The Holy See
back up
Search
riga

IOANNIS PAULI PP. II
SUMMI PONTIFICIS

EPISTULA APOSTOLICA
“ORIENTALE LUMEN”

EPISCOPIS, PRESBYTERIS ET CHRISTIFIDELIBUS INSCRIPTA
CENTESIMO EXPLETO ANNO
AB EDITIS LITTERIS “ORIENTALIUM DIGNITAS”
LEONIS PP. XIII

 

Fratres Venerabiles,
Filii Ecclesiae Filiaeque carissimae,

1. Orientale Lumen, quo ex tempore sol nobis comparuit “oriens ex alto” (Luc. 1, 78) nempe Iesus Christus noster Dominus, quem cuncti Christiani invocant hominis Redemptorem spemque orbis, universalem collustravit Ecclesiam.

Eadem permotus est luce Decessor Noster Leo XIII apostolicas ad conscribendas litteras “Orientalium Dignitas” nuncupatas, quibus virtutem cupiit ac significationem orientalium traditionum omni pro Ecclesia tutari (Cfr. Leonis XIII Acta, 14 (1894) 358-370. Romanus Pontifex existimationem solidamque memorat opera quam Apostolica Sedes Orientalibus addixit Ecclesiis voluntatemque earum tuendi proprietatem; cfr. insuper EIUSDEM Praeclara Gratulationis, die 20 iun. 1894: l.c., pp. 195-214; EIUSDEM Christi Nomen, die 24 dec. 1894: l.c., pp. 405-409).

Ideo centesimi anni ab illo redeunte memoria atque simul coeptorum eiusdem Pontificis, quibus ille operam dare studebat reconciliandae cum christianis omnibus orientalis orbis coniunctioni, volumus et Nos similem dirigere vocem ad universam catholicam Ecclesiam quae hoc ultimo saeculo locupletata est tot experimentis cognitionis et congressionis effectis.

Quandoquidem enim arbitramur antiquam veneratamque Ecclesiarum orientalium traditionem partem esse Christi Ecclesiae patrimonii necessariam, primum Catholicis opus est illam cognoscant, ut inde sese alere valeant fovereque, quatenus quisque possit, unitatis progressionem.

Orientales catholici nostri fratres sibi conscii probe sunt se una cum orthodoxis fratribus viventes gestatores esse huius traditionis. Oportet etiam Ecclesiae catholicae filii filiaeque traditionum Latinarum hunc sua in amplitudine cognoscere possint thesaurum sicque cum Pontifice Romano cupiditatem illam ac voluntatem percipere, ut Ecclesiae ipsi et toti orbi plena reddatur universitatis catholicae Ecclesiae patefactio, quam haud una modo exprimat traditio, eoque minus altera alteri adversata communitas, et ut singulis nobis plene illud degustare liceat divinitus revelatum indivisumque universalis Ecclesiae patrimonium (Orientalium Ecclesiarum, 1; Unitatis Redintegratio, 17).

2. Ad Orientale lumen Nostri igitur vertuntur oculi quod de Hierosolymis effulget (Cfr. Is. 60, 1; Apoc. 21, 10), qua videlicet in urbe Dei Verbum, nostram ad salutem homo factum, obiit resurrexitque, Hebraeus “factus... ex semine David” (Rom. 1, 3; 2 Tim. 2, 8). Eadem porro in sancta ea civitate, cum Pentecostes complebatur dies et “erant omnes pariter in eodem loco” (Act. 2, 1), in Mariam ac discipulos Spiritus Paraclitus est immissus. Bonus inde per terras Nuntius est disseminatus et repleti omnes Spiritu Sancto “loquebantur verbum Dei cum fiducia” (Ibid. 4, 31). Inde, ex Ecclesiarum omnium matre (S. AUGUSTINI In Epistulam Ioannis ad Parthos, II, 2: PL 35, 1990. S. Augustinus hac in re animadvertit: «Unde (Ecclesia) coepit? Ab Hierusalem»), in universas est Evangelium praedicatum Nationes, quarum multae se habuisse gloriantur quodam in apostolo primum Domini ipsius testem (Cfr. Lumen Gentium, 23; Unitatis Redintegratio, 14). Cultus vero formae traditionesque quam diversissimae invenerunt in illa urbe hospitalitatis beneficia in unius Dei nomine (Cfr. Act. 2, 9-11). Ideo dum Nos ad eandem magno cum desiderio convertimus gratoque animo, satis iterum virium reperimus ac studii ut ea in veritate ac multiplicitate concordiae augeamus conquisitionem quae Ecclesiae remanet propositum optimum (Cfr. Unitatis Redintegratio, 4).

3. Populi Slavi filius Episcopus Romanus maxime persentit in animo appellationem populorum, ad quos se contulerunt sancti fratres Cyrillus ac Methodius, mirabilia exemplaria unitatis apostolorum, qui Christum nuntiare sciverunt communionem simul Orientem inter et Occidentem requirentes etiam in incommodis quibus duo interdum orbes mutuo adversabantur. Saepius Nos in operibus eorum sumus immorati et exemplo (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Egregiae Virtutis; EIUSDEM Slavorum Apostoli), compellantes etiam quotquot illorum filii sunt in fide atque cultura.

Nunc hae considerationes dilatantur ut omnes Ecclesias orientales complectantur secundum varias earum traditiones. Ad Ecclesiarum Orientis fratres cogitationes advolant Nostrae, ut eadem una opera virtutem quaeramus respondendi interrogationibus quas homines hodie longe late per orbem sibi ponunt. Ad eorum fidei vitaeque patrimonium nos convertimus, scientes unitatis iter tolerare non posse revocationes, sed tam esse irrevocabile quam Domini cohortationem ad unitatem. “Carissimi, commune nobis est officium; simul inter Orientem atque Occidentem est dicendum: «Ne evacuetur Crux!» (Cfr. 1 Cor. 1, 17). Ne igitur Crux evacuetur, quoniam si erit evacuata homini iam non erunt radices nec rerum exspectationes: est enim iam deletus! Hic exeunte vicesimo saeculo clamor exsurgit: Romae clamor, Moscoviae clamor; Constantinopoli clamor. Totius Christiani populi clamor: in Americis et Africa, in Asia cunctisque locis. Novae evangelizationis est clamor” (IOANNIS PAULI PP. II Sermo post Viam Crucis Feriae Sextae in Parasceve, 3, die 1 apr. 1994: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XVII, 1 (1994) 857).

Orientis Ecclesias respicit Nostra cogitatio, haud secus ac complures antehac fecerunt Pontifices, ut qui sibi in primis mandatum destinatum esse censerent Ecclesiae adservandi unitatem curaque indefatigabili Christianorum conglutinandi unionem ubicumque forte ea esset dirupta. Peculiariter firmum nos iam obstringit vinculum. Omnia ferme communia nobis iam sunt (Cfr. Unitatis Redintegratio, 14-18), at ante omnia anhelans ex animo communicamus unitatis desiderium.

4. Ad singulas tum Orientis tum Occidentis Ecclesias pervenit hominum nostri temporis vox clamans, qui sensum suae vitae exposcunt. Eorum sane percipimus appellationem qui Patrem datum oblivioni conquirunt et amissum (Cfr. Luc. 15, 18-20; Io. 14, 8). A nobis namque hodierni viri mulieresque flagitant ut sibi demonstremus Christum qui Patrem novit et ipsum nobis revelavit (Cfr. Io. 8, 55; 14, 8-11). Dum orbis ideo totius interrogationibus sinimus nos sollicitari easque humili teneroque exaudimus animo, plenam nempe consociationem nostram profitentes cum quaerentibus ipsis, invitamur et nos ut sermonibus ac gestibus hodiernis interminatas divitias ostentemus quas nostrae Ecclesiae traditionum suarum in arcis custodiunt. A Domino discamus ipso qui per viam in vulgo consistebat auscultabat dolebat cum eos cerneret “sicut oves non habentes pastorem” (Matth. 9, 36; cfr. Marc. 6, 34). Ex eo est discendus ille intuitus amoris quo Patri homines conciliabat sibique ipsis, vim simul concedens iis, quae sola mederi posset toti homini.

In res omnino necessarias Orientis et Occidentis Ecclesiae coguntur ut sese impendant, illa ante oculos compellatione collocata: “Coram saeculorum rege, Christo Domino, minime licet exhiberi nos sic disiunctos quem ad modum, pro dolor, per alterum hoc millennium sumus deprehensi. Locum haec discidia necesse est conciliationi cedant atque concordiae; vulnera submoveantur oportet in hoc christianorum unitatis cursu” (IOANNIS PAULI PP. II Allocutio in Consistorio Extraordinario, 11, die 13 iun. 1994: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XVII, 1 (1994) 1187).

Ultra omnes nostras debilitates ad illum, unicum scilicet Magistrum, dirigere nos debemus eiusque participes fieri mortis, ut nos surgamus a studioso cultu adfectionum et recordationum, non de mirabilibus quae pro nobis effecit Deus, verum de humanis eventibus transacti temporis quod graviter adhuc nostros comprimit animos. Obtutum nostrum Spiritus perlucidum reddat ut iuncti simul ad nostrae aetatis progredi possimus hominem qui laetum opperitur nuntium. Si pro exspectationibus doloribusque mundi concordem dederimus responsionem et illuminantem et vivificantem, aliquid revera efficaciori conferemus Evangelii nuntiationi inter dierum nostrorum homines.

5. “In veritatis revelatae exploratione methodi gressusque diversi ad divina cognoscenda et confitenda in Oriente et in Occidente adhibiti sunt. Unde mirum non est quosdam aspectus mysterii revelati quandoque magis congrue percipi et in meliorem lucem poni ab uno quam ab altero, ita ut tunc variae illae theologicae formulae non raro potius inter se compleri dicendae sint quam opponi” (Unitatis Redintegratio, 17).

Quaestiones et optationes et periclitationes, de quibus superius memoravimus, nostro gestantes in animo, ad christianum Orientis patrimonium nostram intendimus mentem. Nolumus tamen illud nec describere nec interpretari: Ecclesias potius Orientis auscultamus quas vivas interpretes esse novimus translaticii thesauri ab iis adservati. Contemplantibus illum nobis, elementa oculis obiciuntur magni sane ponderis ad pleniorem christianae experientiae integramque intellegentiam, ac proinde etiam ad uberiorem reddendam hodie christianam responsionem virorum mulierumque exspectationibus. Prae qualibet alia humani cultus forma, reapse Oriens christianus partes unicas ac praestantes habet, quatenus contextus primigenius nascentis Ecclesiae.

Certum enim modum secum importat orientalis traditio suscipiendi intellegendi vivendi Domini Iesu fidem. Ita profecto proxime illa ad christianam accedit Occidentis traditionem quae eadem nascitur aliturque fide. Tamen legitime atque insignite ab illa differt, cum proprium habeat sentiendi percipiendique morem christifidelis orientalis, ac propterea nativam aliquam rationem suae colendae necessitudinis cum Salvatore. Hic appropinquare cupimus observantes ac trepidantes actui ipsi adorationis quam hae declarant Ecclesiae, potius quam hoc vel illud distinguere theologicum peculiare argumentum, quod progredientibus saeculis ex illa emersit pugnaci contentione Occidentem inter et Orientem.

A primordiis Oriens christianus multiplicem se intus praebet paremque simul notis recipiendis singularum culturarum propriis atque maxima cum reverentia erga singularem omnem communitatem. Non possumus nos quin Deo magna animi motione gratias agamus propter mirificam illam varietatem qua opus quoddam musivum adeo locuples et bene concinnatum diversis quidem tessellis confici sit passus.

6. Quaedam vero sunt spiritalis ac theologicae traditionis partes, communes pluribus Orientis Ecclesiis, quae earum denotant sensum prae rationibus, in orbe Occidentali receptis, tradendi Evangelium. Ita videlicet rem capitulatim Concilium Vaticanum II perstringit: “Omnibus quoque notum est quanto cum amore Christiani orientales liturgica Sacra peragant, praesertim celebrationem eucharisticam, fontem vitae Ecclesiae et pignus futurae gloriae, qua fideles cum episcopo uniti accessum ad Deum Patrem habentes per Filium Verbum incarnatum, passum et glorificatum, in effusione Sancti Spiritus, communionem cum Sanctissima Trinitate consequuntur, «divinae consortes naturae» (2 Petr. 1, 4) facti” (Unitatis Redintegratio, 15).

His rationibus orientalis mens christiani adumbratur, cuius finis participatio est divinae naturae per Trinitatis mysterii communicationem. Inibi Patris delineatur “monarchia” salutisque notio secundum oeconomiam, prout orientalis theologia post Irenaeum Lugdunensem eam praebet et sicut apud Cappadoces Patres fusius exponitur (Cfr. S. IRENAEI Adversus Haeres V, 36, 2: SCh. 153/2, 461: S. BASILII Liber de Spiritu Sancto, XV, 36: PG 32, 132; XVII, 43: l.m., 148; l.m., 153).

Vitae autem trinitariae participatio per liturgiam efficitur ac praesertim Eucharistiam, mysterium videlicet coniunctionis cum Christi corpore glorificato, quod immortalitatis est semen (Cfr. S. GREGORII NYSSENI Oratio Catechetica, XXXVII: PG 45, 97). In divinizatione et praesertim in sacramentis partes plane praecipuas adscribit orientalis theologia Spiritui Sancto: virtute namque Spiritus in homine commorantis incipit iam in terris deificatio, transfiguratur creatura Deique inauguratur Regnum.

Cappadocum Patrum magisterium de divinizatione in omnium Ecclesiarum orientalium traditionem est ingressum ac partem constituit communis eorum patrimonii. Quae omnia summatim comprehenduntur cogitatione a sancto Irenaeo iam sub secundi saeculi finem prolata: “Deus factus est filius hominis, ut filius Dei fieret homo” (Cfr. S. IRENAEI Adversus Haeres, III, 10, 2: SCh. 211/2, 121; 18, 7: l.m., 365; III, 19, 1: l.m., 375; IV, 20, 4: SCh 100/2, 635; IV, 33, 4: l.m., 811; V, Praef.: SCh 153/2, 15). Haec divinizationis theologia unus manet ex thesauris christianae menti orientali carissimis (Inserti in Christum homines dei et filii Dei fiunt…ac pulvis in tantum gloriae fastigium extollitur, ut iam divinae naturae, et honoris, et deitatis consors sit, cfr. NICOLAI CABASILAS De Vita in Christo, I: PG 150, 505).

Nos praecedunt in hoc divinizationis itinere quos gratia et officium bene agendi Christo “simillimos” reddiderunt: sancti (Cfr. S. IOANNIS DAMASCENI De imaginibus, I, 19: PG 94, 1249). Quos inter eminentem plane obtinet locum Virgo Maria ex qua Iesse virga est enata (Cfr. Is. 11, 1). Ipsius autem figura non una mater est quae nos exspectat, sed Purissima quae – ut adimpletio tot figurarum Veteris Testamenti – imago Ecclesiae est, forma et anticipatio humani generis gratia renovati, exemplar spesque certa iis omnibus qui caelestem ad Hierosolymitanam civitatem procedunt (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Mater, 31-34; Unitatis Redintegratio, 15).

Quamvis vehementer trinitariam veritatem eiusque implicationem in sacramentali vita Oriens efferat, Oriens fidem de naturae divinae unitate cum incomprehensibili essentiae divinae indole consociat. Semper enim adfirmant orientales Patres fieri haud posse ut quid Deus sit cognoscatur; scire solum licere Eum esse, quoniam in historia salutis sese uti Patrem, Filium et Spiritum Sanctum patefecerit (Cfr. S. IRENAEI Adversus Haeres, II, 28, 3-6: SCh 294, 274-284; S. GREGORII NYSSENI De Vita Moysis: PG 44, 377; S. GREGORII NAZIANZENI In Sanctum Pascha, oratio XLV, 3 s: PG 36, 625-630).

Ineffabilis divinae veritatis sensus hic liturgicam permeat celebrationem, ubi mysterii sensus tam vehementer percipitur ab omnibus christiani Orientis fidelibus.

“In Oriente quoque inveniuntur divitiae illarum traditionum spiritualium, quas praesertim monachismus expressit. Ibi enim inde a gloriosis Sanctorum Patrum temporibus floruit spiritualitas illa monastica, quae dein ad occidentales partes manavit et ex qua religiosum Latinorum institutum tamquam e suo fonte originem duxit ac deinceps novum vigorem identidem accepit. Quapropter enixe commendatur ut Catholici frequentius accedant ad has spiritales Patrum Orientalium divitias quae hominem totum ad divina contemplanda evehunt” (Unitatis Redintegratio, 15).

7. Alibi iam saepius perdocuimus primum praestans bonum, quod in Oriente christiano maxime viguit, contineri magno studio populorum eorumque culturarum, ut Dei verbum ac laudes personare late valeant omni lingua. Huic argumento institimus intra Encyclicam Epistulam “Slavorum Apostoli” ubi declaravimus: “Sancti Fratres Cyrillus et Methodius similes quavis ratione illis fieri voluerunt, quibus Evangelium annuntiabant; pars reddi voluerunt populorum illorum eorumque sortis omnimode participes” (IOANNIS PAULI PP. II Slavorum Apostoli, 9); “de nova methodo catechesis tradendae agebatur” (Ibid. 11). Haec autem ita agentes late per Orientem christianum indicaverunt propagatam adfectionem: “Cum ergo sic Evangelium insererent in populorum culturam, quos evangelizabant, optime quidem sancti Cyrillus et Methodius meriti sunt de constitutione necnon progressione illius culturae animi vel potius multarum eiusmodi culturae formarum” (IOANNIS PAULI PP. II Slavorum Apostoli, 21). Singularum cultus humani specierum observantia et custodia apud eos cum ardenti fervore coniunguntur de Ecclesiae universitate quam sine intermissione perficere nituntur. Fratrum duorum Thessalonicensium animus refert in christiana antiquitate rationem multarum Ecclesiarum propriam: congruenter revelatio praedicatur planeque intellegibilis redditur cum Christus diversorum populorum linguis loquitur, et ipsi Scripturas legere valent ac liturgiam concinere ea nempe lingua iisque dictionibus, quae illis sunt peculiares, ferme iterando sic Pentecostes ostenta.

Hoc autem tempore, quo magis magisque agnoscitur principale cuiusque populi ius ut secundum suum culturae et mentis patrimonium sese exprimat, singularum Orientis Ecclesiarum experimenta apparent tamquam gravia inculturationis bene peractae exempla.

Quo de exemplari intellegimus, si cavere volumus ne locorum peculiarium studia neve etiam nimii nationum singularum amores renascantur, omnino oportere Evangelii nuntiatio simul penitus infigatur in singularibus culturarum proprietatibus simulque pateat ad coniunctionem cum Ecclesia universali, quae exstat permutatio ad communem omnium locupletationem.

8. Captivos hodie saepius nos temporis praesentis esse sentimus: quasi si notionem homo amiserit sese esse particulam alicuius historiae praecedentis et subsequentis. Huic magno labori, quo contendit quis ut se inter praeteritum collocet futurumque tempus cum grato sane animo tam de acceptis quam de donis postmodum accipiendis, clarum praestant Orientales Ecclesiae sensum continuationis, quae sibi Traditionis atque eschatologicae exspectationis nomina sumit.

Traditio est Christi Ecclesiae patrimonium, viva videlicet Resuscitati memoria quocum Apostoli congressi sunt quemque testificati, et cuius deinceps vivam suis successoribus recordationem prodiderunt, tramite quodam numquam interrupto quem ipsa apostolica successio manuum per impositionem ad hodiernos usque Episcopos praestitit. Constituitur autem eadem traditio in patrimonio historiae et culturae unamquamque apud Ecclesiam, quod componunt martyrum, patrum, sanctorum testimonia et vivens omnium christifidelium fides plura per saecula hosce ad nostros usque dies. Non de formularum agitur immutata iteratione, verum de patrimonio quod vivum adservat primigenii kerygmatis nucleum. Traditio haec Ecclesiam eripit periculo ne mutabiles dumtaxat complectatur opinationes atque certam fidem et continuationem in tuto collocat.

Quotiens contra mores et cuiusque Ecclesiae consuetudines propriae veluti mera accipiuntur immobilitas, fieri certo potest ut nota veritatis viventis Traditioni adimatur, quae nempe crescens enucleatur et a Spiritu idcirco praestatur ut ad homines loquatur omnis aetatis. Et quem ad modum Scriptura iam in eo succrescit qui eam legit («Divina eloquia cum legente crescunt»: S. GREGORII MAGNI Homiliarum in Ezechielem libri, I, VII, 8: PL 76, 843), ita alia pariter quaelibet Ecclesiae patrimonii elementa in credentium crescunt intellectu novisque augescunt rebus, fidelitate servata necnon continuatione (Cfr. Dei Verbum, 8). Consentit tantummodo in fidei oboedientia perceptio religiosa illius quam Ecclesia nominat “Traditionem” ut haec ipsa in varias inseratur condiciones et adiuncta historica culturaliaque (Cfr. COMMISSIONIS THEOLOGICAE INTERNAT. Interpretationis Problema, oct. 1989, II, 1-2: Enchiridion Vaticanum, 11, pp. 1717-1719). Numquam merum desiderium Traditio est rerum aut rationum praeteritarum nec querimonia de amissis iuribus privilegiisve, verum vigens Sponsae memoria quae in sempiternum iuvenis custoditur ab illo qui intus inhabitat Amore.

Si ergo coniungit nos Traditio tamquam continuos cum elapsis temporibus, ad futura Dei aperit nos eschatologica exspectatio. Resistere debet unaquaeque Ecclesia neque sinere se induci ut habeat prorsus absoluta quae agit proindeque ut ipsa sese celebret seque maestitiae tradat. Tempus autem Dei est, et quidquid efficitur, numquam idem est ac plenitudo Regni, quod gratuitum semper est donum. Ut moreretur pro nobis Christus Dominus venit a mortuisque resurrexit, dum contra in spe salvata creatura adhuc dolores patitur parturientis (Cfr. Rom. 8, 22); idem redibit dein ille Dominus ut Patri universum restituat orbem (Cfr. 1 Cor. 15, 28). Hunc invocat Ecclesia reditum, cuius testis praecipuus monachus est ac religiosus.

Vivo modo declarat Oriens veritates traditionis et exspectationis. Omnis enim eius liturgia praesertim, salutis memoriale est atque redituri Domini advocatio. Si Traditio Ecclesias fidelitatem docet iis rebus quae ipsas pepererunt, eschatologica exspectatio eas impellit ut id ipsae sint quod nondum in plenitudine sunt quodque vult Dominus ut tandem fiant, et ut vias usque novas reperiant fidelitatis, omnem pessimismum debellantes quippe quae in spem Dei numquam fallentem proiciantur.

Pulchritudinem memoriae hominibus demonstremus nos oportet, virtutem quae a Spiritu manat quaeque testes nos efficit, quia nos aliorum testium sumus filii; efficiamus praeterea ut ipsi vicissim mirabilia degustent quae per historiam diffudit Spiritus; evincamus Traditionem omnino illa mirabilia conservare, spe simul addita illis qui, licet nondum conatus suos felici rerum successu auctos viderint, noverunt tamen quendam alium conatus consummaturum; tum minus se solum sentiet homo minusque veluti in angulum angustum inclusum proprii sui operis singularis.

9. Amplissimum cupimus nunc perlustrare christiani Orientis prospectum alia quadam e specula, unde plures eius notas conspicari poterimus; nempe, e monachismo.

Orientalibus in provinciis monastica institutio magnam semper servavit unitatem, cum secus atque in occidentali Ecclesia formationem non vidisset diversorum apostolicae vitae generum. Monasticae vitae instituta varia, a coenobitismo stricto quale Pachomius illud vel Basilius conceperat, usque ad eremitismum rigidissimum Antonii vel Macarii Aegyptii, pluribus potius spiritalis itineris respondent gradibus quam variis vitae statibus. Quoquo modo ad monachismum in se omnes se referunt, quacumque is sub forma declaratur.

Monasticum praeterea institutum in Oriente visum non est uti segregata quaedam condicio propria alicuius christifidelium ordinis, sed maxime tamquam signum aliquod quo omnes se convertere possunt baptizati pro donorum copia et natura cuique a Domino concessorum, quandoquidem se praestat veluti totius christiani nominis summam emblematicam.

Quotiescumque Deus ad devotionem absolutam, sicut monastica fit in vita, arcessit, tum homo profecto valet altissimum attingere culmen eorum, quae sensus, cultura et spiritualitas exprimere possunt. Hoc maiore ratione in orientalibus Ecclesiis, ubi monachismus necessarium quoddam constituit experimentum quod etiamnum inter eas florere se commonstrat, simul ac Ecclesiae vexationes abierunt atque hominum animi ad caelum libere ferri queunt. Propheticus quippe locus monasterium est, ubi res creatae laus vera Dei evadunt caritatisque praeceptum re ipsa impletum fit optima quaedam convictus humani species, et ubi homo quaerit Deum sine finibus impedimentisve omnibus factus signum, dum eos in animo gestat eosque adiuvat ut item Deum conquirant.

Commemorare simul studemus splendidam Orientis christiani monacharum testificationem. Praestantem ea monstravit rationem aestimandi femineam in Ecclesia proprietatem, mentem etiam temporum mutando. Recentioribus saevientibus persecutionibus in orientalis potissimum Europae nationibus, tametsi multa virorum clausa vi erant monasteria, facem tamen monasticae vitae ardentem servabat feminarum monachismus. Charisma enim monachae, cum notis ipsius propriis, adspectabile exsistit Dei maternitatis signum, quod saepius Sacrae Litterae commemorant.

Monachismum ergo respiciemus ut bona ea, quae magni ponderis esse arbitramur ad Orientis partes illuminandas in Ecclesiae Christi peregrinatione ad Regnum, singillatim ostendantur. Licet haud solam monasticam experientiam referant nec Orientis solius patrimonium, aspectus hi saepe peculiarem ibi significationem induerunt. Ceterum diiudicare conamur non exclusivam naturam alicuius partis, verum mutuam in iis rebus locupletationem quas unicus unica in Christi Ecclesia excitavit Spiritus.

Anima ipsa orientalium Ecclesiarum semper monasticum fuit institutum: in Oriente videlicet primi orti sunt monachi christiani vitaque monastica fuit pars ipsa necessaria luminis illius Orientalis quod ab excellentibus indivisae tunc Ecclesiae Patribus in Occidentalem orbem est traiectum (Magna fuit in Occidente vis Vitae S. Antonii, scriptae a S. ATHANASIO: PG 26, 835-977. Memorat eam, inter alios, S. AUGUSTINUS in suis Confessionibus, VIII, 6: CSEL 33, 181-182. Translationes operum Patrum orientalium, inter quae Regulae S. BASILII: PG 31, 889-1305; Aegyptiorum monachorum historia: PG 65, 441-456; et Apophtegmata Patrum: PG 65, 72-440 insigniverunt monachismum in Occidente. Cfr. VILLELMI ABBATIS S. THEODORICI Epistula ad fratres de Monte Dei: SCh 223, 130-384).

Admirandum sane fraternitatis pontem efficiunt solida illa elementa communia, quibus monastica tum Orientis tum Occidentis copulantur experimenta, ubi refulget unitas vivo modo culta magis etiam quam in dialogo inter Ecclesias elucere potest.

10. Monastica institutio peculiariter patefacit vitam duos inter vertices suspendi: Dei verbum atque Eucharistiam. Quod proin significat monachismum, suis etiam sub anachoreticis formis, responsionem eodem tempore uniuscuiusque esse ad vocationem singularem necnon ecclesiae ipsius communitatisque eventum.

Verbum namque Dei punctum illud est unde monachus proficiscitur, Verbum quod vocat, quod invitat, quod nominatim compellat, sicut Apostolis evenit. Cum quis Verbo tangitur, oritur oboeditio, id est auditio quae vitam commutat. Omni enim die monachus Verbi pane sese pascit. Illo autem destitutus veluti mortuus iacet nec quidquam iam quod cum fratribus communicet superest ei, siquidem Christus Verbum est cui ut ipse se adcommodet vocatur monachus.

Cantitans etiam cum fratribus preces eas quibus tempus sanctificatur pergit ille imbibere Verbum. Copiosissima hymnographia liturgica, de qua Orientis christiani Ecclesiae omnes merito gloriantur, nihil aliud est nisi prosecutio Verbi lecti, comprehensi, suscepti ac demum decantati: maximam sunt partem carmina illa excelsae paraphrases biblicorum locorum, quae percolatae sunt ac personales redditae ex singulorum ipsiusque communitatis experientiis.

Ante divinae misericordiae immensitatem monacho nihil restat aliud nisi suae egestatis plenae profiteri conscientiam, quae continuo precatio fit atque exsultationis vox ob munificentiorem etiam salutem, quoniam minime sperari eam licet ex propriae miseriae altitudine (Cfr., ex. gr., S. BASILII Regulae brevius tractatae: PG 31, 1079-1305; S. IOANNIS CHRYSOSTOMI De Compunctione: PG 47, 391-422; EIUSDEM In Matthaeum, hom. XV, 3: PG 57, 225-228; S. GREGORII NYSSENI De Beatitudinibus, Oratio III: PG 44, 1219-1232). Hinc igitur ratio ducitur cur veniae imploratio Deique honoratio amplam liturgicae precationis partem repleant. Mergitur christianus in stuporem de hac mirabili re, postrema videlicet interminatae seriei quae omnis ipso liturgico sermone grata mente extollitur: Immensus fit finis; parit virgo; per mortem Is qui vita est, in sempiternum mortem devincit; caelis in celsis ad Patris dexteram hominis corpus assidet.

In culmine huius experientiae orantis stat Eucharistia, alter nempe vertex cum Verbo inseparabiliter coniunctus, quatenus locus est ubi Verbum caro fit et sanguis, caelestis quaedam experientia ubi iterum ipsa fit eventus.

In Eucharistia alta aperitur indoles Ecclesiae, quae communitas est hominum ad synaxim vocatorum ut eius concelebrent munus qui et offerens est et oblatio: hi, Mysteria Sancta participantes, fiunt “consanguinei” (Cfr. NICOLAI CABASILAS De Vita in Christo, IV: PG 150, 584-585; CYRILLI ALEXANDRINI In Ioannis Evangelium, XI: PG 74, 561; ibid. XII: l.m. 564; S. IOANNIS CHRYSOSTOMI In Matthaeum, hom. LXXXII, 5: PG 58, 743-744) Christi, praecipientes divinizationis experimentum iam in vinculo illo inseparabili quod divinitatem in Christo conglutinat humanitatemque.

Eucharistia autem id quoque est quod hominum ac rerum pertinendi condicionem ad Hierosolymam caelestem anticipat. Plane sic naturam suam patefacit eschatologicam: talis exspectationis vivum signum pergit monachus, perficitque in liturgia Ecclesiae invocationem, quae Sponsa est Sponsi reditum efflagitans in quodam “marana tha” usque repetito non verbis unis, sed tota simul vita.

11. Lumen est Christus Dominus in liturgico actu quod viam collustrat omnisque orbis declarat pellucidam naturam, sicut in Sacris Scripturis. In Christo namque reperiunt praeteriti temporis eventa significationem suam ac plenitudinem, atque tota creatura quid tandem sit recludit: rationum nempe summa quae in liturgia sola consummationem suam habent absolutamque destinationem. Haec causa est ob quam in terris iam liturgia caelum sit in eaque Verbum, quod carnem sumpsit, materiam salutari quadam perfundat potentia quae in Sacramentis plene manifesta apparet: inibi enim creatura cuique potestatem tribuit a Domino sibi collatam. Ita in fluvium Iordanem immissus Dominus aquis virtutem addit eas idoneas reddentem quae regenerationis baptismalis fiant lavacrum (Cfr. S. GREGORII NAZIANZENI Oratio XXXIX: PG 36, 335-360).

Hoc in rerum prospectu liturgica precatio in Oriente maxime idoneam se ostendit ad totam humanam implicandam personam: canitur quidem mysterium in rerum suarum excelsitate, sed in fervore etiam adfectuum quos excitat in hominum redemptorum pectoribus. Actionibus in sacris etiam corporea natura ad laudem vocatur ac venustas ea, quae in Oriente una habetur carissimarum vocum ut divina consonantia exprimatur atque exemplum etiam transformati hominum generis (Cfr. CLEMENTIS ALEXANDRINI Paedagogus, III, 1, 1: SCh 158, 12), ubique conspicitur: in aedium structuris, in sonis et coloribus, in luce et fragrantiis. Extractum longius celebrationum tempus, iteratae invocationes, omnia denique comprobant aliquem paulatim in celebratum mysterium ingredi tota sua cum persona. Sic proinde Ecclesiae precatio ipsa communicatio evadit caelestis liturgiae, ultimae beatitudinis praegustatio.

Universalis haec personae aestimatio propriis in partibus rationalibus et emotivis, in “exstasi” et immanentia, simul ad nostra praecipue pertinet tempora, cum mirificam constituat scholam ad rerum creatarum significationem intellegendam: eas videlicet nec absolutum quiddam esse nec peccati et iniquitatis receptaculum. Patefaciunt in liturgia res proprietatem suam veluti doni a Conditore ad homines delati: “Viditque Deus cuncta, quae fecit, et ecce erant valde bona” (Gen. 1, 31). Si vero haec omnia signantur ipsa peccati calamitate, quod gravat materiam prohibetque ne pellucida sit, haec tamen in incarnatione redimitur redditurque prorsus theophorica, quae videlicet valeat nos cum Patre coniungere: proprietas autem haec in sanctis maxime mysteriis, Ecclesiae sacramentis, detegitur.

Materiam haud repudiat fides christiana nec corporis veritatem, cui immo intra liturgicum actum momentum tribuitur, ubi naturam intimam suam corpus humanum commonstrat veluti templi Spiritus eoque pervenit ut cum Domino Iesu coniungatur qui et ipse factus est in mundi salutem corpus. Nec tamen illud secum fert absolutam quandam eorum omnium celebrationem quae sunt corporea, quia probe novimus omnes turbationem peccato importatam in hominis ipsius congruentiam. Docet quidem liturgia corpus, per Crucis mysterium, ad transfigurationem procedere, ad spiritualizationem: in monte Tabor refulgens ipse ostendit Christus illud corpus, quem ad modum vult Pater ut aliquando rursus fiat.

Ad gratiarum porro actionem etiam res universae vocantur, quandoquidem totus destinatur orbis ad recapitulationem in Christo Domino. Hanc secundum notionem significatur aequabilis mirabilisque doctrina de creationis ipsius ac particulatim humani corporis dignitate et observantia et fine. Reiectis nempe omni dualismo atque voluptatis cultu uti in se finis, locus constituitur gratia ipsa illuminatus proindeque plane humanus.

Qui rationem verae significationis ac necessitudinem quaerit secum et cum universo orbe, qui etiamnum crebro proprii sui amore deformatur atque aviditate, viam novi hominis ad aequabilitatem pandit illi liturgia atque impellit ad reverentiam eucharisticae potentiae rerum creatarum: eae enim in Eucharistiam Domini designantur ut recipiantur, in ipsius Pascha intra altaris sacrificium.

12. Ad Christum, hominem deum, convertitur monachi obtutus: in vultu deturpato eius, qui homo est dolorum, ille iam dispicit veluti propheticum nuntium transformatam resuscitati faciem. Oculis enim contemplantium sese conspiciendum dat Christus sicut mulieribus Hierosolymitanis, quae ascenderant ut spectaculum intuerentur arcanum Calvariae. Ita profecto eadem in schola institutus monachi quoque oculus Christum contemplari assuescit etiam in abditis creationis recessibus hominumque historia, quae et ipsa comprehenditur in progrediente aliqua conformatione ad Christum totum.

Intuitus magis magisque christificatus discit hoc modo ab exterioribus sese seiungere rebus, a sensuum turbine, ab omnibus scilicet iis quae hominis impediunt levitatem paratam ut a Spiritu se suscipi sinat. Hanc emetiens viam permittit ille ut cum Christo reconcilietur in perpetuo conversionis progressu: in conscientia videlicet proprii peccati atque recessionis a Domino quae cordis gignit compunctionem, quae figura fit baptismi proprii in salutifera lacrimarum aqua; in silentio ac pace interiore conquisita et donata, ubi quis cordis ictum conformare discitur cum Spiritus pulsu, omni ambiguitate duplicique facie submota. Cum sic magis aliquis sobrius evadit et essentialis, magis pellucidus erga se ipsum, fieri pariter potest ut in superbiam recidat et acerbitatem, si eo usque progreditur ut fructum hunc esse arbitretur ascetici sui studii. Discretio enim spiritalis in perpetua purificatione humilem eum tunc reddit ac mansuetum, conscium se percipere solum radium aliquem illius veritatis quae ei satisfacit, cum munus Sponsi sit qui unus felicitatis est plenitudo.

Homini vitae sensum conquirenti hoc offert Oriens magisterium ut se cognoscat sitque liber, a Christo illo amatus qui dixit: “Venite ad me, omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos” (Matth. 11, 28). Interiorem sanationem quaerentem, is admonet ut quaerere pergat: si recta est voluntas ratioque honesta, tandem aliquando vultum suum Pater demonstrabit, qui in intimo hominum impressus est animo.

13. Monachi curriculum plerumque non solo cuiusque nisu aut studio conficitur, verum rationem habet ad spiritualem patrem, cui se filiali cum fiducia dedit, certus in isto teneram imperiosamque Dei paternitatem ostendi. Haec figura monachismo orientali singularem quandam adiungit tractabilitatem: spiritalis enim patris opera et industria iter cuiusque monachi personale admodum efficitur temporibus et modis et rhythmis ipsius inquisitionis Dei. Ob id ipsum quod spiritualis pater medium quoddam punctum est coniunctionis et consensionis, permittitur monastico instituto quam maxima rationum varietas tum coenobiticarum tum eremiticarum. Potuit ita esse Orientis monachismus consummatio atque effectio exspectationum cuiusque Ecclesiae diversis eius historiae aetatibus (Significantes sunt, ex. gr., Antonii experientiae. Cfr. S. ATHANASII Vita S. Antonii, 15: PG 26, 865; S. PACHOMII, Vitae coptae sancti Pachomii suorumque successorum, ed. L. Th. Lefort, Louvain 1943, p. 3; et testimonium EVAGRII PONTICI Tractatus praticus ad anatolium, 100: SCh 171, 710).

In hac porro investigatione insigniter edocet Oriens fratres exsistere ac sorores quibus donum moderationis spiritalis concesserit Spiritus: ipsi sunt namque capita magni pretii, quandoquidem oculis inspiciunt amoris quem in nos habet Deus. Non id hic agitur, ut quis suae renuntiet libertati ut ab aliis se tractari sinat: interest potius fructum deducere ex cordis conscientia, quae verum est charisma, ut adiuvari liceat dulciter at fortiter ad veritatis detegendam viam. Opus mundo nostro maxime patribus est. Eos crebro reiecit quippe qui parum visi sint credibiles vel quorum exemplum iam obsoletum habitum sit parumve alliciens secundum vigentem hodie sensum. Difficulter tamen novos invenit et ideo in timore adfligitur et dubitatione, demptis exemplaribus et signis. Qui vero in Spiritu est pater, si vere talis est – et Dei Populus semper quivit talem agnoscere – non alios sui similes sibive pares faciet, sed eosdem ut in Regnum tramitem reperiant iuvabit.

Vitae monasticae donum sine dubio etiam Occidenti est concessum, tum virorum tum mulierum, quae munus custodit ductus in Spiritu et exspectat dum rite aestimetur. Iis in adiunctis et ubicumque talia gratia exsuscitabit pretiosa interioris maturationis instrumenta, utinam qui habent auctoritatem colere sciant et magni existimare huius modi donum omnesque valeant recte eo uti: experimento cognoscent quae consolatio quodque praesidium exstet in Spiritu paternitas ad eorum iter fidei (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Homilia ad religiosos viroa et mulieres, 6, die 2 febr. 1988: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XI, 1 (1988) 337).

14. Utique in progredienti separatione ab iis quae in mundo officiunt communioni cum Domino, monachus mundum reperit veluti locum ubi Creatoris pulchritudo et Redemptoris amor repercutiuntur. In sua precatione monachus Spiritus epiclesim super mundum dicit et pro certo habet se exauditum iri, quandoquidem illa ipsam Christi precationem participat. Animadvertit sic ille fervidum ex se oriri erga humanitatem amorem, amorem scilicet, quem Orientalis precatio persaepe celebrat tamquam Dei proprietatem, amici videlicet hominis qui suum Filium offerre non dubitavit ut mundus servaretur. Hoc in habitu nonnumquam monachus mundum contemplari potest, deificante actione Christi mortui et resuscitati iam transfiguratum.

Quamcumque rationem ei tribuit Spiritus, monachus usque est ante omnia homo communionis. Hoc nomine ab antiquis iam temporibus vitae coenobiticae stilus monasticus significatur. Monachatus demonstrat veram esse non posse vocationem quae ex Ecclesia et pro Ecclesia non oriatur. Id testificatur tot monachorum experientia, qui suas in cellas conclusi, suas preces fervidissimo studio replent, non modo pro humana persona, verum et pro omnibus creaturis, continenter deprecantes ut res cunctae ad salutarem amoris Christi cursum se vertant. Hoc iter interioris liberationis per apertionem ad Alterum efficit monachum hominem caritatis. Paulo apostolo docente plenitudinem legis esse dilectionem (Cfr. Rom. 13, 10), communio monachi orientalis semper studuit, ut dilectionis excellentia quamlibet legem praecellat.

Explicatur in primis per ministerium fratribus ipsa in vita monachica, at etiam communitati ecclesiali, modis accommodatis temporibus et locis, a socialibus progredientibus operibus ad peregrinantem praedicationem. Orientales Ecclesiae perstudiose hoc officium suppeditaverunt, ab evangelizatione initium sumentes, qui est excelsissimus famulatus, quem christianus fratri exhibere valeat, subsequentibus spiritalis corporalisque servitii multis aliis generibus. Immo dici etiam potest monachatus antiquis temporibus – et passim posterioribus quoque aetatibus – populorum evangelizationis praecipuum fuisse instrumentum.

15. Monachi vita unitatem comprobat, quae in Oriente exstat inter spiritalitatem et theologiam: christianus, praesertim monachus, potius quam veritates abstrusas requirat, scit unum Dominum suum esse Veritatem et Vitam, at simul scit etiam eum esse Viam (Cfr. Io. 14, 6), ut utramque consequatur: cognitio et participatio ergo unam rerum veritatem constituunt: a persona ad Deum trium personarum per Verbi Dei incarnationem.

Oriens nos iuvat ut copiosis elementis personae humanae christianam significationem describamus, quae quidem in ipsa incarnatione est posita, ex qua lucem sumunt ipsae res creatae. In Christo, vero Deo veroque homine, plenitudo revelatur humanae vocationis: ut homo Deus fieret, Verbum humanitatem sumpsit. Homo, qui usque novit sui finis amaritudinem suique peccati, non queritur nec angitur, quandoquidem novit intra se divinam potentiam operari. Humanitas a Christo assumpta est absque a natura divina separatione sineque confusione (Cfr. Symbolum Chalcedonense: DENZ-SCHÖNM. 301.302); non deseritur homo, ut solus caelum, sescentis abhibitis in cassum modis, scandere frustra conetur: gloriae tabernaculum exsistit, quod est sanctissima Iesu Domini persona, quo humanum et divinum amplexu quodam, qui solvi numquam poterit, conveniunt: Verbum caro factum est, omnino scilicet nostri simile, absque peccato. Ipse in aegrum humanitatis cor divinitatem fundit, atque Patris Spiritum infundens, eidem dat potestatem ut Deus per gratiam fiat.

At si hoc nobis Filius revelavit, tum nobis datur facultas ad Patris mysterium accedendi, qui est communionis dilectionisque principium. Trinitas sanctissima ideo veluti amoris communitas apparet: talem Deum cognoscere significat animadvertere necessitatem ut is mundum alloquatur, sese communicet; historia salutis nihil aliud est quam historia amoris, quo Deus creaturam complectitur quam amavit et elegit, eam volens “secundum iconem iconis” – quemadmodum declarare consuevit mens Patrum orientalium (Cfr. S. IRENAEI Adversus Haereses, V, 16, 2: SCh 153/2, 217; cfr. IV, 33, 4: SCh 100/2, 811; S. ATHANASII Oratio contra Gentes, 2-3 et 34: PG 25, 5-8 et 68-69; EIUSDEM Oratio de Incarnatione Verbi, 12-13: SCh 18, 228-231) – nempe fictam ad imaginem Imaginis, quae est Filius, a sanctificatore, dilectionis Spiritu, ad perfectam communionem perductam. Etiam cum homo labitur, Deus hic eum quaerit et diligit, ne frangatur necessitudo utque amor fluere pergat. Eundem in Filii mysterio amat, qui in cruce a mundo, qui eum non agnovit, necari patitur, at a Patre ab inferis revocatus, veluti perennis est sponsio neminem amorem interimere posse, quia quicumque eius est particeps, Dei gloria tangitur: hunc hominem transfiguratum amore sunt in Tabor discipuli contemplati, hominem scilicet, ad quem efficiendum omnes nos vocamur.

16. Attamen arcanum hoc continenter absconditur, silentio tegitur (Hesychia vel silentium praecipuam sustinet in orientali spiritalitate partem. Cfr. Apophtegmata Patrum: PG 65, 72-456; EVAGRII PONTICI Rerum monachalium rationes: PG 40, 1252-1264), ut caveatur ne pro Deo idolum fingatur. Per procedentem tantum purificationem conscientiae communionis una convenient homo et Deus atque in aeterno amplexu agnoscent eiusdem naturae amorem numquam restinctum.

Sic oritur apophatismus, qui dicitur, Orientis christiani: quo magis in Deo cognoscendo crescit homo, eo plenius eum veluti inaccessum mysterium intellegit, in eius essentia item ineffabilem. Id vero non est confundendum cum mystica quadam doctrina obscura, ubi homo impersonalibus arcanisque rebus circumdatus deerrat. Immo Orientales christiani ad Deum se convertunt Patrem, Filium et Spiritum Sanctum, ad viventes scilicet personas, amanter praesentes, quibus liturgicam doxologiam dirigunt sollemnem atque humilem. At ipsi percipiunt ad hanc praesentiam se accedere posse potissimum adoranti silentio institutos, quandoquidem in summa Dei cognitione et experientia est eius transcendentia. Illuc per orantem Sacrorum Bibliorum liturgiaeque appropriationem pervenitur, potius quam per constantem meditationem.

Hac in demissa acceptione termini creaturae coram infinita transcendentia Dei, qui veluti Deum Amorem non desinit se revelare, Patrem Domini nostri Iesu Christi, in Spiritus Sancti gaudio, modum reperimus Nos orandi et rationem theologicam quae magis ab Oriente probatur quaeque omnibus pariter in Christo credentibus exhibetur.

Fatendum est nos omnes hoc silentio indigere, adorata praesentia imbuto: theologia ut sapientialis spiritalisque eius anima plene aestimetur; precatio, ne umquam obliviscatur Deum videre idem valere ac de monte descendere vultu ita splendenti, ut eum cogamur obvolvere (Cfr. Ex. 34, 33), utque nostrae congressiones locum dent Dei praesentiae, vitantes ne se ipsas celebrent; praedicatio, ne putet satis esse verba multiplicare, ut quis ad Dei experientiam alliciatur; officium, ut reiciatur periculum certamine quodam concludi sine amore et venia. Nostrae aetatis homini silentio illo opus est, qui conticescere saepe nescit, verens ne se ipse inveniat, sibi revelet, inanitatem sentiat, quae significationem requirit; homo, qui ob clamorem obstupescit. Omnibus nempe, credentibus et non credentibus, discendum est silentium, quo Alter sinatur loqui, quando et quomodo volet, nobis vero verbum illud intellegere liceat.

17. Triginta transierunt anni ex quo Ecclesiae catholicae Episcopi, in Concilio coadunati, non paucis aliarum Ecclesiarum Communitatumque ecclesialium adstantibus fratribus, Spiritus vocem exaudierunt qui altas veritates collustrabat de Ecclesiae natura, sic patefaciens in Christo credentes multo inter se esse propinquiores quam suspicari possent, omnes ad Dominum iter facientes unum, omnes eadem eius gratia fulcitos et sustentatos. Apparebat hinc invitatio usque instantior ad unitatem.

Ex illo tempore multa via in mutua cognitione est confecta. Auxit ipsa aestimationem sivitque ut una simul unum Dominum precaremur, alii etiam pro aliis, iter facientes caritatis, quod iam est unitatis peregrinatio.

Post Pauli VI multos conatus, semitam cognitionis mutuae caritatis prosequendam voluimus et Nos. Ingentem quidem laetitiam testari licet, quam Nobis his annis tot Moderatorum et Procuratorum Ecclesiarum et ecclesialium Communitatum attulit occursus. Una simul sollicitudines et exspectationes participavimus, una unitatem inter nostras Ecclesias invocavimus et pro mundo pacem. Una simul boni communis facti sumus magis conscii, non modo veluti singuli, verum tanquam christianorum sustinentes partes, quorum Dominus nos posuit pastores. Nonnunquam ad Sedem hanc Apostolicam instanter decurrerunt aliae Ecclesiae, minationibus affectae aut vi iniuriaque ictae. Omnibus illa cor suum pandere est conata. Pro iis, cum fieri potuit, vox intenta est Romani Episcopi, ut homines bonae voluntatis fratrum nostrorum dolentium clamorem auscultarent.

“Inter delicta vero, quae maius secum important officium sive obligationem paenitentiae atque conversionis, numeranda certissime illa sunt quae «unitati a Deo optatae pro Populo Dei nocuerunt». Progredientibus hisce mille annis qui iamiam terminantur, multo etiam magis quam per primum millennium, ecclesialis communio «quandoque non sine hominum utriusque partis culpa» (Unitatis Redintegratio, 3), luctifica subiit discidia quae voluntati Christi aperte repugnant atque totum orbem offendunt. Talia temporis superioris crimina etiamnum, pro dolor, faciunt ut proprium pondus sentiatur maneantque totidem praesenti quoque tempore invitamenta. Necesse omnino est satisfactionem peragere, Christi invocata vehementer indulgentia” (IOANNIS PAULI PP. II Tertio Millennio Adveniente, 34).

Nostri discidii peccatum est pergrave: persentimus necessitatem ut communiter promptiores Spiritui vocanti ad conversionem nos praestemus, ad proximum accipiendum agnoscendumque fraterna caritate, paratiores ad animosos actus novos complendos, qui cuncta invitamenta ad regrediendum exsolvant. Necesse nempe habemus communionem illam, quam sumus assecuti, praetergredi.

18. Magis magisque in dies desiderio flagramus Ecclesiarum annales repetendi, ut nostrae unitatis res gestas tandem scribamus, atque tempus illud revocemus, cum post Domini Iesu mortem et resurrectionem, Evangelium diversissimos cultus attigit, atque fecundissima quaedam permutatio est incohata, quam etiamnunc Ecclesiarum liturgiae testantur. Quamvis sint difficultates et dissensiones, Apostolorum Epistulae (Cfr. 2 Cor. 9, 11-14) et Patrum (Cfr. S. CLEMENTIS ROMANI Epistula ad Corinthios: Patres Apostolici, ed. F.X. Funk, I, 60-144; S. IGNATII ANTIOCHENI Epistulae: l.m., 172-252; S. POLYCARPI Epistula ad Philippenses: l.m., 266-282) artissima prae se ferunt vincula, eademque fraterna inter Ecclesias, in plena fidei communione, proprietate cuiusque identitateque retentis. Communis martyrii experientia atque martyrum singularum Ecclesiarum actuum meditatio, tot sanctorum fidei Magistrorum doctrinae participatio, multa cum divulgatione et participatione, hunc unitatis mirabilem sensum roborant (Cfr. S. IRAENEI Adversus Haereses, I, 10, 2: SCh 264/2, 158-160). Processus differentium experientiarum vitae ecclesialis non impediebat quominus per mutuas necessitudines christiani perstarent in persuasione qualibet in Ecclesia se in domo sua esse, quandoquidem ex omnibus Ecclesiis, mirabili cum quadam linguarum varietate modulationeque, uni Patri, per Christum, in Spiritu, laus efferebatur; cunctae erant coadunatae ad Eucharistiam celebrandam, communitati cor et exemplar non modo quod ad spiritalitatem vitamve moralem spectat, verum et ad ipsam Ecclesiae structuram, in ministeriorum munerumque varietate, praeside Episcopo, Apostolorum successore (Cfr. Lumen Gentium, 26; Sacrosanctum Concilium, 41; Unitatis Redintegratio, 15). Prima concilia hanc in diversitate unitatem liquido testantur (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II A Concilio Constantinopolitano, I, 2, die 25 mar. 1981; EIUSDEM Duodecimum Saeculum, 2 et 4, die 4 dec. 1987).

Cum etiam quaedam dogmaticae dissensiones confirmatae sunt – quas saepenumero politica culturaliaque elementa amplificarunt – quae tum acerba consectaria genuerunt in Ecclesiarum necessitudinibus, unitatem Ecclesiae desiderandi et promovendi studiosus usque perstitit nisus. In primo dialogo illo oecumenico instituendo Spiritus Sanctus effecit ut in communi fide confirmaremur, quae est kerygmatis apostolici perfecta continuatio, atque hac de re ex animo Deo gratias agimus (Cfr. EIUSDEM  Homilia in Petriana Basilica, Demetrio I adstante, Archiepiscopo Constantinopolitano et Patriarcha Oecumenico, 3, die 6 dec. 1987: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, X, 3 (1987) 1306 ss.). Si vero iam primaeva christianorum aetate intra ipsam Ecclesiae compagem discordiae paulatim oriri consueverunt, oblivisci non possumus cunctum per primum millennium, etsi quaedam fuerunt difficultates, inter Romam et Constantinopolim mansisse unitatem. Clarius usque didicimus unitatis contextum non quendam historicum eventum rescidisse meramve praeminentiae quaestionem, sed progredientem alienationem, ita ut alterius diversitas iam non veluti communis thesaurus intellegeretur, sed tamquam repugnantia. Cum quoque alterum millennium acriores contentiones et divisiones novit, cum scilicet magis mutua ignoratio ac praeiudicium magis increbrescunt, tamen non intermittunt utiles Ecclesiarum praesidum congressiones necessitudines multiplicare cupientium, sicut sacrum virorum et mulierum opus non desinit, qui, dissensionem habentes grave peccatum atque unitati caritatique studentes, multimodis, precatione, scientia, cogitatione, aperto amabilique animo communionem perquirendam contenderunt (Cfr. ANSELMI HAVELBERGENSIS Dialogi: PL 188, 1139-1248). Totum hoc opus probandum in Concilii Vaticani II meditationem illatum est atque suum invenit signum in mutuis excommunicationibus anni mliv ablatis, quas Summus Pontifex Paulus VI et oecumenicus Patriarcha Athenagoras aboleverunt (Tomos Agapis, Vatican-Phanar (1958-1970), Rome-Istanbul, 1971, pp. 278-295).

19. Caritatis gressus novas difficultatum rationes novit propter recentes eventus, qui medianam orientalemque Europam implicuerunt. Christiani fratres qui una persecutionem perpessi sunt, se suspectos et metuendos habent, cum maioris libertatis prospectus et spes recluduntur: nonne est hoc magnum peccati periculum, quod omnes, coniunctis viribus, vincere debemus, si quidem volumus gentes quaeritantes commodius amoris Deum inveniant, potius quam rursus nostris divisionibus et contentionibus scandalizentur? Cum occasione Feriae Sextae in Parasceve anno MCMXCIV, Sua Sanctitas Bartholomaeus I, Patriarcha Constantinopolitanus, Ecclesiam Romanam suo donavit meditationis volumine “De Crucis via”, hanc communionem memoravimus in recenti martyrii experientia: “In his martyribus nos coniunctionem inducimus inter Romam, «Montem Crucibus consitum» et insulas Solovki totque alia castra hominibus delendis. Nos qui martyribus circumsistentibus coniungimur, facere non possumus quin non iungamur” (IOANNIS PAULI PP. II Sermo post Viam Crucis Feriae Sextae in Parasceve, 2, die 1 apr. 1994: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XVII, 1 (1994) 857).

Omnino igitur urget ut conscii huius gravissimi officii fiamus: hodie consociatam operam ad Regnum enuntiandum sustinere possumus vel auctores novarum divisionum constitui. Recludat corda nostra Dominus, mentes nostras convertat atque certa promptaque nos doceat incepta, quae, si opus fuerit, locos communes, animi remissiones vel stativas mansiones dissipare valeant. Si qui vult esse primus ad omnibus serviendum vocatur, profecto ex huius caritatis virtute amoris principatus crescet. Dominum deprecamur, ut imprimis Nos ipsos, deinde catholicae Ecclesiae Episcopos, ad certas actiones inducat quae hanc interiorem persuasionem testentur. Id Ecclesiae altior natura requirit. Quotiescumque Eucharistiam celebramus, communionis sacramentum, in Corpore et Sanguine communicato invenimus sacramentum atque appellationem ad unitatem nostram (Missale Romanum, «Sollemnitas Ss.mi Corporis et Sanguinis Christi», Oratio super Oblata; ibid., Prex Eucharistica III; S. BASILII Anaphora Alexandrina, ed. E. RENAUDOT, «Liturgiarum Orientalium Collectio», I,  Frankfurt 1847, p. 68). Quomodo penitus probabiles fieri possumus si seiuncti ad Eucharistiam accedimus, si eundem Dominum experiri et participare non valemus, quem mundo enuntiare debemus? Prae mutua ab Eucharistia remotione nostram paupertatem animadvertimus ac simul necessitatem omnimodis operandi ut is veniat dies quo una eundem panem eundemque calicem participabimus (Cfr. PAULI VI Nuntius ad Mechitaristas, die 8 sept. 1977: Insegnamenti di Paolo VI, 15 (1977) 812). Tunc tandem Eucharistia plene percipietur veluti Regni prophetia atque omni veritate verba ex perantiqua quadam eucharistica prece deprompta, personabunt: “Sicut hic panis fractus supra montes dispersus erat et collectus factus est unus, ita colligatur Ecclesia tua a finibus terrae in regnum tuum” (Didaché, IX, 4: Patres Apostolici, ed. F.X. Funk, I, 22).

20. Peculiares insignesque commemorationes nos confirmant ut ad orientales Ecclesias cum animi affectu et observantia cogitationes nostras convertamus. Ante omnia, ut supra dictum est, centesimus annus Litterarum Apostolicarum, quarum titulus “Orientalium Dignitas”. Ex tunc iter incohavit, quod, praeter alia, anno MCMXVII ad Congregationem pro Ecclesiis Orientalibus instituendam perduxit (BENEDICTI XV Dei Providentis, die 1 maii 1917: AAS 9 (1917) 529-531) atque ad Pontificium Institutum Orientale condendum (EIUSDEM Orientis Catholici, die 15 oct. 1917: AAS 9 (1917) 529-531), auctore Summo Pontifice Benedicto XV. Exinde, die V mensis Iunii anno MCMLX, a Papa Ioanne XXIII Secretariatus ad unitatem Christianorum fovendam est constitutus (Cfr. IOANNIS XXIII Superno Dei Nutu, 9, die 5 iun. 1960: AAS 52 (1960) 435-436). Recentiore aetate, die XVIII mensis Octobris anno MCMXC Codicem Canonum Orientalium Ecclesiarum (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Sacri Canones, die 18 oct. 1990: AAS 82 (1990) 1033-1044) evulgavimus, ad peculiarem indolem orientalis patrimonii servandam provehendamque.

Haec sunt profecto cuiusdam propositi signa, quod Romana Ecclesia semper necessariam existimavit partem mandati a Christo Iesu concrediti Petro apostolo: fratres scilicet in fide unitateque confirmare (Cfr. Luc. 22, 2). Praeterita conamina mentibus rationibusve temporum illorum terminabantur ipsaque notitia veritatum de Ecclesia. At hic confirmare velimus officium hoc in sua ipsa radice opinionem comprehendere hanc, Petrum (Cfr. Matth. 16, 17-19) videlicet Ecclesiae in caritate coniunctae inservire velle. “Petri munus illuc continenter spectat, ut appositae viae ad unitatem servandam usque perquirantur. Idcirco ipse impedimenta afferre non debet, sed vias vestigare. Quae res minime obsistit officio a Christo demandato «fratres confirmandi in fide» (Cfr. Luc. 22, 32). Significans praeterea est dixisse Christum haec verba, tempore ipso cum apostolus Eum negaturus erat. Tamquam si Magister dicere vellet: «Memento te esse debilem, te quoque continenter indigere conversione. Ceteros confirmare potes quatenus tibi conscius es tuae imbecillitatis. Tibi velut officium trado veritatem, magnam quidem Dei veritatem hominis saluti destinatam, sed veritas haec nulla alia ratione quam amando praedicari potest». «Veritatem facere in caritate» semper necesse est (Cfr. Eph. 4, 15)” (IOANNIS PAULI PP. II Varcare la soglia della speranza, Milano 1994, p. 168). Novimus quidem nunc unitatem Dei amore effici posse tantum si Ecclesiae una simul id velint, singulis traditionibus plane observatis et necessaria autonomia. Istud scimus compleri posse dumtaxat cum initium ducitur ex amore Ecclesiarum quae magis magisque se sentiunt vocari ad unam Christi Ecclesiam significandam, quae ex uno baptismo orta est atque una eucharistia, quaeque sorores esse volunt (Cfr. Unitatis Redintegratio, 14). Quemadmodum diximus, “una est Christi Ecclesia; si quae sunt divisiones eae sunt componendae, sed una est Ecclesia, Christi Ecclesia inter orientalem et occidentalem partem esse non potest nisi una, una scilicet et coniuncta” (IOANNIS PAULI PP. II Salutatio Doctorum Pont. Instituti Orientalis, die 12 dec. 1993: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XVI, 2 (1993) 1457 s.).

Certe, hodiernae menti videtur vera coniunctio fieri posse aliorum plene observata dignitate, dempta simul illa opinione universos mores et consuetudines Ecclesiae Latinae pleniores esse et aptiores ad rectam doctrinam demonstrandam; atque insuper talem coniunctionem conscientia communionis praeire debere, quae totam Ecclesiam imbuat neque inter primores solummodo constituat foedus. Hodie nobis conscii sumus – quod saepenumero confirmatum est – unitatem futuram esse quando et quemadmodum Dominus volet, atque ipsam requirere collationem roboris sentiendi et caritatis operativae, illis etiam posthabitis forsitan formis, historice iam probatis (Cfr. Orientalium Ecclesiarum, 30).

21. Orientales Ecclesiae, quae in plenam cum hac Romana Ecclesia communionem sunt ingressae, eiusmodi sollicitudinis patefactionem se praebuerunt, ea ratione significatae quam illa aetate ecclesialis conscientiae gradus patiebatur (IOANNIS PAULI PP. II Magnum Baptismi Donum, 4, die 14 febr. 1988: AAS 80 (1988) 991-992). Communionem catholicam ingredientes, pernegare minime voluerunt erga suas traditiones fidelitatem, quas saeculorum decursu forti animo atque saepe impendio sanguinis sunt testatae. Sin autem interdum in necessitudinibus cum orthodoxis Ecclesiis falsae opinationes ac manifestae contentiones exstiterunt, plane novimus continenter nobis divinam misericordiam esse implorandam simulque cor novum ad reconciliationem efficiendum, praeter iniurias acceptas illatasve.

Plus quam semel confirmatum est orientalium Ecclesiarum catholicarum iam perfectam coniunctionem cum Romana Ecclesia minime prae se ferre conscientiae imminutionem propriae veritatis et nativae indolis (Cfr. Orientalium Ecclesiarum, 24). Sin autem id accidit, Concilium Vaticanum II eas cohortatum est ut suam identitatem rursus planeque detegerent, cum ipsae “iure polleant et officio teneantur se secundum proprias disciplinas peculiares regendi, utpote quae veneranda antiquitate commendentur, moribus suorum fidelium magis sint congruae atque ad bonum animarum consulendum aptiores videantur” (Orientalium Ecclesiarum, 5). Ecclesiae hae suo in corpore gravissimam patiuntur lacerationem, quia adhuc plena prohibetur communio, cum orientalibus Ecclesiis orthodoxis quibuscum tametsi patrum suorum patrimonium participant. Constans communisque conversio omnino est necessaria, ut ipsae animose ac studiose contendant ut indulgentiae vinculis inter se nectantur. In Ecclesia quoque Latina postulatur conversio, quae absolute Orientalium dignitatem servet atque probet, gratoque animo spiritales thesauros suscipiat, quos orientales Ecclesiae catholicae in bonum totius catholicae communionis ministrant (Cfr. Unitatis Redintegratio, 17; IOANNIS PAULI PP. II Allocutio in Consistorio Extraordinario, die 13 iun. 1994: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XVII, 1 (1994) 1175 ss.); concrete, multoque magis quam antea, demonstret quanti aestimet et admiretur christianas Orientales partes, quantique momenti consideret id quod illae conferre valent, ut plene Ecclesiae universalitas agatur.

22. Vehementer sane optamus ut verba quibus S. Paulus Romanae Ecclesiae christifideles ex orientali regione allocutus est hodie quoque in fidelium ore occidentalis regionis personent quod attinet ad orientalium Ecclesiarum fratres: “Primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis, quia fides vestra annuntiatur in universo mundo” (Rom. 1, 8). Atque statim post Gentium Apostolus mente incitata suum declarat propositum: “Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar gratiae vobis spiritalis ad confirmandos vos, id est una vobiscum consolari per eam, quae invicem est, fidem vestram atque meam” (Ibid. 1, 11-12). Mirum in modum hic occursationis dynamica vis designatur: cognitio thesaurorum fidei aliorum – quam mox exponere conati sumus – stimulationem sponte sua alit ad novam artioremque inter fratres occursationem, quae notas induat verae sinceraeque mutuae communicationis. De stimulatione agitur quam constanter in Ecclesia Spiritus concitat quaeque vehementior utique fit maioris difficultatis tempore.

23. Plane ceterum novimus hac aetate aliquot inter Romanam et quasdam Orientis Ecclesias contentiones asperiorem efficere mutuae existimationis viam ad concordiam. Saepius haec Romana Sedes edidit normas ad commune omnium Ecclesiarum fovendum iter hoc tempore tam gravi pro orbis terrarum vita, praesertim in Europa Orientali, ubi historici asperi eventus impediverunt quominus Ecclesiae Orientales, recentiore aetate, plene evangelizationis mandatum sibi quidem instans ad effectum adducerent (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Epistula ad Episcopos Continentis Europaeae, die 31 maii 1991: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XIV, 1 (1991) 1377 ss.; etiam Les Principes généraux et Normes pratiques pour coordonner l'évangélisation et l'engagement Œcuménique de l'Église catholique en Russie et dans les autres Pays de la CEI - quae omnia sunt divulgata a Pontificia Commissione pro Russia, die 1 iunii 1992). Amplioris libertatis rerum condiciones iis praebent nunc renovatae opportunitates, quamquam opes in earum commodum positae sunt exiguae ob difficultates quibus laborant Nationes ubi illae operantur. Firmiter quidem optamus affirmare communitates Occidentales paratas esse ad favendum per omnia – et non paucae iam ad hoc operantur – huic diaconiae ministerio, suppeditando in talium Ecclesiarum commodum peritiam quam consecutae sunt tempore liberioris exercitii caritatis. Vae nobis si alterius prosperitas deiectio evaserit alterius vel causa futtilium et flagitiosarum aemulationum. Occidentales communitates vicissim officium suum servabunt praesertim communicandi, ubi fieri possit, proposita servitii cum Ecclesiarum Orientalium fratribus vel adiuvandi effectionem inceptorum ab illis initorum in ministerium suorum populorum, utcumque vero numquam ostentabunt, in promiscuae praesentiae locis, eam agendi rationem quae neglegens videatur laboriosorum conatuum quos Orientales Ecclesiae peracturae sunt, eo laudabiliores quo infirmiores sunt eorum facultates.

Communis caritatis gestus enuntiare alterius in alteram atque una simul erga homines indigentes, actus fiet verae eloquentiae. Quod si devitabitur vel contrarium dabitur testimonium, quotquot nos considerant in cogitationem inducentur inceptum reconciliationis inter Ecclesias in caritate enuntiationem tantummodo esse a rebus sevocatam, absque ulla persuasione concretique ratione.

Fundamentalem sentimus Nos Domini invitationem ad agendum omnimodis ut omnes in Christum credentes una suam fidem testentur, in terris praesertim ubi densior est consociatio inter filios Ecclesiae catholicae – Latinos et Orientales – et filios Ecclesiae orthodoxae.

Post commune martyrium pro Christo sustentum vexationis aetate athearum administrationum, tempus venit patiendi, si necesse sit, ne deficiat caritatis testimonium inter christianos: nam et si tradiderimus corpus nostrum ut aduratur, caritatem autem non habuerimus, nihil nobis proderit (Cfr. 1 Cor. 13, 3). Necesse est oremus semper ut Dominus nostras mentes et corda nostra moveat atque nobis patientiam det benignitatemque.

24. Putamus sane magnum pondus ad crescendum in mutua comprehensione atque unitate tribuendum esse meliori mutuae intellegentiae. Catholicae Ecclesiae filii iam noverunt vias quas Sancta Sedes significavit ut ii eiusmodi propositum consequi valeant: liturgiam Ecclesiarum Orientalium nascere (Cfr. CONGR. DE INSTIT. CATHOLICA Instr. In Ecclesiasticam futurorum, 48: Enchiridion Vaticanum, 6, p. 1080); altius perscrutari cognitionem traditionum spiritalium Patrum Doctorumque Orientis christiani (Cfr. EIUSDEM Instr. Inspectis Dierum, die 10 nov. 1989: AAS 82 (1990) 607-363); exemplum sumere ab Ecclesiis Orientalibus ad nuntii Evangelii adeptionem; animi contentiones removere inter Latinos et Orientales atque dialogum inter catholicos et orthodoxos concitare; in institutis peculiariter paratis pro Oriente christiano theologos formare atque magistros liturgiae, historiae et iuris canonici, qui disseminare valeant, vicissim, ecclesiarum Orientalium cognitionem; praebere in Seminariis et in facultatibus theologicis, futuris praesertim sacerdotibus, institutionem de iis disciplinis aptam (Cfr. EIUSDEM Epist. En égard au développement, 9-14, die 6 ian. 1987: Diurnarium L'Osservatore Romano, die 16 apr. 1987, p. 6). Sunt suasiones semper profecto validae, quibus insistere volumus peculiari instantia.

25. Praeter cognitionem, magni ponderis ducimus mutuam necessitudinem. Hac in re exoptamus quidem ut monasteria singularem quandam operam dent, ob partes prorsus peculiares quas vita monachica intra Ecclesias explet atque plurimas ob res quae experientiam monachicam consociant, ideoque spiritalem sensum, in Oriente et in Occidente. Alia quaedam occursus forma in liberali consistit hospitio magistrorum auditorumque apud Pontificias Studiorum Universitates atque apud alia catholica academica instituta. Quantum fieri poterit pergemus ut eiusmodi hospitalitas usque augeatur. Faveat Deus etiam ortui et incremento locorum quae hospitalitati destinantur nostrorum fratrum Orientalium, hac etiam in Urbe Roma, quae vivam tenet communemque memoriam coryphaeorum Apostolorum atque tot martyrum.

Multum interest ut occursus et commercii incepta latiore ratione amplioribusque formis ecclesiales implicent communitates: novimus, exempli gratia, quantum momentum habeant necessitudinis incepta inter paroecias, veluti “gemellas” factas ad mutuum culturale et spiritale incrementum, etiam in caritatis ministerio.

Absolute probabilia ducimus incepta communium peregrinationum ad loca ubi sanctitatis signa peculiari ratione sunt indicata, memoria hominum mulierumque qui omni aetate ipsius vitae impendio Ecclesiam locupletaverunt. Hac in re praestat sane pervenire ad communem sanctitatis agnitionem illorum christianorum qui postremis decenniis, praesertim in Nationibus Orientalis Europae, sanguinem suum pro unica fide in Christum effuderunt.

26. Singulari autem cogitatione prosequimur dissipationis terras in quibus vitam agunt, in ambitu ubi maior pars est Latina, multi fideles orientalium Ecclesiarum quae nativas terras reliquerunt. Haec loca, ubi facilior fit serena necessitudo intra societatem multiplicem, fieri possunt optimus ambitus ad meliorem efficiendam augendamque mutuam inter Ecclesias operam in futurorum sacerdotum institutione, in pastoralibus et beneficis inceptis, etiam pro Orientalium terris patriis.

Hortamur peculiari ratione Latinos Ordinarios illarum Nationum ad diligentem considerationem, ad plenam comprehensionem adque fidelem inductionem praeceptorum a Sancta hac Sede enuntiatorum de mutua opera oecumenica (Cfr. PONT. CONSILII AD UNIT. CHRISTIANORUM FOVENDAM Directoire pour l'application des principes et des normes sur l'Œcuménisme, V: AAS (1993) 1096-1119) deque pastorali curatione fidelium Ecclesiarum Orientalium catholicarum, praesertim ubi propria Hierarchia carent.

Invitamus sacrorum Antistites et Orientalem clerum catholicum ut artam consocient operam cum Latinis Ordinariis ad validum pastorale ministerium omnibus patens, praesertim cum eorum iurisdictionis potestas in terras admodum dissitas dilatatur ubi cooperationis absentia reapse significat segregationem. Praepositi Orientales catholici nullam praeteribunt viam ad condiciones fovendas fraternitatis, sincerae mutuaeque aestimationis, atque communis operae cum fratribus Ecclesiarum quibuscum nondum plena communio nos iungit, singulariter in eos quibus eadem est ecclesialis traditio.

In Occidente ubi Orientales non adsint sacerdotes qui assistant fidelibus orientalium Ecclesiarum catholicarum, Latini Ordinarii eorumque cooperatores operam dent ut apud fideles illos conscientia et cognitio augescant eorum traditionum, atque ipsi vocentur ad naviter cooperandum, peculiari industria sua, christianae communitatis incremento.

27. Quod pertinet ad monachicam vitam, prae oculis habito eius momento in Orientali christianismo, optamus sane ut ea vigeat in Ecclesiis orientalibus catholicis atque firmentur quotquot vocatos se noverint ad eiusmodi confirmationis operam (Cfr. SYNODI GEN. ORDINARIAE EPISCOPORUM Nuntius, VII: «Appellatio ad religiosos religiosasque orientalium Ecclesiarum», die 27 oct. 1994: Diurnarium L'Osservatore Romano, die 29 oct. 1994, p. 7). Exsistit enim insitum vinculum inter liturgicam precem, spiritalem traditionem vitamque monachicam in Oriente. Hanc ob causam, etiam pro iis vitae monachicae instauratio recte composita atque comprobata significare potest novum quendam ecclesialem florem. Nec putandum est hoc minuere posse ministerii pastoralis efficientiam, immo hac acri spiritalitate corroborabitur atque reperiet ita aptam suam collocationem. Eiusmodi auspicium etiam ad terras dissipationis Orientalis refertur, ubi monasteriorum Orientalium praesentia tribuat maiorem soliditatem ipsis Ecclesiis Orientalibus iis in Nationibus, et perutile insuper adiumentum praebeat religiosae christianorum Occidentalium vitae.

28. Dum finem facimus huius Epistulae, mens Nostra decurrit ad dilectos Fratres Patriarchas, Episcopos, Presbyteros et Diaconos, Monachos et Monachas, viros et mulieres Ecclesiarum Orientalium.

Tertio iam adventante millennio pervenire animadvertimus clamorem hominum gravium minationum pondere veluti contritorum et tamen, ipsis vel nescientibus, amoris historiam a Deo statutam cognoscendi appetentium. Persentiunt homines illi luminis radium quendam, si exceptum, posse adhuc tenebras dissipare a finibus benignitatis Patris.

Maria, “sideris numquam decidentis Mater” (Horologion, Hymnus «Akathistos» in honorem Sanctissimae Dei Matris, Ikos 5), “mysticae diei aurora” (Ibid.), “gloriosi Solis oriens” (Ibid., Completorium Dominicae in Byzantina liturgia), Orientale lumen nobis proponit.

Ab Oriente cotidie spei sol dilucescit, lucem dicimus quae humano generi exsistentiam reddit. Ab Oriente, sicut pulchra refert imago, Salvator noster redibit (Cfr. Matth. 24, 27).

Orientis viri mulieresque sunt nobis Domini revertentis signum. Eorum oblivisci non possumus, non dumtaxat quia diligimus eos veluti fratres sororesque ab eodem ipso Domino redemptos, sed etiam quia sancta saeculorum in plena fidei caritatisque communione peractorum memoria urget nos, peccata nostra exprobrat nobis, mutuas inclementias nostras: detraximus nos orbi terrarum communem testificationem, quae, forsitan, tot tristes casus vitare potuisset, immo vel historiae mutare cursum.

Dolore sane affecti animadvertimus nondum posse nos eandem Eucharistiam participare. Hoc millennio iam exeunte nostroque obtutu ad orientem solem se convertente, grato profecto animo reperimus eos in conspectus nostri nostrique cordis itinere.

Evangelii vox, verbi numquam fallentis, fortiter recinere pergit, nostra tantum separatione infirmata: clamat Christus, difficulter tamen homo eius percipit vocem, quia non valemus concinentes verba prodere. Una simul audiamus invocationem integrum Dei Verbum auscultare cupientium. Occidentis voces Orientis indigent vocibus ut Dei verbum aptiore prorsus ratione suas patefaciat inexploratas ubertates. Nostra verba convenient semper in caelesti Hierusalem, imploramus tamen et volumus ut concordia illa in sancta anticipetur Ecclesia quae adhuc ad Regni plenitudinem iter facit.

Deus breve reddat tempus et spatium. Cito, immo citissime Christus, Orientale lumen, det ut detegamus nos reapse, tametsi tot saecula disiunctionis abierint, admodum propinquos fuisse, quia una simul, nobis forsitan nescientibus, iter fecimus ad unicum Dominum, ideoque alii ad alios.

Valeant tertii millennii homines frui eiusmodi patefactione, utpote qui tandem audierint unanimum ideoque plane credibile verbum a fratribus sese diligentibus atque mutuo gratias agentibus pro divitiis ultrocitroque sibi datis conclamatum. Sic nos in conspectu Dei veniemus mundis reconciliationis manibus atque orbis terrarum homines inde validam quandam altioris notae capient rationem ad credendum adque sperandum.

Haec ominati Nostram omnibus impertimur Apostolicam Benedictionem.

Datum Romae, apud S. Petrum, die II mensis Maii, in memoria sancti Athanasii, Episcopi et Ecclesiae Doctoris, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 

top