VENERABILIBUS DEI SERVIS IOANNI
BAPTISTAE SOUZY ET
LXIII SOCIIS MARTYRIBUS BEATORUM HONORES
DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Iustorum autem animae in manu Dei sunt,...
aestimata est afflictio exitus illorum,... illi autem sunt in pace» (Sap 3,
1.2.3).
Duo ante saecula, nempe anno MDCCXCIV labente, DCCCXXIX presbyteri dioecesani
et religiosi exsulatum ire sunt coacti nec non adducti in urbem vulgo Rochefort.
Sola eorum damnationis causa fidelitas exstitit erga Ecclesiam: etenim ius
iurandum in «Civilem Cleri Constitutionem» nuncupare respuerant. Hac de re
ducti sunt duabus navibus, in portu urbis Rochefort constitutis, quae non in
Guianam navigaverunt, sed ad fauces fluminis vulgo Charente contra Insulam
Aquarum Sextiarum in ancoris constiterunt. Hi presbyteri vitam in navibus
peracerbam duxerunt: exiguis asperisque cibis afflictabantur; interdiu super
navis ponte manere cogebantur, quin liceret eis loqui, orare vel a pluviae
solisque rigore protegi; nocturno vero ternpore eorum condicio deterior fiebat:
in sentina densatis illis ne locus quidem aptus erat ad recumbendum; primo mane
cuiusque diei, priusquam illum locum relinquerent, picis fumo imbuebantur.
Illas propter vexations aliquot mensium spatio DXLVII personae e vita
excesserunt, unde terrifica orta est pestilentia. Tormenta tamen oppetiverunt
mortemque obierunt, veniam pro suis persecutoribus implorantes et preces
fundentes ad reconciliationis gratiam inter concives Francogallicos obtinendam.
Promiserant illi se, si forsitan a vinculis essent liberati, nullo prorsus
tempore de perpessis tormentis esse locuturos. Testes quidem fuerunt
fidelitatis et reconciliationis et, ut quidam ex illis aiebat, «si tamquam
homines miserrimi nos habemus, qua christiani beatissimi sumus».
Quos inter eminet Ioannes Baptista Souzy, qui natus est die XXIV mensis
Martii anno MDCCXXXII. Vicarium generalem egit dioecesis Rupellensis, in cuius
dicione sita est Aquarum Sextiarum Insula. Insuper Episcopus Rupellensis eum
renuntiaverat vicarium generalem pro damnatis ad exsilium», cui ministerio
cunctis se dedit viribus eo usque ut, instantem persentiens mortem, quinque
alios presbyteros eligeret, qui hoc munus pergerent. Caritate refulsit nec non
studio morientibus serviendi orationisque spiritu. In navi vinculis custoditus,
ad consortionis fermentum plurimum contulit. Die XXVII mensis Augusti anno
MDCCXCIV ad aeternum gaudium pervenit. Novissimis eius verbis precatus est ut
omnes concives de catholica religione intra patriae fines instaurata olim
laetari possent.
Eius LXIII socii et in fide testificanda et in martyrio subeundo anno
MDCCXCIV e vita migrarunt, excepto Nicolao Tabouillet qui sequenti anno obiit.
Ex dioecesi Lemovicensi mortem obierunt:
Antonius Bannassat, parochus, die XVIII mensis Augusti;
Ioannes Baptista de Bruxelles, canonicus, die
XVIII mensis Iulii;
Florentius
Dumontet de Cardaillac, vicarius generalis, die V mensis Septembris;
Ioannes Baptista Duverneuil, O.C.D., die I mensis Iulii;
Petrus Gabilhaud, parochus, die
XIII mensis Augusti;
Aloisius Wulphy Huppy, die XXIX mensis Augusti;
Petrus Jarrige de la Morélie du Puyredon, canonicus, die
X mensis Augusti;
Bartholomaeus Jarrige de la Morélie de Biars, die XIII mensis Iulii;
Ioannes
Franciscus Jarrige de la Morélie du Breuil, canonicus, die XXXI mensis Iulii;
Ioannes Iosephus Jugé de Saint-Martin, canonicus, die
VII mensis Iulii;
Marcellus Gaucher Labiche de Reignefort, e Societate Missionariorum
Lemovicensium, die XXVI mensis Iulii;
Petrus Yrieix Labrouhe de Laborderie, canonicus, die
I mensis Iulii;
Claudius Barnabas Laurent de Mascloux, canonicus, die VII mensis Septembris;
Iacobus Lombardie, parochus, die
XXII mensis Iulii;
Andreas Iosephus Marchandon, parochus, die XXII mensis Septembris;
Franciscus
D'Oudinot de la Boissière, canonicus, die VII mensis Septembris;
Raimundus
Petiniaud de Jourgnac, vicarius generalis, die XXVI mensis Iunii;
Iacobus Retouret, O. Carm., die
XXVI mensis Augusti.
Ex dioecesi Molinensi vita functi sunt:
Paulus Ioannes Charles, cisterciensis, die XXV mensis Augusti;
Augustinus
Iosephus Desgardin, cisterciensis, die VI mensis Iulii;
Petrus Sulpicius Christophorus Faverge, F.S.C., die
XII mensis Septembris;
Iosephus Imbert, S.I., die IX mensis Iunii;
Claudius Iosephus Jouffret de Bonnefont, P.S.S., die
X mensis Augusti;
Claudius Laplace, vicarius paroecialis, die XIV mensis Septembris;
Natalis
Hilarius Le Conte, clericus, die XVII mensis Augusti;
Petrus Iosephus Legroing de La Romagère, vicarius generalis, die
XXVI mensis
Iulii;
Ioannes Baptista Iacobus Aloisius Xaverius Loir, O.F.M. Cap., die XIX mensis
Maii;
Ioannes Mopinot, F.S.C., die XXI mensis Maii;
Philippus Papon, parochus, die
XVII mensis Iunii;
Nicolaus Savouret, O.F.M. Conv., die XVI mensis Iulii;
Ioannes Baptista Ignatius Petrus Vernoy de Montjournal, canonicus, die
I
mensis Iunii.
Ex archidioecesi Rothomagensi mortem oppetiverunt:
Aloisius Armandus Iosephus Adam, O.F.M. Conv., die XIII mensis Iulii;
Carolus
Antonius Nicolaus Ancel, e Societate Iesu et Mariae, die XXIX mensis Iulii;
Claudius Béguignot, ex Ordine Cartusiensi, die
XVI mensis Iulii;
Ioannes
Bourdon, O.F.M. Cap., die XXIII mensis Augusti;
Aloisius Franciscus Lebrun, O.S.B., die
XX mensis Augusti;
Michaël Bernardus Marchand, vicarius paroecialis, die XV mensis Iulii;
Petrus
Michaël Noël, vicarius paroecialis, die V mensis Augusti.
Ex dioecesi Nanceiensi e vita migrarunt:
Gervasius Protasius Brunel, cisterciensis, die XX mensis Augusti;
Franciscus
François, O.F.M. Cap., die X mensis Augusti;
Iacobus Gagnot, O.C.D., die X mensis Septembris;
Ioannes Baptista Guillaume, F.S.C., die
XXVII mensis Augusti;
Ioannes
Georgius Rehm, O.P., die XI mensis Augusti;
Claudius Richard, O.S.B., die IX mensis Augusti.
Ex archidioecesi Senonensi-Antissiodorensi supremum ediderunt spiritum:
Franciscus Hunot, canonicus, die VI mensis Octobris;
Ioannes Hunot, canonicus et parochus, die
VII mensis Octobris;
Sebastianus
Loup Hunot, canonicus, die XVII mensis Novembris;
Georgius Edme René, canonicus,
die II mensis Octobris;
Lazarus Tiersot, cisterciensis, die X mensis Augusti.
Ex dioecesi Virodunensi ad caelestem patriam pervenerunt:
Scipio Hieronymus Brigéat de Lambert, canonicus, die IV mensis Septembris;
Ioannes Nicolaus Corclier, S.I., die
XXX mensis Septembris;
Carolus Arnaldus Hanus, canonicus, die XXVIII mensis Augusti;
Nicolaus Tabouillot, parochus, die
XXIII mensis Februarii anno MDCCXCV.
Ex
dioecesi Petrocoricensi e nobis erepti sunt:
Antonius Auriel, vicarius paroecialis, die XVI mensis Iunii;
Elias Leymarie de Laroche, prior, die
XXII mensis Augusti;
Franciscus Mayaudon, vicarius generalis, die XI mensis Septembris.
Ex
dioecesi Augustodunensi martyrio succubuerunt:
Claudius Dumonet, praeceptor, die XIII mensis Septembris;
Ioannes Baptista Laborier du Vivier, diaconus, die
XXVI aut die XXVII mensis
Septembris.
Ex dioecesi Briocensi animam efflavit:
Gabriel Pergaud, C.R.S.A., die XXI mensis Iulii.
Ex dioecesi Carnutensi ad aeternum Regnum transiit:
Michaël Aloisius Brulard, O.C.D., die XXV mensis Iulii.
Ex archidioecesi Bituricensi obviam Domino ivit:
Carolus Renatus Collas du Bignon, P.S.S., die III mensis Iunii.
Ex dioecesi
Pictaviensi morti occubuit:
Iacobus Morelle Dupas, vicarius paroecialis, die XXI mensis Iunii.
Ex
dioecesi Sancti Deodati vitae cursum confecit:
Ioannes Baptista Menestrel, canonicus, die XVI mensis Augusti.
Eorum martyrii fama percrebrescente, anno MCMXXXII incohata est Causa
beatificationis et canonizationis.
Servatis de iure servandis, die II mensis Iulii anno MCMXCIV Nobis coram
Decretum super martyrio prodiit. Itaque decrevimus ut beatificationis ritus die
I mensis Octobris anno MCMXCV Romae celebraretur.
Hodie igitur in foro Basilicam Sancti Petri Apostoli Vaticanam prospiciente,
hanc inter Sacra formulam ediximus:
«Nos vota Fratrum Nostrorum Antonii Angeli Algora Hernando, Episcopi
Terulensis et Albarracinensis, Francisci Álvarez Martínez, Archiepiscopi
Toletani, Iacobi David, Episcopi Rupellensis, Raimundi Malla Call, Episcopi
Ilerdensis, Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro Romana dioecesi,
Raphaelis Torija de la Fuente, Episcopi Civitatis Regalensis, Augustini
García-Gasco Vicente, Archiepiscopi Valentini, necnon plurimorum aliorum Fratrum
in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de
Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut
Venerabiles Servi Dei Anselmus Polanco et Philippus Ripoll, Petrus Ruiz de los
Paños y Ángel et octo Socii, Ioannes Baptista Souzy et sexaginta tres Socii,
Dionysius Pamplona et duodecim Socii, Petrus Casani, Carolus Eraña, Fidelis
Fuidio et Iesus Hita, Angela a Sancto Ioseph Lloret Martí et sedecim Sociae et
Vincentius Vilar David Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum:
Anselmi Polanco et Philippi Ripoll die septima Februarii; Petri Ruiz de los
Paños y Ángel et octo Sociorum die vicesima tertia Iulii; Ioannis Baptistae
Souzy et sexaginta trium Sociorum die decima octava Augusti; Dionysii Pamplona
et duodecim Sociorum die vicesima secunda Septembris; Petri Casani die decima
sexta Octobris; Caroli Eraña, Fidelis Fuidio et Iesu Hita die decima octava
Septembris; Angelae a Sancto Ioseph Lloret Martí et sedecim Sociarum die
vicesima Novembris; et Vincentii Vilar David die decima quarta Februarii, in
locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et
Filii et Spiritus Sancti».
Quae autem his Litteris decrevimus nunc et posthac rata et firma volumus
esse, contrariis rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis
Octobris, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana