VENERABILI DEI SERVO IANUARIO MARIAE
SARNARELLI
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine
Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia, quaecumque
mandavi vobis» (Mt 28,19). Omnium gentium evangelizandarum mandatum
amplexatus Venerabilis Servus Dei Ianuarius Maria Sarnelli, apostolico intus
fervore permotus, illud complevit, exemplum Iesu Christi persequens verbum
divinum pauperis exclusisque praedicando. Neapoli est ortus die XII mensis
Septembris anno MDCCII ex nobili viro Angelo Sarnelli atque Catharina Scoppa.
Domi in pietate Deique amore et fratrum ac sororum institutus, solidam a puero
cultus humani educationem recepit. Cum vero vetuisset pater ipsius ne Societatem
Iesu ingrederetur, studio iurisprudentiae sese dedidit laureamque assecutus est
in disciplina utriusque iuris. Opere suo haudquaquam neglecto net pietatis
praetermissis cotidianis actibus, apud valetudinarium incubuit in curationem
aegrotantium incurabilium. Inter iacentium lectulos versans, non modo
vocationem rursus percepit ad sacerdotium, sed Alfonsum Mariam de Liguori
quoque cognovit quocum fraternae iniit amicitiae necessitudinem. Sacrorum
alumnus exinde factus, ecclesiae Neapolitanae mense Septembri anno MDCCXXXII
incardinatus, curae se etiam tradidit operi puerorum gerulorum ibidem
destinatorum, tum senibus apud sancti Ianuarii hospitium necnon carcere
detentis, decumbentibus in valetudinario ad portum. Die VIII Iulii mensis anno
MDCCXXXII presbyter creatus, munus suscepit Legati christianarum doctrinarum in
regione urbis incolis frequentissima ac notabili infamia morum. Ibi quidem
perspexit Sarnelli publicum meretricii vulnus disseminatum: opus propterea
studiose suscepit infantulas servandi atque efficaciter a malo arcendi. Iunio
mense subsequentis anni Congregationem ingressus a Sanctissimo Redemptore, quam
die IX Novembris mensis anno MDCCXXXII Alfonsus Maria de Liguori apud
Salernitanum oppidum Scala nomine condiderat, operam adsidue dedit Verbo Dei in
locis maxime spiritali adiumento destitutis praedicando. Neapolim cum anno
MDCCXXXVI redire eum oportuisset ut rite valetudini suae consuleret, a
Congregatione Sanctissimi Redemptoris minime recedens, prioris suae navitatis
curriculum repetivit, motu etiam ardenti excitato adversus diffusum iam
latissime blasphemiae vitium. Maximam scriptionum suarum partem inter annos
MDCCXXXVI et MDCCXLI foras dedit de morali ac mystica theologia, de paedagogia
et pastorali industria, de ascetica disciplina. Flagrantissimo suo fervore pro
hominum salute consumptus, Neapoli vita decessit die XXX mensis Iunii anno
MDCCXL. Quantumvis ubique constanterque sanctimoniae eius percrebuisset fama
fines etiam Italiae praetergressa, tamen beatificationis atque canonizationis
causa anno MDCCCLXI «processu informativo» incohata est. Omnibus autem iure
absolutis, die II mensis Decembris anno MCMVI Decessor Noster Sanctus Pius X
pronuntiavit hunt Servum Dei heroum more virtutes theologales cardinales iisque
adnexas factitavisse. Apud curiam interea Nocerae Inferioris inter annum
MDCCCXCVIII et MDCCCXCIX pervestigatio canonica exacta est super adserta
sanatione prodigiosa viri meningite cerebro-spinali laborantis, quae eiusdem
Servi Dei Ianuarii Mariae Sarnelli deprecationi est adsignata.
Casus a medicis deindeque a consiliariis theologis Patribusque Cardinalibus
et Episcopis Congregationis de Causis Sanctorum perpensus est. Cuius quidem
inquisitionis cum felix fuisset exitus, Nobis adstantibus Decretum prodiit super
miraculo die XII mensis Ianuarii anno MCMXCVI; quo propterea tempore decrevimus
ut beatificationis ritus Romae die XII mensis Maii anno MCMXCVI conficeretur.
Ingenti ideo coram sacrorum pastorum multitudine christifideliumque universo
ex orbe eundem suscepimus hoc ipso die perfecimusque ritum libentissimi inter
alia hanc sollemni modo protulimus beatificationis formulam:
Nos, vota Fratrum Nostrorum Caroli Mariae Cardinalis Martini, Archiepiscopi
Mediolanensis, Cosmi Francisci Ruppi, Archiepiscopi Lyciensis, Michaelis
Cardinalis Giordano, Archiepiscopi Neapolitani, Braulii Rodríguez Plaza,
Episcopi Salmantini, et Aloisii Belloli, Episcopi Anagnini-Alatrini, necnon
plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes,
de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica
facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Alfredus Hildefonsus Schuster,
Philippus Smaldone, Ianuarius Maria Sarnelli, Candida Maria a Iesu Cipitria y
Barriola, Maria Raphaela Cimatti et Maria Antonia Bandrés y Elósegui Beatorum
nomine in posterum appellentur eorumque festum die ipsorum natali: Alfredi
Hildefonsi Schuster die tricesima Augusti; Philippi Smaldone die quarta Iunii;
Ianuarii Mariae Sarnelli die trigesima Iunii; Candidae Mariae a Iesu Cipitria y
Barriola die nona Augusti; Mariae Raphaelae Cimatti die vicesima tertia Iunii
et Mariae Antoniae Bandrés y Elósegui die vicesima septima Aprilis in locis et
modis iure statutis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Re tandem totius Ecclesiae excepta plausu, novos illos invocavimus Nos primo
caelites beatos eorumque, sermone, convenienter extulimus vitae christianae viam
ac singulares virtutes. Sic profecto fore confidimus ut una cum sociis Ianuarius
Maria Sarnelli pergat deinceps morum suorum praeclaro specimine operumque
insignium testimonio quam plurimos sui ad imitationem concitare Regnoque sic
Dei in terris confirmando ac saluti ipsi hominum aeternae praestandae plurimum
sane conferre.
Hisce porro Litteris quae statuimus fierique iussimus in sempiternum valere
volumus suamque prorsus exserere vim et efficaciam quibusvis rebus neutiquam
obsistentibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis Maii, anno
MCMXCV, Pontificatus Nostri duodevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana