IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE DECRETALES
LAUDIBUS MULIER
BEATAE ZDISLAVAE DE LEMBERK SANCTORUM
HONORES TRIBUUNTUR
Laudibus mulier efferenda in divina Scriptura dicitur illa, quam fortitudine
et decore ornatam vir eius et filii beatam praedicaverunt atque eleemosynis
plenam in portis cives eius laudaverunt (cfr Prv 31, 28.31; Act 9, 36).
Talis quidem fuit Zdislava, «sanctae vitae domina» antiquitus appellate,
quae circiter annum MCMXX Krizanovii in Moravia primo loco genita est quinque
liberorum Pribislai et Sibyllae, virtute et opibus divitum; pater namque eius,
foris militaris vir, intus vero monachus, arcis Veteris dominus fuit ac deinde
Brunae, urbis magni momenti, et etiam Venceslai I regis procurator in Moravia,
conventum condidit Fratrum Minorum Brunensem atque claram Cisterciensium
abbatiam de Žd'ar nad Sázavou, multaque fovit religionis et caritatis opera.
Mater illius, origine Sicula, honoraria fuit matrona in aula Cunegundis reginae
et veneranda mulier, digna quae vocaretur ancilla Christi devota».
Intra domesticos parietes ergo Zdislava Dei didicit cultum, in Virginem
Mariam pietatem, erga egenos caritatem et in ecclesiastica Instituta
liberalitatem.
Viginti fere cum esset annorum, nobili Havel seu Gallo de Lemberk, in
Venceslaum I regem fidelissimo, nupsit, quem in ipsius feudum est secuta, in
Bohemia septentrionali positum. Legi divinae oboediens, munera sui status
rectissime sustinuit uxorque fuit fidelis et quattuor filiorum mater studiosa.
Nec tantum suis prospexit propinquis, sed divini Magistri exemplum imitata et
praecepta, oppressorum fuit auxiliatrix, pauperum et aegrotorum famula, quos
suis curabat manibus, contagionis periculi neglegens. Uti e pervetustis
chronicis depromitur, quinque mortuos virtute Dei ab inferis excitavit, ut multi
caeci viderent effecit, claudos et leprosos sanavit aliisque pluribus aegris
magno fuit auxilio.
Dei honor et pauperum evangelizatio ei cordi fuerunt; ideoque cum marito
copulato merito Ordinem Fratrum Praedicatorum recens institutum amore est
prosecute muneribusque donavit, conditis pro eo ecclesiis adiunctisque
conventibus locorum Jablonné et Turnoviae: sicque pro modo suo tamquam laica
motui spiritali a filiis Sancti Dominici excitato adhaesit.
Caelo maturam habitam eam Dominus ad se vocavit anno MCCLII. Magna cum
diligentia est in ecclesia Dominicana Sancti Laurentii loci Jablonné sepulta:
cuius tumulum multi petiverunt hodieque petunt, potentes eiusdem apud Deum
preces invocantes.
Saeculorum igitur decursu Beata haec, Bohemiae ac Moraviae decus, solida
amplaque sanctitatis fama itemque miraculorum exstitit insignis, et pluries eius
corpus est recognitum sepulcrumque refectum et exornatum. Anno MDCII est
Sanctorum Patronorum Bohemiae fastis ascripta, et post aliquot annos de ipsius
canonizationis Causa iuxta sacros canones agi coeptum est.
Multa exinde increbuerunt venerationis et cultus signa erga Zdislavam, qualia
fuerunt tabulae pictae de eius vita et miraculis, donaria, lampades votivae,
veteres prodigiorum indices, monumenta et scripta. Tandem annis
MDCCCLXXXXVIII-MDCCCIC Episcopus Litomericensis canonicam instruxit
inquisitionem, additis processibus rogatorialibus Pragensi, Brunensi atque
Vindobonensi, super casu excepto a Decretis Urbani VIII; et die XXVIII mensis
Augusti anno MCMVII Summus Pontifex Pius X cultum confirmavit et probavit inde
ab antiquissimis temporibus Beatae tributum.
Deinceps eius sanctitatis lumen maiore usque effulsit splendore in illius
patria et extra, multique Praelati, artifices et scriptores eius laudes varie
celebraverunt. Singulare momentum habet epistula, quam Paulus VI die XV mensis
Aprilis scripsit anno MCMLXXI, septingentesimo quinquagesimo ab orto Beatae.
Tunc Romanus Pontifex praeter cetera haec dixit: «Mater familias fuit
coniugialis fidelitatis, exemplum columenque domesticae pietatis et morum
disciplinae; filia fuit Ecclesiae, doctrinis catholicis et operibus evangelicis
penitus consecrata; civis fuit benefica pro egenorum subsidio advigilans
sedulo; Dei amantissima fuit, cui soli domi ac foris serviebat».
Deinde multae ad Sedem Apostolicam pervenerunt epistulae postulatoriae –
inter quas Episcoporum Bohemiae et Moraviae, Cardinalis Primatis Francisci
Tomasek, Episcopi Litomericensis, Fratrum Praedicatorum Provinciae Bohemiae
eorumque Magistri Generalis, Praesidis nationis – quae omnes canonizationem
petebant Beatae Zdislavae, verum uxoris ac matris christianae eam exemplar
agnoscentes. Innumerae ceterum familiae in illius natali terra finitimisque
regionibus, Beatam Zdislavam patronam et advocatam proclamabant.
Quapropter ad legum normas de virtutibus recognoscendis inquisitum est, quas
Nos gradu heroico exercitas ediximus die II mensis Iulii anno MCMXCIV. Subinde
de miraculo Beatae deprecationi ascripto canonica inquisitio est instructa et
Apostolicae Sedis iudicio permissa. Quod mirum Nos pariter deelaravimus die VI
mensis Aprilis anno MCMXCV.
Demum quinto post die rite convocatum est sacrum Consistorium in quo, favente
voto a Patribus Cardinalibus et Episcopis lato, statuimus ut canonizations ritus
die XXI mensis Maii sollemniter celebraretur per Nostram Bohemiae pastoralem
visitationem.
Hodie igitur, multis circumstantibus Episcopis, sacerdotibus,
Christifidelibus, inter sanctum Missae sacrificium hanc pronuntiavimus
formulam:
Ke cti Nejsvětější Trojice, pro povznesení katolicke víry a vzrůst
křest'anského života, autoritou našeho Pána Ježíše Krista, svatych apoštolů
Petra a Pavia a Naší, po dlouhém uvažování a častém vzyvání Boží pomoci, po
vyslechnutí mínění mnoha našich bratiří z biskupského sboru, próhlašujeme s
konečnou platností svatymi blahoslaveného Jana Sarkandra a blahoslavenou
Zdislave a zapisujeme je do seznamu svatych. Ustanovujeme, aby spolu s
ostatními svatymi byli v celé církvi zbožně uctíváni. Ve jménu Otce i Syna i
Ducha Svatého.
Consueto deinde habito ad populum fidelem sermon de vita atque virtutibus
eorum quos publice tunc imitandos proposueramus, eosdem Ipsi venerati sumus
atque summa religione primi invocavimus.
Quae autem decrevimus et fecimus, volumus nunc et in posterum vim habere,
contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.
Datum Olomucii, die XXI mensis Maii, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri
septimo decimo.
EGO IOANNES PAULUS