IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
BEATI PAUPERES
VENERABILI SERVO DEI PETRO CASANI
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum
est regnum caelorum» (Mt 5, 3): secundum hanc supremam evangelicae perfections
formam Venerabilis Servus Dei Petrus Casani totam vitam gessit, quam per
religiosam professionem Deo sacravit eamque in sacerdotali ministerio
insumpsit, praesertim in utilitatem puerorum indigentium. Separatio a mundo
atque ab eius illecebris, quam ille iugiter servavit quamque externis quoque
signis patefecit et praecipue per cognomen «Pauperem» sibi inditum, effecit
ut altissimum cum Deo coniunctionis gradum attingeret, dum simul validissimam
coluit spem in Providentia, altam dilectionem erga Crucem et Virginem Mariam,
atque ferventissimam erga proximum caritatem. Servus Dei natus est die VIII
mensis Septembris anno MDLXXII Lucae, e familia religiosis principiis imbuta.
Post intempestivum matris obitum, eximiis humanis propositis praeditus et
studio ductus aliquid praebendi subsidii societati et Ecclesiae reformandis,
anno MDXCIV vitam religiosam amplexus est inter «Presbyteros Reformatos Beatae
Virginis Mariae» quorum Institutum ante viginti annos a sancto Ioanne Leonardi
conditum erat. Inexhausto impellebatur studio ad perfectiores usque formas
quaerendas, quibus Deo servire posset nec non in semetipso divina adimplere
consilia.
«Tribuat mihi Dominus spiritum et lumen, ut eius voluntati obsequi possim in
omnibus quae Superiores mihi velint concredere»: hac quidem inspiratus
cogitatione, mense Ianuario anno MDCXIV novam et severiorem incohavit vitae
religiosae experientiam inter sodales Scholarum Piarum, ac deinde anno MDCXVII
simul cum Iosepho Calasanctio, cuius vestigia persequebatur, amore inflammatus
«sanctae, summae et evangelicae Paupertatis», apostolatui caritatis omnino se
dedit ut Christo serviret in pueris indigentibus «sive ad pietatem sive ad
litteras» instituendis et educandis. Oratio cardo exstitit ipsius
spiritalitatis et apostolatus. Petrus omnia cum Deo per orationem communicabat.
Oratio in eo perenne fuit donum laudis Deo, gratiarum actio, filialis fiducia,
immo supplicatio, qua pro humana debilitate divinum implorabat auxilium.
Praeterea oratio valido fuit illi praesidio ad superanda discrimina quae,
extremo eius vitae decurrente decennio, operi Calasanctiano minabantur.
Scripsit enim: «Omni humana amissa exspectatione, nihil aliud nisi divinum
auxilium exspectamus, quod numquam deest ei qui in Illo confidit». «Patientia
et oratione plurima obtineri possunt»: haec sententia eius fuit firmissima
persuasio, quoniam recte sentiebat «nullum aliud dari posse auxilium aut
medicamen praeter orationem».
Hanc transcendentiae profundaeque fidei mensuram prae oculis iugiter habuit,
in diversis apostolatus operibus ad Scholas Pias diffundendas varias per urbes
Italiae (Narniam, Genuam, Savonem, Messanam, Neapolim) et per mediam Europam
(Nikolsburgum, Straznitz - hodiernam Rempublicam Cecam), ad eius usque
transitum, qui die XVII mensis Octobris anno MDCXLVII Romae apud domum sancti
Pantaleonis factus est, cui ipse Iosephus Calasanctius nonagenarius astitit.
«Quiescamus et oremus», scriptum legimus apud sepulcrum quo reliquiae conduntur
in templo sancto Pantaleoni dicato: idem nuntius est quem ille hominibus
nostrae aetatis transmittere pergit. Sanctitatis fama, quam Venerabilis Dei
Servus vivens est adeptus, post eius obitum continuavit, quam ob rem Causa
Beatificationis et Canonizationis anno MCMV est incohata, atque die XXII mensis
Ianuarii anno MCMXCI Nobis coram Decretum prodiit de Servi Dei virtutibus heroum
in modum exercitis. Interea, servatis de iure servandis, inquisitio peracta est
de quadam mira patrata sanatione in oppido Szeged, in Hungaria, intercessioni
eius adscripta. Eventu apud Congregationem de Causis Sanctorum feliciter
pervestigato, die XV mensis Decembris anno MCMXCIV decretum super miro evulgatum
est. Quapropter statuimus ut beatifications ritus Romae ageretur die I mensis
Octobris anno MCMXCV.
Hodie idcirco in foro ante Patriarchalem Basilicam Vaticanam, intra Missarum
sollemnia formulam hanc protulimus: Nos, vota Fratrum Nostrorum Antonii Angeli
Algora Hernando, Episcopi Terulensis et Albarracinensis, Francisci Alvarez
Martínez, Archiepiscopi Toletani, Iacobi David, Episcopi Rupellensis, Raimundi
Malla Call, Episcopi Ilerdensis, Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro
Romana dioecesi, Raphaelis Torija de la Fuente, Episcopi Civitatis Regalensis,
Augustini García-Gasco Vicente, Archiepiscopi Valentini, necnon plurimorum
aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de
Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica
facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Anselmus Polanco et Philippus
Ripoll, Petrus Ruiz de los Paños y Angel et octo Socii, Ioannes Baptista Souzy
et sexaginta tres Socii, Dionysius Pamplona et duodecim Socii, Petrus Casani,
Carolus Eraña, Fidelis Fuidio et Iesus Hita, Angela a Sancto Ioseph Lloret Martí
et sedecim Sociae et Vincentius Vilar David Beatorum nomine in posterum
appellentur, eorumque festum: Anselmi Polanco et Philippi Ripoll die septima
Februarii; Petri Ruiz de los Paños y Angel et octo Sociorum die vicesima tertia
Iulii; Ioannis Baptistae Souzy et sexaginta trium Sociorum die decima octava
Augusti; Dionysii Pamplona et duodecim Sociorum die vicesima secunda Septembris;
Petri Casani die decima sexta Octobris; Caroli Eraña, Fidelis Fuidio et Iesus
Hita die decima octava Septembris; Angelae a Sancto Ioseph Lloret Martí et
sedecim Sociarum die vicesima Novembris; et Vincentii Vilar David die decima
quarta Februarii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In
nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Quae autem his Litteris decrevimus nunc et posthac rata et firma volumus
esse, contrariis rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis
Octobris, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana