BEATAE MARIAE VIRGINIS IMAGO, QUAE IN
SANCTUARIO MARIALI LOCI
«ŽAROŠICE» INTRA FINES BRUNENSIS DIOECESIS PIE
COLITUR, PRETIOSO
DIADEMATE REDIMIRI SINITUR «NOMINE ET
AUCTORITATE SUMMI PONTIFICIS»
Ad perpetuam rei memoriam. – Constat Christifideles Moraviae et propinquae
Slovachiae Nationis necnon finitimarum Austriae regionum peculiari veneratione
colere decoram imaginem beatae Mariae Virginis, quae inde a saeculo XIV pie
custoditur in Sanctuario mariali loci «Žarošice» intra fines Brunensis
dioecesis. Qua re, cum Venerabilis Frater Adalbertus Cikrle, Episcopus eiusdem
Ecclesiae, litteris die XXVI mensis Februarii hoc anno datis, communia cleri
populique vota excipiens, petiverit ut imago, quam diximus, Nostro nomine et
auctoritate pretioso diademate posset redimiri, Nos, paternae benevolentiae
signum istis dilectis filiis cupientes praebere, eius Pastoris precibus perquam
libenter obsecundandum esse putamus. E sententia igitur Congregationis de Cultu
Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, Apostolica potestate usi
concedimus ut memorata beatae Mariae Virginis imago Nostro nomine et auctoritate
pretioso diademate possit coronari secundum probatum liturgicum ritum. Minime
vero dubitamus quin concessus honor in religionis bonum populique spiritualem in
profectum sit cessurus pariterque fore confidimus ut ii omnes qui eandem
venerantur imaginem magis magisque incitentur ad colendam praecelsam Dei
Genetricem, quae est validissima mediatrix supernorum munerum, aclaetitia,
gloria et auxilium suorum fidelium. Denique volumus ut hae Litterae religiose
serventur propriosque effectus legitime consequantur, contrariis quibuslibet
rebus haudquaquam obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis
Martii, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana