIRGINIS SUB TITULO «SANCTA
MARIA,
POPULORUM REGINA» SERVATA IN ECCLESIA LOCO VULGO DICTO PREVAL
IN
ARCHIDIOECESI GORITIENSI, PRETIOSO DIADEMATE REDIMIRI
SINITUR «NOMINE ET
AUCTORITATE SUMMI PONTIFICIS»
Ad perpetuam rei memoriam. – Sacra illa aedes, quae loco vulgo dicto Preval
in archidioecesi Goritiensi exstat, gratiosam imaginem Beatae Virginis sub
titulo «Sancta Maria, Populorum Regina» servat, quam Christifideles variarum
nationum quingentos iam annos pie colunt caelestium gratiarum copiam sibi
suisque a Deo exposcentes. Nos igitur libenti animo obsecundare volumus
precibus Venerabilis Fratris Antonii Vitalis Bommarco, Archiepiscopi
Goritiensis, atque comprobata sententia Congregationis de Cultu Divino et
Disciplina Sacramentorum, Apostolica Nostra potestate eidem Praesuli partes
committimus ut imagini illi, Nostro nomine et auctoritate, pretiosam imponat
coronam, iuxta probatum liturgicum ritum. Confidimus sane Nos fore ut fideles
illius regionis ad Beatam Virginem Mariam colendam magis magisque incitentur.
Contrariis quibusvis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die primo mensis Martii,
anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana