SANCTA FAMILIA IESU, MARIA ET IOSEPH
PRINCIPLAIS PATRONA
ATQUE SANCTI PETRUS ET PAULUS SECUNDARII PATRONI
CAMPENSIS ECCLESIAE APUD DEUM CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Usque colere catholica Ecclesia et caelites
honorare consuevit, quippe qui tum sanctitatis exempla praebeant luculenter
imitanda, tum hominibus ipsis, vitae cursum agentibus, beneficia opemque
salutarem ferant. Sancta autem Familia summe id perficit, nostris praesertim
temporibus, cum exemplis insignique vitae specie praestet. Principes
Apostolorum quoque conspicuum obtinent locum idemque praeclara veluti sidera
Christifidelibus exhibentur. Quapropter libenter postulatis obsecundare
properamus Venerabilis Fratris Danielis Francisci Walsh, Episcopi Campensis,
qui, communia optata excipiens fideliumque mentes significans, a Nobis
postulavit ut Sancta Familia Iesu, Mariae et Ioseph principalis Patrona ac
Sancti Petrus et Paulus secundarii Patroni confirmarentur, ad normam
Instructions «de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum
Propriis recognoscendis», n. 30. Nos vero ad iuris praescripta omnia acta esse
pro comperto habentes scientesque hanc rem fidei et pietatis incrementum
afferre, admotis precibus ex ammo concedimus.
Itaque iis probatis quae statuit Congregatio de Cultu Divino et Disciplina
Sacramentorum, factis a Nobis olim facultatibus, placet Sanctam Familiam Iesu,
Mariae et Ioseph principalem Patronam et Sanctos Petrum et Paulum secundarios
esse haberique Patronos Campensis dioecesis, omnibus concessis iuribus et
privilegiis, quae rubricae convenienter tribuunt, contrariis quibuslibet non
officientibus rebus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis
Septembris, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana