BEATA MARIA VIRGO TITULO «NOSSA SENHORA
DA LUZ» INVOCATA, PATRONA
APUD DEUM CIVITATIS ET ARCHIDIOECESIS
CURITIBENSIS CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Constat Christifideles civitatis et
archidioecesis Curitibensis in Brasilia usque a XVII saeculo, quo eadem urbs
Curitiba est condita, peculiari cultu prosequi Deiparam Virginem titulo «Nossa
Senhora da Luz» invocatam, cuius in honorem dedicaverunt cathedrale templum
Basilicae Minoris gradu et dignitate insignitum. Qua re ductus Venerabilis
Frater Petrus Antonius Marchetti Fedalto, Archiepiscopus Metropolita
Curitibensis, communia excipiens vota, electionem beatae Mariae Virginis
memorato titulo invocatae in Patronam apud Deum civitatis et archidioecesis
suae rite probavit atque, litteris die XIII mensis Iunii hoc anno datis, petivit
ut huiusmodi electio et approbatio secundum Normas de Patronis constituendis et
ad Normam Instructionis «de Calendariis particularibus atque Officiorum et
Missarum Propriis recognoscendis», n. 30, ab hac Apostolica Sede
confirmarentur. Nos vero cupientes tam sollertis Pastoris precibus obsecundare
itemque dilectis Brasiliensibus filiis istius catholicae communitatis praecipuum
benevolentiae Nostrae documentum praebere, cum constet has electionem et
approbationem ad iuris praescriptum peractas esse, ratis plane habitis iis,
quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, tributis a Nobis
facultatibus, hac in re egit, summa Apostolica potestate, harum Litterarum
virtute perpetuumque in modum beatam Mariam Virginem titulo «Nossa Senhora da Luz» invocatam, Patronam apud Deum civitatis et archidioecesis Curitibensis
confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis privilegiis secundum rubricas
consequentibus. Denique volumus has Litteras religiose servari suosque effectus
nunc et in posterum obtinere, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VIII mensis
Augusti, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana