VENERABILIBUS DEI SERVIS ANSELMO POLANCO
ET PHILIPPO RIPOLL
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Cum autem omnium, id est episcoporum et
clericorum et laicorum, est commune periculum, hi qui aliis indigent non
deserantur ab his quibus indigent. Aut igitur ad loca munita omnes transeant,
aut, qui habent remanendi necessitatem, non relinquantur ab eis, per quos
illorum est ecclesiastica supplenda necessitas, ut aut pariter vivant, aut
pariter sufferant quod eos paterfamilias volet perpeti» (POSSIDIUS, Vita
Augustini, 30, 11). Quod Episcopo Honorato suadebat S. Augustinus idem est quod
Christus dicebat et exemplo exhibebat, qui nempe docuit bonum pastorem periculo
instante et necessitate gregem deserere non debere, immo paratum ad vitam pro
ovibus tradendam esse debere (cfr Io 10, 11). Sic se gessit Anselmus Polanco
episcopus, qui Dei spiritu germanaque pastorali caritate repletus, aerumnas
poenasque cum suo populo participare eundemque sustentare voluit, odio ac vi
saevientibus, qui tandem non dubitavit se ipsum tradere, ut erga divinum
Pastorem atque Ecclesiam fidelitatem testaretur. In ipsa crucis gloriaeque via
eum prompte secutus est vicarius generalis, scilicet Philippus Ripoll sacerdos,
qui una cum episcopo fidem est animose testificatus et martyrii coronam
consecutus. Hi Dei fortes ministri in Hispania orti sunt, alter die XVI mensis
Aprilis anno MDCCCLXXXI in oppido provinciae Palentinae quod Buenavista de
Valdavia appellant, alter die XI mensis Septembris anno MDCCCXXVIII in oppido
quod Teruel dicunt. Uterque humiles ac vere christianos habuit parentes, uterque
a pueris studiose Deo vocanti paruit.
Venerabilis Anselmus Polanco Ordinem S. Augustini ingressus, vota temporanea
anno MDCCCXCVII et perpetua anno MCM nuncupavit. Presbyterali ordine anno MCMIV
auctus, in Germania politiore doctrina institutus, patriam repetivit atque
humanas et theologicas disciplinas docuit, qui simul prior fuit claustri
Vallisoletani. Anno MCMXXIX in Insulas Philippinas missus est veluti
Consiliarius Provincialis et paulo post Prior Provincialis electus est. Suum
prompte et prudenter explevit officium, Regulae observantiam, fraternam
communionem et missionalem spiritum inculcans. Summus Pontifex Pius XI anno
MCMXXXV Episcopum Terulensem et Administratorem Apostolicum Albarracinensem eum
renuntiavit. Cum novum munus inciperet dixit: «Veni ut vitam pro ovibus
traderem qui reapse omnibus viribus fidelium, sacerdotum, Seminarii tironum,
religiosorum, sororum et laicorum bono penitus se dicavit. Catechesim, sacram
Eucharistiam, Virginem Mariam coluit atque pauperes et aegrotos curavit. Mala
tempora currebant, cum Hispania intestino bello et adversus Ecclesiam
persecutione conflictaretur. Terulensis urbs oppugnata est et Episcopus in sua
sede manere decrevit et eandem sortem participare atque ipse populus, quamquam
ei effugiendi dabatur facultas. Dicebat enim: «Pastor suum gregem deserere non
debet, cum potissimum sic ille magnis in periculis versatur, quibus mea
dioecesis includitur Augescente discrimine in Seminarium una cum nonnullis
sacerdotibus confugit, inter quos vicarius generalis annumerabatur, Philippus
Ripoll, qui familiares dimittens dixit: «Meum esse censeo in Seminarium ire una
cum episcopo». Is presbyter renuntiatus erat anno MCMI atque inde ab initio ad
Seminarii tirones instituendos operam suam contulit, quorum fuit et professor et
rector. Canonicus quoque fuit et Cathedralis archidiaconus. Sanctitati cum
studeret, Societatem Iesu ingressus est, at eius valetudo cum illius generis
vita non congruebat, ideo novitiatum intermisit et in dioecesim rediit, ubi
fuit studiosus et prudens paenitentiarius atque alacriter Actionis Catholicae
aliarumque Consociationum sacrum ministerium explevit. Vir fuit Dei, humilis,
pauper, modestus, facilis, sacrae Eucharistiae devotus et deprecationi
assiduus. Polanco episcopus eum vicarium generalem elegit atque inter eos
germana animorum communio orta est. Mense Ianuario anno MCMXXXVIII Terulensem
urbem oppugnatores ceperunt. Episcopus in vincula coniectus est, quem sponte
secutus est fidus Philippus Ripoll. Carcerem plus anno Valentiae et Barcinone
perpessi sunt, mirum praebentes exemplum mansuetudinis, patientiae, christianae
fortitudinis, fidei firmiter servatae ac promptae in vinculorum socios ipsosque
persecutores caritatis. Episcopus porro constanter invitamenta respuit, ut
subnotationem tolleret, quam in epistola quadam posuerat, qua Hispani Episcopi
religiosam persecutionem in Ecclesiam palam reprehenderant. Die VII mensis
Februarii anno MCMXXXIX duo Christi fideles, ad caelum iam parati, manuballista
in loco quem «Can Tretze» dicunt, dioecesis Gerundensis, cum aliis captivis
necati sunt. Continuo habiti sunt iure fidei martyres, idcirco Terulensis
Episcopus beatificationis canonizationisque Causam anno MCML incohavit. Cunctis
a iure statutis peractis rebus, Nobis coram die II mensis Iulii anno MCMXCIV
super martyrio prodiit decretum. Statuimus igitur ut beatificationis ritus
Romae die I mensis Octobris subsequentis anni ageretur.
Hodie igitur, in foro ad Vaticanam Basilicam Sancti Petri spectante, inter
Missarum sollemnia hanc ediximus formulam: Nos, vota Fratrum Nostrorum Antonii
Angeli Algora Hernando, Episcopi Terulensis et Albarracinensis, Francisci
Alvarez Martínez, Archiepiscopi Toletani, Iacobi David, Episcopi Rupellensis,
Raimundi Malla Call, Episcopi Ilerdensis, Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii
Nostri pro Romana dioecesi, Raphaëlis Torija de la Fuente, Episcopi Civitatis
Regalensis, Augustini García-Gasco Vicente, Archiepiscopi Valentini, nec non
plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes,
de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica
facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Anselmus Polanco et Philippus
Ripoll, Petrus Ruíz de los Paños y Angel et octo Socii, Ioannes Baptista Sousy
et sexaginta tres Socii, Dionysius Pamplona et duodecim Socii, Petrus Casani,
Carolus Eraña, Fidelis Fuidio et Iesus Hita, Angela a Sancto Ioseph Lloret
Martí et sedecim Sociae et Vincentius Vilar David Beatorum nomine in posterum
appellentur, eorumque festum: Anselmi Polanco et Philippi Ripoll die septima
Februarii; Petri Ruíz de los Paños y Angel et octo Sociorum die vicesima
tertia Iulii; Ioannis Baptistae Souzy et sexaginta trium Sociorum die decima
octava Augusti; Dionysii Pamplona et duodecim Sociorum die vicesima secunda
Septembris; Petri Casani die decima sexta Octobris; Caroli Eraña, Fidelis Fuidio
et Iesu Hita die decima octava Septembris; Angelae a Sancto Ioseph Lloret Martí
et sedecim Sociarum die vicesima Novembris; et Vincentii Vilar David die decima
quarta Februarii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In
nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Quae autem his Litteris decrevimus
nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis
Octobris, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana