IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE DECRETALES
MEMENTOTE SERMONIS
QUIBUS BEATO IOANNI SARKANDER SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Mementote sermonis, quem ego dixi vobis: Non est
servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem
meum servaverunt, et vestrum servabunt» (Io 15, 20).
Haec Divini Magistri verba sacerdotali muneri Ioannis Sarkander apte
congruunt, eiusque in conscientia singulari vehementia resonarunt cum martyrium
oppetivit et Christi vestigia secutus pro grege suo sanguinem effudit. Hic
igitur sacerdos, qui pastoralem explicavit actuositatem cum discidium inter
christianos ineunte saeculo XVII in Europa magis in dies concitabatur illique
in insidiis, abdicationibus et persecutionibus religiosis et politicis
versabantur, constanter arcessebatur ad summam exhibendam erga ministerium,
praesertim erga sigillum sacramentale fidelitatem. Beatus Ioannes Sarkander in
loco Skoczów in Silesia die XX mensis Decembris anno MDLXXVI ortus est e
parentibus Gregorio Matthia et Helena Gurecka, quae nuptias secundo inierat.
Pater anno MDLXXXIX vita functus est: tunc mater quinque cum liberis in urbem
vulgo Pribor in Moravia se transtulit apud filium Matthaeum, ex prioribus
nuptiis natum. Ibi enim Ioannes scholam paroecialem Cecam frequentavit. Tribus
post annis ad Latinas sodalium Societatis Iesu scholas est missus, primum
Olomucii, deinde Pragae, ubi anno MDCII titulo Magistri in Philosophia est
honestatus. Anno MDCIV in facultatem theologicam Gradeciensem ascribi se
voluit, at paulo post studia intermittere debuit ut civile munus adiret. Deinde
theologica cum resumpsisset studia, die XXII mensis Martii anno MDCIX sacro
presbyteratus ordine est insignitus. Pastorale ministerium exsecutus est
diversis in dioecesis Olomucensis locis usque ad annum MDCXVI quo parochus
constitutus est urbis Holesov, quae sedes erat legati Moraviae, catholici nempe
viri Ladislai Popel de Lobkovic. Hac in regione, post expletam seditionem
adversus Imperium Asburgicum nobilium Bohemiae quorum plerique erant
protestantes, Ioannes, gravibus versans in angustiis, suum ministerium
laboriose est persecutus. Deinde quando idem vir Lobkovic in carcerem ductus
est, parochus Ioannes in Poloniam, ad Sacrarium Beatae Mariae Virgini de
Czestochowa dicatum, peregrinationem suscepit; hic eventus improbus ei factus
est, quoniam de quadam coniuratione cum exercitu Polonico inita est accusatus,
ac si adversus turbulentos optimates protestantes Bohemiae missus esset.
Suspicio confirmari videbatur eo quod milites, cum Moraviam praedati essent,
urbi Holesov pepercerant. Novus iudex supremus, protestans vir Vaclav Bitovsky,
hoc eventu nisus, parochum Ioannem prehendi et Olomucii in carcerem condi
iussit, ubi innumeras interrogationes durissimaque tormenta subire est coactus.
Die XVIII mensis Februarii anno MDCXX, iudex quidam eum cogere conatus est ut
omnia declararet quae a viro Lobkovic in reconciliationis sacramento
audivisset; suspicabatur enim ille iudex praedictum virum sermonem cum
presbytero instituisse de proposito quodam militaris incursionis in Moraviam
faciendae. Ioannes affirmavit nihil id genus sibi declaratum esse in confessione
et, etiamsi quaedam huiusmodi cognosceret, nullo prorsus tempore se revelationem
facturum esse. Iterum in carceris cellam coniectus est, ubi ob susceptos
cruciatus supervivere non potuit; ita, postquam per integrum mensem pertulit
cruciatus et dolores, cum Deo tamen semper coniunctus, fideliter dum legeret
Breviarium, die XVII mensis Martii anno MDCXX piissimo obitu ad aeternum
praemium transiit. Excessus eius notitia celeriter est diffusa, quae in medio
posuit famam martyrii, atque ad venerationem in dies vividiorem ad nostra usque
tempora contulit, praesertim in Moravia, in Silesia omnibusque in ex-Imperii
Austriaci regionibus. Christifideles contuebantur eum verum fidei martyrem
atque intrepidum sigilli sacramentalis defensorem. Processus beatifications et
canonizationis anno MDCCXV est initus. Incommodae tamen rerum vicissitudines
illius temporis iter produxerunt Causae usque ad diem XI mensis Septembris anno
MDCCCLIX, quo Decessor Noster Pius IX per Apostolicas Litteras eum in beatorum
album rettulit. Sollemnis ritus Romae celebratus est die VI mensis Maii anno
MDCCCLX. Recenti vero tempore, quia sacri Praesules dioecesium Olomuciensis et
Katovicensis petiverunt ut Causa canonizationis restauraretur, apud Curiam
dioecesanam Katovicensem recognitio facta est cuiusdam mirae sanationis, anno
MCMLXXIX patratae et Beati Sarkander precibus adscriptae. Haec mira sanatio
suetis inquisitionibus medicis et theologicis apud Congregationem de Causis
Sanctorum est subiecta et felici quidem cum exitu. Ita Nobis coram die II mensis
Aprilis anno MCMXCIII decretum super miro est evulgatum. Subinde, nempe die V
mensis Aprilis eodem anno, celebratum est Consistorium, in quo decrevimus ut
Canonizationis ritus Olomucii in Republica Ceca, occasione Nostrae pastoralis
visitationis, die XXI mensis Maii anno MCMXCV celebraretur.
In Nostra igitur ad Rempublicam Cecam visitatione, inter Missarum sollemnia
quae Olomucii celebravimus, multis adstantibus fratribus Nostris Episcopis,
sacerdotibus, nee non plurimis christifidelibus, auxilio Spiritus Sancti
invocato, haec verba pronuntiavimus:
Ke cti Nejsvětější Trojice, pro povznesení katolické víry a vzrůst
křest'anského života, autoritou našeho Pána Ježiše Krista, svatých apoštolů
Petra a Pavla a Naší, po dlouhém uvažování a ćastém vzývání Boží pomoci, po
vyslechnutí mínění mnoha našich bratří z biskupského sboru, prohlašujeme s
konečnou platností svatými blahoslaveného Jana Sarkandra a blahoslavenou
Zdislavu a zapisujeme je do seznamu svatých. Ustanovujeme, aby spolu s
ostatními svatými byli v celé církvi zbožně uctíváni. Ve jménu Otce i Syria i
Ducha Svatého.
Consueta etiam habita de vita virtutibusque Sancti, quem diximus, oratione,
eundem sumus venerati ac summa cum religione primi invocavimus.
Datum Olomucii, die XXI mensis Maii anno MCMXCV Pontificatus Nostri septimo
decimo.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana