VENERABILI SERVAE DEI MARIAE HELENAE
STOLLENWERK
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Si quis sitit, veniat ad
me et bibat, qui credit in me. Sicut dixit Scriptura, flumina de ventre eius
fluent aquae vivae» (Io 7, 37-38).
Verba haec vitae Servae Dei Helenae Stollenwerk peculiariter aptantur. Inter
plura vitae suae discrimina contuitum ad Dominum convertebat. Vocationi quam a
Deo exaudiverat est obsecuta in eiusque auxilio speravit. Ferventi pro Spiritus
Sancti gloria studio omnimodam sui ipsius pro mundi salute deditionem coniunxit.
Eius exemplo plurimae iuvenes alliciebantur ad idem vitae genus exsequendum.
Helena Stollenwerk die XXVIII mensis Novembris anno MDCCCLII nata est in pago
vulgo Rollesbroich, in dioecesi Aquisgranensi, olim archidioecesi Coloniensi in
Germania. Adhuc puella forma vitae capta est Pontificii Operis Missionarii pro
Infantia, quod incrementum obtinuit ob adiumentum pueris Sinensibus praestitum.
Vocationem suam missionariam ad maturitatem adduxit per orationem et sacrificii
spiritum, dum vehementi inflammabatur fervore erga Sacratissimum Cor Iesu. Tot
in discriminibus versans votum fecit fatigationi non indulgendi priusquam
cuiuslibet Domus Missionalis limina supergrederetur.
Cum quidem Beatus Arnoldus Janssen die VIII mensis Decembris anno MDCCCLXXXIX
fundamenta iecit Congregationis Missionariae Servarum a Spiritu Sancto, Helena
cofundatrix exstitit. Ipsa die XVII mensis Ianuarii anno MDCCCXCII religiosum
induit habitum, nomen assumpsit Mariam, et die XII mensis Martii anno MDCCCXCIV
ad septennium vota religiosa nuncupavit. Prudens et assidua Superiorissa inter
annos MDCCCXCI-MDCCCXCVIII Congregationem gubernavit. Die VIII mensis Decembris
anno MDCCCXCVIII, Fundatoris menti obsecundans, in clausuram se transtulit, ad
partem Sororum Perpetuae Adorationis ante duos annos intra aedes eiusdem
Congregationis Missionariae constitutam. Die III mensis Februarii anno MCMIII
Serva Dei piissimo obitu extremum edidit spiritum in pago Steyl in Nederlandia,
ubi exuviae eius sunt reconditae.
Eius ardens studium in eo erat ut Deus coram omnibus hominibus innotesceret,
ab iis amaretur et glorificaretur. Summo orabat fervore et labores doloresque
offerebat implorans ut Regnum Dei in dissitiores usque regiones propagaretur.
Desiderio compulsa Dei voluntatem etiam in minimis adiunctis exsequendi,
praeceptis Fundatoris semper obtemperavit ac summopere curavit Constitutionum
spiritu se imbuere. Hoc quidem spiritu per incessantes preces gratiam fideliter
servavit atque sancto ardore inducta, votum fecit agendi semper et solummodo ea
quae perfectiora sibi videbantur. Dei amore exardescere cupiebat, in oratione
perseverare, pauperem contemptamque vitam vivere. Cultu Eucharistico incitata,
flagitavit a Fundatore ut quoddam tempus orationi addiceretur utque in bonum
communitatis communiones augerentur.
Ob Spiritus Sancti glorificationem singulare studium exhibuit. Cultus
Spiritui Sancto tributus duabus notabatur rationibus: oratione nempe in eius
honorem atque amore ad proximum. Precationibus invocationem «Veni Sancte
Spiritus» saepissime anteponebat. Plenam pietatis efficacitatem erga Spiritum
Sanctum in caritate fraterna reponebat. Delectabatur facultate Beatam Mariam
Virginem sub titulo Immaculatae Sponsae Spiritus Sancti venerandi. Virgo
vigilans, Helena Stollenwerk dono instructa erat consilii, quo recentem
communitatem humilitate, patientia, prudentia ac corde vere materno gubernabat.
Tota vita eius sincero orationis, sacrificii et laboris spiritu implicabatur.
Verum sic exstitit mirum exemplum religiositatis missionariae et adoratrix.
Causa beatificationis et canonizationis anno MCML apud Curiam Ruremundensem
est incohata. Servatis omnibus de iure servandis, Nosmet Ipsi, die XIV mensis
Maii anno MCMXCI, declaravimus Servam Dei virtutes theologales, cardinales
eisque annexas heroum in modum exercuisse.
Interea apud Curiam Nagoyaensem in Iaponia annis MCMLXXI-MCMLXXII processus canonicus instructus erat de mira quadam patrata curatione,
intercessioni eiusdem Servae Dei ascripta. Casu consuetis inquisitionibus
medicis et theologicis subiecto, Nobis coram die XXVI mensis Martii anno
MCMXCIV promulgatum est Decretum super miro. Quapropter statuimus ut ritus
beatificationis Romae haberetur sequenti anno die VII mensis Maii.
Hodie igitur in foro ante Patriarchalem Basilicam Vaticanam, intra Missarum
sollemnia formulam hanc protulimus:
Nos, vota Fratrum Nostrorum Ioannis Cardinalis Canestri, Archiepiscopi
emeriti Ianuensis et Administratoris Apostolici eiusdem metropolitanae Sedis,
Iosephi Vincentii Henríquez Andueza, Episcopi Maracayensis, Francisci Iosephi
Mariae Wiertz, Episcopi Ruremundensis, Brunonis Tommasi, Archiepiscopi
Lucensis, et Ioannis Cardinalis Saldarini, Archiepiscopi Taurinensis, nec non
plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes,
de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica
facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Augustinus Roscelli, Maria a Sancto
Ioseph Alvarado Cardozo, Maria Helena Stollenwerk, Maria Dominica Brun
Barbantini et Iosephina Gabriela Bonino Beatorum nomine in posterum appellentur
eorumque festum: Augustini Roscelli die septima Maii; Mariae a Sancto Ioseph
Alvarado Cardozo die secunda Aprilis; Mariae Helenae Stollenwerk die vicesima
octava Novembris; Mariae Dominicae Brun Barbantini die vicesima secunda Maii;
et Iosephinae Gabrielae Bonino die octava Februarii in locis et modis iure
statutis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Consueto deinde habito ad
populum fidelem sermone de vita atque virtutibus eorum quos publice tunc
imitandos proposueramus, eosdem Ipsi venerati sumus atque summa religione primi
invocavimus.
Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum firma esse volumus,
contrariis rebus quibuslibet minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Maii,
anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana