The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

VENITE BENEDICTI

VENERABILI SERVAE DEI MARIAE DOMINICAE BRUN BARBANTINI
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. –«Venite, benedicti Patris mei... Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; nudus, et operuistis me; infirmus, et visitastis me; in carcere eram, et venistis ad me» (Mt 25, 34-36).

Hisce accensa ac ducta verbis, Maria Dominica Brun Barbantini convertit Dei amorem in cotidianum famulatum, respiciens omnino Iesum, quem ipsa inveniebat in egentioribus fratribus Iesum infirmum in infirmis. Ea igitur spiritualibus suis filiis reliquit hereditatem itemque missionem prorsus pretiosam et ad nostram aetatem pertinentem: etenim illas semper hortabatur ut pauperibus infirmis et morientibus inservirent «corde ad Iesu Christi exemplum conformato ac plane flagranti eius caritate» pro certo habentes «se inservire Deo homini facto, morienti in horto atque extremum spiritum effudenti in cruce. Ipsum esse Christum cui eaedem ministrent».

Venerabilis Serva Dei orta est Lucae die XVII mensis Ianuarii anno MDCCXXXIX ex patre Petro, Helvetico militi, et matre Ioanna Granucci: postridie baptizata est. Cum octavum aetatis ageret annum sacro Chrismate est linita atque triennio transacto, Paschatis die, ad Eucharisticam mensam accessit.

Anno MDCCCXI nupsit Salvatori Barbantini, qui eodem anno obiit: ex eorum matrimonio natus est filius, qui adhuc puer decessit. Post mortem coniugis, cum eius vita funditus esset mutata, votum perpetuae castitatis emisit habens Iesum Christum «suum bonum... suum unicum solumque amorem», quem ardenter quaesivit, amavit cuique servivit in infirmis suae civitatis. Inde orta est fidelis eius sequela Christi in paenitentia, in mortificatione, in vigili et intima oratione, in constanti pervestigatione Dei voluntatis inque fidenti deditione Providentiae Divinae. Insuper vestigia secuta Sancti Camilli de Lellis in via humani doloris, suam misericordiam et bonitatem in universam effudit Ecclesiam, quam affectu filiae iugiter dilexit cuique est famulata zelu apostolico in membris dolentibus ob paupertatem, derelictionem, infirmitatem et mortem.

Quamobrem Serva Dei iniit Piam Unionem Caritatis – efformatam mulieribus laicis quae ferebant opem infirmis derelictis –, excitavit quoque tum monasterium Visitationis sanctae Mariae in urbe Luca tum sedem puellis praesertim dilapsis et periclitantibus educandis; praeterea promovit catecheticam institutionem et actionem catholicam in paroeciis nec non Piam Operam a Sancta Dorothea, a presbytero Luca Passi conditam. Die XXIII mensis Ianuarii anno MDCCCXXIX, cum nonnullas iuvenes suasque simul primas filias, videlicet Sorores Oblatas Infirmorum Curatrices, apud se congregasset, perrexit opera caritatis morientibus egentioribus assistens. Anno quidem MDCCCXLI Archiepiscopus Lucensis, Dominicus Stefanelli, Regulas ab ipsa Maria Dominica scriptas, probavit, novam recognoscens communitatem tamquam Institutum religiosum dioecesanum. Die autem XXIII mensis Martii anno MDCCCLII Summus Pontifex Pius IX, Decessor Noster fel. rec., «Decretum Laudis» edidit quo religiosis mulieribus conferebatur definitivus titulus: «Institutum Sororum Infirmis Ministrantium».

Die denique XXII mensis Maii anno MDCCCLXVIII Serva Dei, dives meritis, Lucae piissime obdormivit in Domino ab omnibus statim sancta habita.

Eius Beatificationis et Canonizationis Causa incohata est anno MCMXXVII, atque iis expletis iure statutis, die XXVI mensis Martii anno MCMXCIV coram Nobis decretum prodiit super virtutibus heroicis. Interea apud Lucensem Curiam peractus est canonicus processus super quadam sanatione anno MCMLIX habita, quae mira dicebatur, eiusdem Servae Dei intercession adscripta. Eventu feliciter pervestigato a medicis ac theologis Congregationis de Causis Sanctorum, die XV mensis Decembris anno MCMXCIC evulgatum est Decretum super miro Nobis adstantibus. Quapropter statuimus ut Beatificationis ritus Romae celebraretur die VII mensis Maii insequenti anno.

Hodie igitur in foro ad Patriarchalem Vaticanam Basilicam Sancti Petri spectante, inter Missarum sollemnia hanc protulimus formulam:

Nos, vota Fratrum Nostrorum Ioannis Cardinalis Canestri, Archiepiscopi emeriti Ianuensis et Administratoris Apostolici eiusdem metropolitanae Sedis, Iosephi Vincentii Henríquez Andueza, Episcopi Maracayensis, Francisci Iosephi Mariae Wiertz, Episcopi Ruremundensis, Brunonis Tommasi, Archiepiscopi Lucensis, et Ioannis Cardinalis Saldarini, Archiepiscopi Taurinensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque Christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Augustinus Roscelli, Maria a Sancto Ioseph Alvarado Cardozo, Maria Helena Stollenwerk, Maria Dominica Brun Barbantini et Iosephina Gabriela Bonino Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Augustini Roscelli die septima Maii; Mariae a Sancto Ioseph Alvarado Cardozo die secunda Aprilis; Mariae Helenae Stollenwerk die vicesima octava Novembris; Mariae Dominicae Brun Barbantini die vicesima secunda Maii; et Iosephinae Gabrielae Bonino die octava Februarii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Quae vero per has Litteras decrevimus nunc et in posterum rata ease volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Maii, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 

top