SANCTUARIUM MARGARITENSIS DIOECESI, QUOD
EST DICATUM
BEATAE MARIAE VIRGINI TITULO «NUESTRA SEÑORA DEL VALLE»
INVOCATAE,
AD BASILICAE MINORIS GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Inter sacras aedes Margaritensis dioecesis
merito celebratur sanctuarium beatae Mariae Virginis titulo «Nuestra Señora
del Valle» invocatae, cuius imago ibidem servata impensa pietate colitur a
fidelibus loci finitimarumque regionum et a militibus quoque classis
Venetiolanae, quae eandem suam Patronam habet. Constat insuper hoc templum notum
esse centrum spiritualis vitae operumque pastoralium et caritatis. Qua re, cum
Venerabilis Frater Caesar Raimundus Ortega Herrera, Episcopus memoratae Sedis,
litteris die XXII Mensis Martii superiore anno datis, etiam cleri populique sui
nomine postulaverit ut templum idem titulo ac dignitate Basilicae Minoris
honestaremus, Nos, paternae benevolentiae documentum dilectis filiis
Venetiolanis cupientes praebere, tam sollertis Pastoris precibus perquam
libenter obsecundandum esse putamus. Ratis igitur plane habitis iis, quae
Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, tributis a Nobis
facultatibus, hac in re egit, summa Apostolica potestate, harum Litterarum
virtute perpetuumque in modum sanctuarium, quod diximus, ad Basilicae Minoris
gradum dignitatemque evehimus, omnibus factis iuribus ac liturgicis
concessionibus, quae sacris aedibus hoc nomine insignitis rite competunt, iis
tamen servatis, quae secundum Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX
mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Has denique Litteras nunc
et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Iunii,
anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana