VENERABILIBUS SERVIS DEI CAROLO ERAÑA
GURUCETA, FIDELI FUIDIO
RODRÍGUEZ ET IESU HITA MIRANDA BEATORUM HONORES
DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Et ipsi vicerunt illum propter sanguinem Agni
et propter verbum testimonii sui; et non dilexerunt animam suam usque ad mortem»
(Ap 12, 11).
Persecutio quae diversa vehementia diversis in regionibus inter annos
MCMXXXIV-MCMXXXIX exagitavit Ecclesiam quae est in Hispania, tres quoque
infregit religiosos laicos e Societate Mariae, qui in odium fidei mensibus
Septembri et Octobri anno MCMXXXVI prope Civitatem Regalem sunt interfecti.
Carolus Eraña Guruceta in pago vulgo Arechavaleta, intra fines dioecesis olim Victoriensis, natus est die 11 mensis Novembris anno MDCCCLXXXIV.
Inter sodales Societatis Mariae annumeratus vota temporaria anno MCMIII et
anno MCMVIII perpetua nuncupavit. Magna cum peritia et alacritate iuvenum
institutionem curavit atque moderator optime egit institutorum urbium Civitatis
Regalis, Tetuani in Mauritania et Matriti apud Ephebeum Dominae Nostrae a
Columna dicatum. Suum dilexit Institutum, sodales suos et discipulos, qui quidem
eius benignitatem, prudentiam et in rebus adversis fortitudinem valde
mirabantur. Saeviente tune temporis sacerdotum et religiosorum acri
persecutione, die XXIX mensis Iulii anno MCMXXXVI Dei Servus Civitatem Regalem
petiit ut auxilium quaereret ab iis qui eiusdem Ephebei exstiterant discipuli.
Fidelis Fuidio Rodríguez ortus est in oppido vulgo Yecora, ad dioecesim
Victoriensem pertinente, die XXIV mensis Aprilis anno MDCCCLXXX. Cooptatus inter
sodales Societatis Mariae, anno MDCCCXCVII votis temporariis et septem post
annos Deo perpetuis votis se consecravit. Per quinque et triginta annorum
spatium pluribus in Hispaniae urbibus iuvenum institutioni se dedit, atque
egregiam suam eruditionem praesertim de re historica et archaeologica cum
discipulis communicavit. Laeta et clementi indole praeditus, benevolentiam
fidentemque animum suum ubique effundebat. Anno MCMXXXIII Civitatem Regalem
missus est ubi praeceptoris munus exercere perrexit.
Iesus Hita Miranda die XVII mensis Aprilis anno MCM Calagurri, in dioecesi
Calaguritana et Calceatensi-Lucroniensi, ortum habuit. Biennio studiorum
expleto in seminario dioecesano, duodeviginti annos natus apud sodales
Societatis Mariae temporariam professionem et post decennium perpetuam emisit.
Eximius praeceptor habitus est ob peritiam et alacritatem quas in scholasticis
exhibuit sedibus. Anno MCMXXXVI, die VI mensis Iulii, Matrito urbe relicta,
Civitatem Regalem petiit ut aestivas ageret scholas.
Hi tres sodales Marianistae, qui varios adierant recessus Civitatis Regalis,
perspicue animadverterunt persecutionem in sacerdotes et religiosos magis
magisque in dies saevire. Domino ipsi se commendarunt et Beatissimae Virgini
Mariae, atque diuturnas per horas orationi et disciplinae instantes ad subeundum
martyrium se compararunt. Mox apprehensi sunt et prope urbem crudeliter
immolati: Carolus Eraiia die XVIII mensis Septembris, Iesus Hita die XXV
eiusdem mensis et Fidelis Fuidio die XVII mensis Octobris. Quia eorum martyrii
fama hic illic est vulgata, apud Curiam olim Cluniensem appellatam instituta
est beatificationis et canonizationis Causa per Processus ordinarii informativi
celebrationem annis MCMLXII-MCMLXVI. Peracta sunt quae iure statuuntur, atque
die VI mensis Iulii anno MCMXCIII Nobis coram decretum prodiit super eorum
martyrio, nempe Caroli Eraña Guruceta, Fidelis Fuidio Rodríguez et Iesu Hita
Miranda.
Quamobrem statuimus ut beatifications ritus Romae die I mensis Octobris anno
MCMXCV celebraretur.
Hodie igitur, in foro ad Vaticanam Basilicam Sancti Petri spectante, inter
Missarum sollemnia hanc ediximus formulam: Nos, vota Fratrum Nostrorum Antonii
Angeli Algora Hernando, Episcopi Terulensis et Albarracinensis, Francisci
Alvarez Martínez, Archiepiscopi Toletani, Iacobi David, Episcopi Rupellensis,
Raimundi Malla Call, Episcopi Ilerdensis, Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii
Nostri pro Romana dioecesi, Raphaelis Torija de la Fuente, Episcopi Civitatis
Regalensis, Augustini García-Gasco Vicente, Archiepiscopi Valentini, nec non
plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes,
de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica
facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Anselmus Polanco et Philippus
Ripoll, Petrus Ruiz de los Paños y Angel et octo Socii, Ioannes Baptista Souzy
et sexaginta tres Socii, Dionysius Pamplona et duodecim Socii, Petrus Casani,
Carolus Eraña, Fidelis Fuidio et Iesus Hita, Angela a Sancto Ioseph Lloret Martí
et sedecim Sociae et Vincentius Vilar David Beatorum nomine in posterum
appellentur, eorumque festum:
Anselmi Polanco et Philippi Ripoll die septima Februarii;
Petri Ruiz de los Paños y Angel et octo Sociorum die vicesima tertia Iulii;
Ioannis Baptistae Souzy et sexaginta trium Sociorum die decima octava Augusti;
Dionysii Pamplona et duodecim Sociorum die vicesima secunda Septembris; Petri
Casani die decima sexta Octobris; Caroli Eraña, Fidelis Fuidio et Iesu Hita die
decima octava Septembris; Angelae a Sancto Ioseph Lloret Martí et sedecim
Sociarum die vicesima Novembris; et Vincentii Vilar David die decima quarta
Februarii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine
Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma else
volumus, contrariis rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Octobris,
anno MCMXCV Pontificatus Nostri septimo decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana