The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

MAIOREM HAC

VENERABILI SERVO DEI DAMIANO DE VEUSTER
CAELITUM ATTRIBUUNTUR BEATORUM HONORES

 

Ad perpetuam rei memoriam. – "Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis" (Io 15, 13).

Postremam suam cum discipulis ducens Dominus Iesus cenam, cum erga proximos amoris suum traderet mandatum – «Haec mando vobis, ut diligatis invicem» – sui pariter rationem praestantiamque amoris nobis exhibuit, ut mutuo videlicet inter nos perinde diligeremus ac nos ipsemet dilexit. Sic ideo in prima reperimus Sancti Ioannis epistula scriptum: «In hoc novimus caritatem, quoniam ille pro nobis animam suam posuit; et nos debemus pro fratribus animas ponere» (1 Io 3, 16), nostram nempe offerentes omnibus viribus vitam nostris pro fratribus ac proximis, et pauperrimis hominibus: nullo declinato opere nec periculo, nullo pro eorum salute dolore aut incommodo recusato. «Ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit» (Mt 8, 17) et medicus venit eos qui male habebant salvos facere (cf Lc 5, 31). Haec universa certo quodam modo dici potest Pater Damianus de Veuster, Congregationis Sacrorum Cordium Iesu et Mariae sodalis, veluti suam ipsius praestituisse vivendi normam, cum ad insulam Molokai ut abiret consensit interque leprosos ut viveret «factus infirmis infirmus, ut infirmos lucri faceret» (cf 1 Cor 9, 22). Suam enim vitam donavit quam ad mortem usque in hominum sibi commissorum tradidit beneficium, leprosorum id est suaeque aetatis egentissimorum et maxime derelictorum, inter quos leprosus et obiit tandem ille. Tertio die mensis Ianuarii anno millesimo octingentesimo quadragesimo est in oppido Tremelo editus dicionis Mechliniensis in Belgis, cuius fuerunt Ioannes Franciscus de Veuster atque Anna Catharina Wouters parentes octo denique liberis aucti, ex quibus consecratam amplexi sunt vitam quattuor consiliorum evangelicorum professione. Eorum hic septimus natali suo die baptismum excepit et Iosephi nomen. Infans deinceps ipse atque adulescens solidam christianam institutionem, adiuvante domo sua et matre in primis, adeptus est. Sese cum sibi persuaderet a Domino consecratam destinari ad vitam, Congregationem intravit Sacrorum Cordium Iesu et Mariae necnon Adorationis Perpetuae Ss. Sacramenti Altaris anno millesimo octingentesimo undesexagesimo, quam ipsius iam ante inierat religiosam familiam frater Pamphilus, atque ineunti novitiatum nomen ei inditum Damianus est qui religiosa postero anno vota rite nuncupavit.

Cum adhuc operam sacrae theologiae anno millesimo octingentesimo sexagesimo tertio navaret, pro aegrotante suo fratre se ut in Insulas Havaianas proficisceretur obtulit, quod et impetravit. Creatus suo tempore presbyter Honoluli die vicesimo primo mensis Maii anno millesimo octingentesimo sexagesimo quarto, primum suum missus est ad apostolicum opus in missione sacra Punae intra principem Havaianam Insulam, ubi magnanimitatem suam demonstrare coepit caritatemque erga omnes. Octo post mensibus a socio religioso rogatus qui deteriore utebatur valetudine alio se contulit, ad missionem nempe Kohalae eadem in insula, ubi eximio apostolatus fervore suum explebat ministerium. Petente dein proprio episcopo Reverendissimo Domino Maigret, sua sese sponte anno millesimo octingentesimo septuagesimo tertio devovit apostolatui inter leprosos apud insulam Molokai. Paucis ideo post diebus, decimo scilicet Maii mensis, comitante appulit episcopo secum breviarium et crucifixum sola gestans impedimenta. Ibidem erat ille reliquum vitae transacturus, cum iis leprosis conversans eorumque omnibus viribus et opibus salutem corporis animaeque procurans, miserorum id est ac desertorum plane leprosorum, et hanc mirandam apostolicae caritatis rationem ad obitum usque propagans. Veluti vocem ac praeconem se omnium necessitatum praebuit carissimorum suorum leprosorum coram tum civilibus tum etiam ecclesiasticis auctoritatibus, cum omnibus simul consiliis mitigare niteretur levareque flebilem prorsus illorum vitae condicionem ac vitia ea miseriasque animi et corporis continere in quae facile procidebant oblivisci conantes suae aegritudinis effectuum. Immenso permotus erga omnes amore, cum et corporali operaretur ratione inter eos et spiritali singulisque opitularetur lenienda illorum vitae condicione, omnis sese artis et operis auctorem praestitit ac ministrum, simul valetudinarium medicumque agens, aedificatorem musicaeque modulatorem, conditorem consociationum de rebus corporis tum etiam animae, ut ipsi vicissim inter se auxiliari docerentur tam in corporalibus negotiis quam in causis spiritalibus. Ita ergo adsidue suum moliens apostolatum effecit ut converteretur «vivens coemeterium» istud in locum quendam ubi placidi beatique vivebant suae plane aegrotationis conscii, verum animos in Deum proximumque amore repletos habentes et mentem spe de Dei misericordia imbutam qui domi suae, uti leprosi dicebant, universos eos exspectabat et ubi vitae suae condicionem sciebant in statum transituram verae plenaeque felicitatis.

Germano humilitatis oboeditionisque adfectu munitus necnon pietate maxima in Eucharistiae sacramentum tum etiam religioso Matris Christi cultu complures quidem annos pertulit amaros casus, falsas suorum inceptorum interpretationes. Tandem ipsemet cum lepram sibi contraxisset anno millesimo octingentesimo octogesimo quinto, in eum oculos totus orbis coniecit magnopere illius admiratus caritatem nee quidquam cunctatus heroem ipsum christianae nuncupare caritatis, dum operantem eum contemplabantur homines proprio conflictatum morbo atque paulatim in calvariae suae cacumen sua cum cruce ascendentem. Die itaque decimo quinto mensis Aprilis anno millesimo octingentesimo undenonagesimo in loco Kalawao insulae Molokaiensis obiit claruitque protinus veluti leprosorum apostolus.

Confirmata per terras eius sanctimoniae fama, peracti sunt episcopali auctoritate Ordinarii Processus ab anno millesimo nongentesimo tricesimo octavo ad undequinquagesimum apud Curiam episcopalem Mechliniensem deindeque Rogatoriales Processus in Curiis Parisiensi Northantoniensi Sandwichensi et Hainanensi; quibus omnibus ad Congregationem Rituum delatis, Causa Servi Dei die duodecimo mensis Maii anno millesimo nongentesimo quinquagesimo quinto instituta est, et proximis duobus annis Processus Apostolici, adnuente Sede Apostolica, apud Curias Parisiensem Nannetensem Honoluluensem Versaliensem sunt procurati. Singulos demum Processus Congregations Rituum sanxit decretum die altero mensis Maii prodiens anno millesimo nongentesimo undesexagesimo. Virtutes vero Patris Damiani heroum in modum exercitas decreto suo comprobavit Decessor Noster Paulus VI die septimo mensis Iulii anno millesimo nongentesimo septuagesimo septimo. Exinde anno millesimo nongentesimo nonagesimo primo prodiit sanatio quaedam prodigiosa, uti narrabant, Servi Dei deprecation adsignata sex post ipsius mortem annis quae acciderat apud Sanctum Servanum in Gallia anno millesimo octingentesimo nonagesimo quinto. Feliciter hac re pervestigata Nos ipsi die decimo tertio mensis Iunii anno millesimo nongentesimo nonagesimo secundo dictam illam sanationem prorsus uti miraculi effectum definivimus.

Quapropter nihil iam impediebat quin ritum susciperemus Patris Damiani de Veuster concelebrandum sollemni modo. Voluimus autem ut Bruxellis in Belgis fortunatissima eadem res die quarto mensis Iunii conficeretur anno millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, in Pentecostes Sollemnitate, a Nobis nempe pastoralem eiusdem nationis peragentibus salutationem, atque inter publica sacra et ante ingentem christifidelium numerum formulam hanc prompti volentesque protulimus:

Ingaande op het verzoek van Bisschop Franciscus Xaverius Di Lorenzo, Bisschop van Honolulu, en van vele andere broeders in het bisschopsambt, alsook van vele gelovigen, en na de congregatie voor de heiligverklaringen geraadpleegd te hebben, verlenen wij op grond van ons apostolisch gezag de toelating om de eerbiedwaardige dienaar Gods, Damiaan De Veuster, voortaan als Zalige te vereren en jaarlijks op 10 mei zijn feest to vieren op de plaatsen en volgens de schikkingen die door het Recht zijn bepaald.

In de naam van de Vader, en de Zoon en de † heilige Geest.

Quae vero hisce Nostris edicta sunt ac decreta litteris, tam in praesens ea singula valere suamque exserere vim volumus quam posterum in tempus et rata firmaque esse perpetuo, contrariis quibusvis causis rebusve neutiquam obsistentibus.

Datum Bruxellis sub anulo Piscatoris die IV mensis Iunii anno MCMXCV, Pontificatus Nostri decimo septimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 

top