VENERABILIBUS DEI SERVIS DIONYSIO
PAMPLONA ET
XII SOCIIS MARTYRIBUS BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Beati estis cum maledixerint vobis et persecuti
vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me. Gaudete
et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis (Mt 5, 11-12). Verba
Domini haec tot hominum historiam notaverunt, antiquae et recentis aetatis,
qui, ut fidem Eidem servarent, omne genus persecutiones usque ad ipsam necem
passi sunt. Historia est quoque XIII Martyrum Ordinis Clericorum Regularium
Pauperum Matris Dei Scholarum Piarum, qui una cum tot aliis testibus cruentatis
fidei, vitam suam in religionis persecution, civili bello saeviente Hispanico
minis MCMXXXVI-MCMXXXIX, tradiderunt. «Vos conveniemus iterum in paradiso»:
novissima haec fuerunt verba Venerabilis Dei Servi Dionysii Pamplona et fere
omnium XII Sodalium Ordinis supra memorati, qui martyrio sunt affecti a mense
Iulio ad Decembrem anni MCMXXXVI, dum quoque verba persecutoribus veniae dandae
sunt addita.
Eorum martyrium Spiritus Sancti peculiare pro cuncta Ecclesia fuit donum;
non fuerunt ipsi heroes humani cuiusdam belli, sed iuvenum institutores ipso
quoque et potissimum mortis tempore, quo mortem oppetiverunt ad vitam aeternam
consequendam.
Quandoquidem ad Scholas Pias pertinebant, quae Calasanctianum charisma
peculiare subministraverunt quod ipsi fidelitate omnique studio explicaverunt,
illud facile fuit omnibus identitatis elementum, eo ut, salvis omnibus aetatum,
locorum, personarum facultatum diversitatibus, iis non modo suprema esset
communis martyrii testificatio, sed praecipua humanae experientiae et
sanctitatis lineamenta: quae fuerunt religiosa consecratio maxima cum fidelitate
exacta, sacerdotale ministerium, quod plerique eorum in iuvenes instituendos
contulerunt, ministerium educationis, quod omnes pro singulorum peculiari
officio sustinuerunt, ut iuvenes christiana humanaque institutione fruerentur.
Hae fuerunt spiritales condiciones, quae ad magnum «martyrii donum» eos
expediverunt, quod subsecutum est propemodum post aliquot carceris dies postque
saepe moralem materialemque vexationem, etsi adiuncta, loca, tempora
discrepabant.
Hi sunt fidei heroici testes: P. Dionysius Pamplona Polo, qui natus in oppido
Calamocha archidioecesis Terulensis, die XI mensis Octobris anno MDCCCLXVIII, in
oppido Monzón interemptus est die XXV mensis Iulii anno MCMXXXVI;
P. Emmanuel Segura López, natus in oppido Almonacid de la Sierra
archidioecesis Terulensis, die XXII mensis Ianuarii anno MDCCCLXXXI, in urbe
Gabasa necatus est, die XXVIII mensis Iulii anno MCMXXXVI;
Fr. David Carlos Marañón, frater opifex, natus in oppido Asarta
archidioecesis Pampilonensis die XXIX mensis Decembris anno MCMVII, occisus est
in urbe Gabasa die XXVIII mensis Iulii anno MCMXXXVI;
P. Faustinus Oteiza Segura, natus in oppido Ayegui archidioecesis
Pampilonensis die XIV mensis Februarii anno MDCCCXC, die IX mensis Augusti
anno MCMXXXVI in oppido Azanuy oppressus est.
Fr. Florentinus Felipe Naya, in oppido Alquezar natus, dioecesis Oscensis,
die X mensis Octobris anno MDCCCLVI, die IX mensis Augusti anno MCMXXXVI in
oppido Azanuy interfectus est;
P. Henricus Canadell Quintana, in oppido Olot natus dioecesis Gerundensis
die XXIX mensis Iunii anno MDCCCXC, in oppido Castellfollit die XVII mensis
Augusti anno MCMXXXVI oppressus est.
P. Matthias Cardona Meseguer, in urbe Vallibona natus dioecesis Dertosensis
die XXIII mensis Decembris anno MCMII, die XX mensis Augusti anno MCMXXXVI
exstinctus est.
P. Franciscus Carceller Galindo, in oppido natus Forcall, Dertosensis
dioecesis die III mensis Octobris MCMI, in oppido Castellón die II mensis
Octobris anno MCMXXXVI exanimatus est;
P. Ignatius Casanovas Perramon, in oppido Igualada dioecesis Vicensis natus
die XV mensis Iulii anno MDCCCXCIII, in urbe Odena die XVI mensis Septembris
anno MCMXXXVI absumptus est;
P. Carolus Navarro Miquel, in oppido Torrente natus archidioecesis
Valentinae die XI mensis Februarii anno MCMXI, in oppido Montserrat
(Valentine) die XXII mensis Septembris anno MCMXXXVI sublatus est;
P. Iosephus Ferrer Esteve, natus in oppido Algemesí archidioecesis
Valentinae die XVII mensis Februarii anno MCMIV, in oppido Llombay die IX
mensis Decembris anno MCMXXXVI interfectus est;
P. Ioannes Agramunt Riera, in urbe Almazora dioecesis Castellionensis die XIV
mensis Februarii anno MCMVII natus, die XIV mensis Augusti anno MCMXXXVI in urbe
Almazora interemptus est;
P. Alfredus Parte Saiz, in oppido Cilleruelo de Bricia archidioecesis
Burgensis die II mensis Iunii anno MDCCCLXXXXIX natus, in urbe Santander die
XXVII mensis Decembris anno MCMXXXVI occisus est.
Martyrii fama perstante, Beatificationis Canonizationisque Causa incohata
est atque diversas apud Curias ecclesiasticas processus canonici instituti sunt.
Suetis inquisitionibus peractis apud Congregationem de Causis Sanctorum, die XV
mensis Decembris anno MCMXCIV Decretum super martyrio Nobis coram prodiit.
Statuimus ideo ut Beatificationis ritus die I mensis Octobris anno MCMXCV
celebraretur.
Hodie igitur, in foro ad Vaticanam Basilicam Sancti Petri spectante, inter
Missarum sollemnia hanc ediximus formulam: «Nos, vota Fratrum Nostrorum
Antonii Angeli Algora Hernando, Episcopi Terulensis et Albarracinensis,
Francisci Álvarez Martínez, Archiepiscopi Toletani, Iacobi David, Episcopi
Rupellensis, Raimundi Malla Call, Episcopi Ilerdensis, Camilli Cardinalis
Ruini, Vicarii Nostri pro Romana dioecesi, Raphaelis Torija de la Fuente,
Episcopi Civitatis Regalensis, Augustini García-Gasco Vicente, Archiepiscopi
Valentini, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque
christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto,
Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei
Anselmus Polanco et Philippus Ripoll, Petrus Ruiz de los Paños y Ángel et octo
Socii, Ioannes Baptista Souzy et sexaginta tres Socii, Dionysius Pamplona et
duodecim Socii, Petrus Casani, Carolus Eraña, Fidelis Fuidio et Iesus Hita,
Angela a Sancto Ioseph Lloret Martí et sedecim Sociae et Vincentius Vilar David
Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Anselmi Polanco et
Philippi Ripoll die septima Februarii; Petri Ruiz de los Paños y Ángel et octo
Sociorum die vicesima tertia Iulii; Ioannis Baptistae Souzy et sexaginta trium
Sociorum die decima octava Augusti; Dionysii Pamplona et duodecim Sociorum die
vicesima secunda Septembris; Petri Casani die decima sexta Octobris; Caroli
Eraña, Fidelis Fuidio et Iesu Hita die decima octava Septembris; Angelae a
Sancto Ioseph Lloret Martí et sedecim Sociarum die vicesima Novembris; et
Vincentii Vilar David die decima quarta Februarii in locis et modis iure
statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus
Sancti».
Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse
volumus, contrariis rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis
Octobris, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana