Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

DIVINUM PRAECEPTUM

VENERABILI SERVO DEI AUGUSTINO ROSCELLI
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Divinum praeceptum: «Estote perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus est observare adstringuntur praesertim sacerdotes «quippe qui Deo in Ordinis receptione novo modo consecrati, Christi aeterni Sacerdotis viva instrumenta efficiantur» (CONC. OECUM. VAT. II Decr. Presbyterorum Ordinis, 12). Quod ad hoc pertinet praeceptum peculiariter sedulum se ostendit dominus Augustinus Roscelli, qui sacerdotis ac fundatoris sancti expressit exemplar.

Ortus in vico Bargone di Casarza Ligure denominato (in provincia Genuensi sito) die XXVII mensis Iulii anno MDCCCXVIII eodemque die baptizatus, propter praecocem intellegentiam atque indolis mollitudinem est a pauperibus parentibus parocho commendatus, ut eum doctrinae elementa doceret. Mense Maio anno MDCCCXXXV in missione animata ab archipresbytero Clavarensi Antonio Maria Gianelli, Augustinus fortiter animadvertit se ad sacerdotium vocari Genuamque se contulit ut studia iniret. Oculis in proposito defixis, motibus politicis eius aetatis minime illectus, die XIX mensis Septembris anno MDCCCXXXXVI est sacerdos ordinatus a Cardinali Placido Maria Tadini. In multiplicibus ministerii sui negotiis semper moribus modestis eminuit, animae propriis quae constanter in divina praesentia manebat. Dominus Augustinus primum frequenti pago S. Martino d'Albaro est destinatus, ubi in spiritu Christi Pastoris inque omnium sacramentorum exsecutione, humile suum incepit servitium in opere sanctificationis sedulo cum studio, caritate et exemplo Corporis Christi incremento se dedens. A primis temporibus apostolatus et deinde annis secutis Augustinus Roscelli navus fuit potissimum tamquam confessarius, cooperator Operis quod ab «Artigianelli» appellabatur, consolationis et misericordiae Domini diffusor inter inclusos in carcere Sancti Andreae, cappellanus brephotrophii provincialis. Postea ex intentione tam multas adiuvandi puellas cura morali indigentes, non paucis acceptis confirmationibus, in primis a Summo Pontifice Pio IX, die XV mensis Octobris anno MDCCCLXXVI suum ad effectum adduxit optatum, veste religiosa tradita primis filiis suis, quas nominavit Sorores ab Immaculata Conceptione, iisdemque itinere sanctitatis indicato, Eius singulariter virtutibus signato, quae exemplar est vitae consecratae. Eius Opus, post initiales difficultates, solidatum est et dilatatum extra Genuenses atque Italicos fines, ubi Sorores ab Immaculata Conceptione suum praestant institutorium ac adiutabile ministerium. Humilitas proprietas fuit eius religionis et precatio continua totius eius vitae nota significantissima et constantissima. Misere sancteque Genuae mortem obiit die VII mensis Maii anno MCMII.

Fama sanctitatis qua vivus claruit etiam post mortem duravit; quapropter Archiepiscopus Genuensis eius Causae beatificationis et canonizationis initium fecit anno MCMXXXI. Huius famae Ipsi fundamentum agnovimus die XI mensis Septembris anno MCMLXXX per promulgatum decretum super introductione Causae, quod secutum est decretum de heroicitate virtutum die XXI mensis Decembris anno MCMLXXXIX. Interim Genuae, anno MCMLXXV mira est effecta sanatio precibus tributa domini Augustini Roscelli. De hoc casu anno MCMXCIII rite est peracta canonica inquisitio, post quam, solitis perfectis inspectionibus medicis atque theologicis, est coram Nobis promulgatum decretum super miro die XV mensis Decembris anno MCMXCIIII. Quam ob rem statuimus ut ritus sollemnis beatifications fieret die VII mensis Maii subsequentis anni MCMXCV.

Hodie igitur, in foro quod est ante Vaticanam Sancti Petri Basilicam inter Missae sollemnia hanc ediximus formulam: Nos vota Fratrum nostrorum Ioannis Cardinalis Canestri, Archiepiscopi emeriti Ianuensis et Administratoris Apostolici eiusdem metropolitanae sedis, Iosephi Vincentii Henriquez Andueza, Episcopi Maracayensis, Francisci Iosephi Mariae Wiertz, Episcopi Ruremundensis, Brunonis Tommasi, Archiepiscopi Lucensis, et Ioannis Cardinalis Saldarini, Archiepiscopi Taurinensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque Christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Augustinus Roscelli, Maria a Sancto Ioseph Alvarado Cardozo, Maria Helena Stollenwerk, Maria Dominica Brun Barbantini et Iosephina Gabriela Bonino Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Augustini Roscelli die septima Maii; Mariae a Sancto Ioseph Alvarado Cardozo die secunda Aprilis; Mariae Helenae Stollenwerk die vicesima octava Novembris; Mariae Dominicae Brun Barbantini die vicesima secunda Maii; et Iosephinae Gabrielae Bonino die octava Februarii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quae vero hodie statuimus firma esse volumus in posterum ac rata rebus quibuslibet contrariis haudquaquam obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die septimo mensis Maii, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana