VENERABILI SERVAE DEI MARGARITAE BAYS
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Quae sursum sunt sapite,
non quae supra terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum
Christo in Deo!» (Col 3, 2-3).
Hisce verbis nuntius Margaritae Bays breviter optimeque absolvitur. Etsi
laica tantum, omnia quae ad rem deducebat convertebat ad Dominus, eius serva
evadere cupiens. In Deo abscondita et a vinculis huius mundi seiuncta, vitam
Domino Cruci affixo arte iunetam ducere nitebatur.
Margarita die VIII mensis Septembris anno MDCCCXV orta est a modestis
agricolis solids fide christiana praeditis Friburgi in loco vulgo La Pierraz, in
paroecia loci Siviriez. Sequenti die baptismi aquis abluta est in templo
paroeciali, ubi insequentibus annis sacro chrismate est uncta et ad primum
convivium eucharisticum adducta.
Vegeta mente ac peculiari instructa ingenio, in ludum missa est ut primas
didiceret litteras. Quindecim annos nata tirocinium exercuit vestificae. Vitam
cunctam in terra patria transegit, laborem vestificae exsequens nec non
domesticae et rusticae praestans famulatum. Familiae veluti ductrix facta est ex
eo quod partes educatricis puerorum sustinebat et iurgia placabat inter fratres
sororesque, qui summa dilectione earn prosequebantur. Nec defuerunt contumeliae
et aegritudines ex illis iurgiis ortae quas silentio suscepit, omnia Dei amore
ducta perferens.
Inter fideles paroeciae suae exemplarem vitam degit, quia non tantum
cuiuslibet paroecialis actionis particeps fiebat, verum etiam omnibus se
exemplum praebebat summae dilectionis erga Christum Eucharisticum et Passum.
Cotidie, etiam tempestate adversante, longam pedibus emetiebatur viam ut
Eucharistico interesset Sacrificio. Singulis diebus dominicis, ritibus
liturgicis expletis, diutine coram tabernaculo in oratione morabatur et per
integram horam exercitium Viae Crucis peragebat.
Nullo non tempore ab oratione cessabat. Inde a tenellis annis in orationem
adeo impense prolabebatur, ut saepe sociarum suarum ludos relinqueret et in
solitudinem secederet ut colloquium cum Deo sub silentio susciperet.
E lectulo maturrime surgebat ut oraret, quod totum per diei spatium non
intermittebat ac saepe, exemplum Iesu secuta, totam noctem Dominum precabatur.
Ut in orationis ambitu versaretur, Mariale Rosarium assidue recitabat, mente
Christi mysteria reputans. Piis peregrinationibus Sanctuaria Beatissimae
Virginis Mariae invisebat. Ita vitae suae propositum exsequebatur, perseveranter
scilicet coram Deo consistendi, tamen non intermissis domesticis laboribus.
Ex hac eius cum Domino consuetudine ardens oriebatur studium spiritalem
ferendi proximis salutem. Quin viribus parceret, christianam doctrinam pueris
tradebat, eosque recte orare docebat vitamque sub Iesu conspectu ducere.
Aegrotantes et morituros ita alloquebatur: «Infinita est bonitas Dei, quocirca
numquam de eius misericordia est dubitandum». Pauperes, quos «praedilectos
Dei amicos» appellabat, misericordi animo excipere consueverat.
Altissimo humilitatis sensu apostolatum explicavit, quamlibet respuens laudem
et nesciri cupiens. Ad Regni Dei incrementum etiam propriis doloribus contulit,
partes scilicet habens Passionis Domini, qui singularibus donis eam ditavit.
Serva Dei XXVI die mensis Iunii anno MDCCCLXXIX, ab omnibus complorata,
piissime in Domino obdormivit, unanimi ex consensu sancta iam existimata.
Sanctimoniae fama perstante, Episcopus Lausannensis-Genevensis-Friburgensis anno
MCMXXVII causam beatificationis et canonizationis incohavit.
Servatis de iure servandis, Nosmet Ipsi die X mensis Iulii anno MCMXC
ediximus Servam Dei heroum in modum virtutes theologales, cardinales iisque
adnexas exercuisse. Dein apud Congregationem de Causis Sanctorum eventus quidam
mirus examini subiectus est, intercessioni eiusdem Servae Dei adscriptus et anno
MCMXL patratus pro quodam sacrorum alumno qui mira prorsus ratione letali casu
montano est servatus. Casu felici cum exitu pervestigato, die XXIII mensis
Decembris anno MCMXCIII Nobis coram Decretum prodiit super miro. Quocirca
statuimus ut beatificationis ritus die XXIX mensis Octobris, anno MCMXCV Romae
celebraretur.
Hodie igitur in Vaticana Basilica Sancti Petri Apostoli, inter Missarum
sollemnia hanc ediximus formulam: «Nos, vota Fratrum Nostrorum Volfgangi Haas,
Episcopi Curiensis, Caroli Iosephi Ruiseco Vieira, Archiepiscopi Carthaginensis
in Columbia, Petri Mamie, Episcopi Lausannensis, Genevensis et Friburgensis,
necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium
explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra
Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servae Dei Maria Teresia Scherer,
Maria Bernarda Bütler et Margarita Bays Beatarum nomine in posterum appellentur,
earumque festum die ipsarum natali: Mariae Teresiae Scherer die decima sexta
Iunii; Mariae Bernardae Bütler die decima nona Maii; et Margaritae Bays die
vicesima septima Iunii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari
possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».
Quae vero hisce Nostris Litteris edicta sunt ac decreta, tam in praesens ea
singula valere suamque exserere vim volumus quam posterum in tempus et rata
firmaque perpetuo, contrariis quibusvis causis rebusque neutiquam obsistentibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis
Octobris, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri duodevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana