VENERABILI SERVO DEI VINCENTIO VILAR
DAVID
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Catholicae Ecclesiae gloriae sunt
documento martyres, qui christianam fidem strenue sunt testati, quique fidem
suam atque Christi amorem suam tradendo vitam praestiterunt. Luculentum quidem
testimonium de evangelica fidelitate, martyrii palma confirmatum, Vincentii
Vilar David fuit vita, qui XLVIII annos natus, industriae machinator,
coniugatus, fidei exemplar, commendabilem transegit vitam, usque Dei voluntatem
conquirens, quae in arcanis viis se ostendit. Die XXVIII mensis Iunii anno
MDCCCLXXXIX ex multa familia ortus est, novissimus ex octo liberis, atque
subsequenti die baptismi lavacro in paroecia Sancti Ioannis Baptistae de
Manises, archidioecesis Valentinae, lustratus est. A quodam Societatis Iesu
sodale excultus, caritate eluxit et in pauperes servitio atque adiumento. Anno
MCMXXII Isabellam Rodes Reig in matrimonium duxit, quae maximum fuit eiusdem
vitae et martyrii testis. Coniuges hi ante quam matrimonium inirent de religione
bene sunt instituti. Ut machinator ipse catholicus non modo tuitus est quae
operarios iuvarent, sed morali sua auctoritate in coetus studiorum catholicos
iuvenibus destinatos, in paroeciam, in necessitudines inter operarios et
conductores conciliandas operam suam contulit. In Hispania Ecclesiae catholicae
condicio, ex quo tempore die XIV mensis Aprilis anno MCMXXXI Respublica est
constituta, difficilior facta est, laicismo grassante et religions invidentia
quoad socialem provinciam et leges. Vincentius Vilar David anno MCMXXXVI
calamitosae occurrit rei, cum pertineret Valentina urbs ad communistas. Domo
sua sacerdotes religiososve recepit ut eos a persecutione eriperet, quos
difficultatibus levavit, opperiens ut condicio illa immutaretur. Prope parochum
usque manens, res magni pretii servare contendit, ante quam templum
incenderetur sicut die XXVIII mensis Iulii accidit. Vitam suam produxit
officinam petens sicut ceteri opifices. Non se subduxit, quemadmodum nonnulli
fecerunt atque quidam suaserunt, etsi periculi conscius erat, ad quod et eius
mos et in vulgo praesentia eum obiciebant. Indignum se existimabat martyrii,
quod tamen Dei donum iudicabat atque paratum se esse dicebat ad id recipiendum,
divina disponente Providentia. Amare perrexit et omnibus bene facere,
persecutoribus ipsis, tempore etiam quo is die XIV mensis Februarii anno
MCMXXXVII interemptus est. Is claras egit christiani laici partes, virtutum fuit
exemplar personalium, familiarium socialiumque tam fulgentium ut inimici quoque
sociales politicasve ob rations compellerentur ad eum agnoscendum et
aestimandum. Sanctitatis martyrii fama persistente, Archiepiscopus Valentinus
eius canonizationis causam incohavit anno MCMLXIII. His perfectis iuris
praescriptis, die VI mensis Iulii anno MCMXCIII Nobis coram Decretum super
martyrio prodiit atque statuimus ut beatifications ritus Romae die I mensis
Octobris anno MCMXCV celebraretur. Hodie igitur, in foro ad Vaticanam Basilicam
Sancti Petri spectante, inter Missarum sollemnia, audientibus innumeris hanc
ediximus formulam: «Nos, vota Fratrum Nostrorum Antonii Angeli Algora
Hernando, Episcopi Terulensis et Albarracinensis, Francisci Alvarez Martínez,
Archiepiscopi Toletani, Iacobi David, Episcopi Rupellensis, Raimundi Malla Call,
Episcopi Ilerdensis, Camilli Cardinalis Ruin, Vicarii Nostri pro Romana
Dioecesi, Raphaelis Torija de la Fuente, Episcopi Civitatis Regalensis,
Augustini García-Gasco Vicente, Archiepiscopi Valentini, nec non plurimorum
aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de
Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica
facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Anselmus Polanco et Philippus
Ripoll, Petrus Ruíz de los Paños y Ángel et octo Socii, Ioannes Baptista Sousy
et sexaginta tres Socii, Dionysius Pamplona et duodecim Socii, Petrus Casani,
Carolus Eraña, Fidelis Fuidio et Iesus Hita, Angela a Sancto Ioseph Lloret
Martí et sedecim Sociae et Vincentius Vilar David Beatorum nomine in posterum
appellentur, eorumque festum:
Anselmi Polanco et Philippi Ripoll die septima Februarii; Petri Ruíz de los
Paños y Ángel et octo Sociorum die vicesima tertia Iulii; Ioannis Baptistae
Souzy et sexaginta trium Sociorum die decima octava Augusti; Dionysii Pamplona
et duodecim Sociorum die vicesima secunda Septembris; Petri Casani die decima
sexta Octobris; Caroli Eraña, Fidelis Fuidio et Iesu Hita die decima octava
Septembris; Angelae a Sancto Ioseph Lloret Martí et sedecim Sociarum die
vicesima Novembris; et Vincentii Vilar David die decima quarta Februarii in
locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et
Filii et Spiritus Sancti».
Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse
volumus, contrariis rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis
Octobris, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana