Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

BEATA VIRGO

IMAGO BEATAE VIRGINIS SERVATA IN ECCLESIA EXALTATIONI
SANCTAE CRUCIS DICATA LOCO VULGO DICTO BRZEŚĆ
IN DIOECESI PINSKENSI LATINORUM, PRETIOSO DIADEMATE REDIMIRI
SINITUR NOMINE ET AUCTORITATE SUMMI PONTIFICIS

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Beata Virgo Maria divinae maternitatis dono et munere, quo cum Filio Redemptore unitur, suisque singularibus gratiis et muneribus, etiam cum Ecclesia intime coniungitur (cf Lumen gentium, 63). Quia ergo Venerabilis Frater Noster Casimirus S.R.E Cardinalis Światek, Administrator Apostolicus dioecesis Pinskensis Latinorum, Marialem cultum alere ac fovere cupiens, cleri populique sibi concrediti vota interpretatus rogavit, ut imago Beatae Mariae Virginis servata in ecclesia Exaltationi Sanctae Crucis dicata loco vulgo dicto Brześć in dioecesi memorata pretioso diademate posset redimiri, Nos eiusmodi petitioni libenti animo obsecundare volumus. De sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, Apostolica Nostra potestate petenti Praesuli partes committimus ut imagini illi Nostro nomine et auctoritate pretiosam imponat coronam, iuxta probatum liturgicum ritum.

Vehementer quidem confidimus ut ii omnes, qui eandem venerantur imaginem, ad colendam Matrem Dei magis magisque incitentur. Contrariis quibusvis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die septimo mensis Iunii, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana