The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SPEI SIGNUM

IMAGO MARIAE SANCTISSIMAE QUAE IN ECCLESIA PAROECIALI
SANCTORUM APOSTOLORUM PETRI ET PAULI OPPIDI V. D. LAHISZYN COLITUR,
PRETIOSO DIADEMATE REDIMITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Spei signum inter nova rerum adiuncta apparet Immaculata Virgo Maria, «spiritalis Mater quae pro Christi discipulis intercedit et pro cuncta humanitate» (Ut unum sint, 79), quam iure quidem plurimi colunt atque in angustiis fiducialiter invocant.

Cum igitur Venerabilis Frater Noster Casimirus Cardinalis Świątek, Administrator Apostolicus Pinskensis Latinorum, Litteris die XXIX mensis Aprilis hoc anno datis, communia vota cleri et christifidelium excipiens, postulaverit ut Nostro nomine et auctoritate pretioso diademate redimiri posset gratiosa imago Deiparae quae in ecclesia paroeciali Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli oppidi v.d. Lahiszyn religiose colitur, Nos huiusmodi piae petitioni libenti animo obsecundare volumus.

Ratis ergo plane habitis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, tributis a Nobis facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra potentate petenti Praesuli concedimus ut supra dictae imagini Nostro nomine et auctoritate sollemni modo pretiosam imponat coronam, persuasum habentes porro Marialem cultum in populo istius regionis ad christianae fidei et caritatis florem haud parum conferre posse. Contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis Iulii, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 

top