Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

ACRIORE RATIONE

ECCLESIAE VISITATIONIS BEATAE VIRGINIS MARIAE IN LOCO
V.D. «SVATY KOPECEK», IN ARCHIDIOECESI OLOMUCENSI,
BASILICAE MINORIS DIGNITAS TRIBUITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Acriore ratione personae dignitas inde a conceptione praedicatur in occursu Virginis Mariae et Elisabethae atque duorum parvulorum ab illis gestatorum in gremio» (Evangelium vitae, 45). Cum autem hac nostra aetate humana vita dignitasque valde opprimantur, ad maternam Deiparae tutelam Christifideles, praesertim iuvenes, confugiant oportet. Libentes igitur accepimus postulationem Venerabilis Fratris Ioannis Graubner, Archiepiscopi Olomucensis, qui petiit ut ab Apostolica Sede titulo Basilicae Minoris honestaretur templum Visitationis Beatae Virginis Mariae in loco v.d. «Svaty Kopecek» dicatum, ubi gratiae divinae copiose a populo crebro affluente recipiuntur. Audito ergo consilio Congregations de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, certiores facti omnia instituta ad cultum sollemniorem necessaria ibi accommodata esse, Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine statuimus ut aedes Visitationis Beatae Virginis Mariae in loco v.d. «Svaty Kopecek» in posterum dignitate Basilicae Minoris frui possit, iuribus additis et privilegiis huiusmodi templorum propriis, servatis vero iis quae servanda sunt secundum Decretum «de titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX evulgatum. Quae vero concedimus, volumus nunc et semper firma esse, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Aprilis anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana