The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CELEBRATUM SANE

SACRA AEDES MONASTERII CARTHUSIAE BEATAE MARIAE VIRGINI
GRATIRAUM MATRI DICATA, INTRA DIOECESIS PAPIENSIS FINES SITA,
IN CATALOGUM BASILICARUM MINORUM REFERTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Celebratum sane singularique artificio Carthusianum monasterium Papiae media aetate conditum, procul dubio peculiarem secum fert in Beatam Mariam Virginem animi affectionem. Ibidem praeterea certatim eximii artifices templum annorum decursu sic decorarunt, ut res pulchrae visu permultae exstiterint. Congruentes igitur iustasque repperimus causas postulatis satisfaciendi, quae nuper admovit Venerabilis Frater Ioannes Volta, Episcopus Papiensis, qui, vota cleri fideliumque significans, flagitavit ut Beatae Mariae Virginis gratiarum Matris templum monasterii Carthusiani, ipsius in dioecesi situm, inter Basilicas Minores referretur, iuribus et privilegiis publice riteque locupletaretur. Itaque rata omnino habentes quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum statuit, Apostolica Nos usi auctoritate, sacrum aedificium de quo supra est facta mentio in numerum Basilicarum Minorum adscribimus, omnibus iuribus et privilegiis templis his consentaneis exornamus. Teneatur deinde Decretum «de titulo Basilicae Minoris», die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX evulgatum, contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.

Ceterum locum istud anteactis aevis fidei clara dedit documenta atque de christiano religiosoque cultu demonstratum est laudabile studium. Nunc novo suscepto vigore animove, aucta istius aedis quoque dignitate, vel maiora speramus fore ipsi Carthusiae sodales et fideles ibidem cuncti ut patrent eximiasque pietatis testificationes dent in caelestem Matrem.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis Aprilis, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 

top