The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

PURISSIMA VIRGO

IMAGO MARIAE SANCTISSIMAE QUAE IN ECCLESIA
OPPIDI V. D. BUDSLAW COLITUR, PRETIOSO DIADEMATE REDIMITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Purissima Virgo Maria a imago Ecclesiae est, forma et anticipatio humani generis gratia renovati, exemplar spesque certa iis omnibus qui caelestem ad Hierosolymitanam civitatem procedunt (Orientale lumen, 6). Quapropter per saeculorum decursum Ecclesia Dei Genetricis auxilium iugiter imploravit eiusque virtutes apertis vocibus extulit.

Cum igitur Venerabilis Frater Noster Casimirus S.R.E. Cardinalis Światek, Archiepiscopus Minscensis Latinorum - Mohiloviensis Latinorum, Litteris die XXIX mensis Martii datis, communia vota cleri et Christifidelium excipiens, poposcerit ut Nostro nomine et auctoritate pretioso diademate redimiri posset gratiosa imago Deiparae quae in ecclesia Beatae Mariae Virgini in caelum assumptae oppidi v.d. Budslaw religiose colitur, Nos huiusmodi piae petitioni libenti animo obsecundare volumus.

Ratis igitur plane habitis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, tributis a Nobis facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra potestate petenti Praesuli concedimus ut supra dictae imagini Nostro nomine et auctoritate sollemni modo pretiosam imponat coronam, firma spe ducti fore ut apud populum Marialis cultus fides vitaque christiana maiorem incrementum deducant. Contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Iunii, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 

top