VENERABILI SERVAE DEI MARIAE TERESIAE
SCHERER
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Venite, benedicti Patris
mei; possidete paratum vobis regnum...Esurivi enim, et dedistis mihi
manducare...hospes eram, et collegistis me; nudus, et operuistis me; infirmus,
et visitastis me; in carcere eram, et venistis ad me... Amen dico vobis: Quamdiu
fecistis cuni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis» (Mt 25, 34. 36. 40).
Inter innumeros benedictos Patris qui Evangelium caritatis ad effectum
adduxerunt, recensenda prorsus est Serva Dei Maria Teresia Scherer, Confundatrix
et prima Antistita Generalis Congregationis Sororum a Caritate Sanctae Crucis
ab Ingenbohl, quae, certiores faciens civiles auctoritates de propositis suae
Congregationis, testabatur: «acies adimus ut sauciatos curemus; recipimus
infirmos etiamsi peste affectos; in carceribus sinimus nos claudi ut ibidem
detentos solemur; orphanos excipimus ne sint derelicti. Pauperes et aegrotos
prae ceteris dilectos habemus, satiantes eos atque eorum dolores studentes
mitigare. Denique adsumus ubique cum prima miseriae humanae necessitas advenit».
Quae, quarta e septem filiis, nata die XXXI mensis Octobris anno MDCCCXXV in
oppido «Meggen», in Helvetiorum pago seu canthone Lucerna, intra fines
Basileensis dioecesis, a pauperibus sed probis christianis parentibus, ibidem
baptizata est nomenque accepit Annam Mariam Catharinam. Post improvisam mortem
Patris, eadem adhuc puera propinquis est tradita, qui eius institutioni
consuluerunt. Septimum decimum autem agens annum se transtulit ad valetudinarium
canthonale Lucernae ubi in domesticam suam educationem incubuit simulque de
pauperibus et aegrotis curam suscepit.
Confecta pia peregrinatione ad celeberrimum mariale Sanctuarium
Einsiedlense, religiosam vitam cum statuisset amplecti, mense Martio anno
MDCCCXLV ingressa est Institutum Sororum Magistrarum a Sancta Cruce, paulo ante
a Patre Theodosio Florentini, O.F.M. Cap., conditum, atque eodem anno prima
emisit vota sumpto nomine Maria Teresia; postea, duo fere per lustra, nonnullis
officis sibi creditis diligentissime functa est. Cum autem anno MDCCCLVI
memoratum Institutum in duas distinctas autonomasque Congregationes esset
divisum, Serva Dei electa est Antistita Generalis novi Instituti Sororum a
Caritate Sanctae Crucis ab Ingenbohl; quod celeriter crevit cuique ipsa sapiens
ac sollicita praefuit usque ad mortem, quae evenit die XVI mensis Iunii anno
MDCCCLXXXVIII.
Soror Maria Teresia magno rerum agendarum usu praedita erat sed pariter
continuo unita Deo vivebat, operibus spiritualibus et corporalibus dedita:
solebat enim dicere: «Manus ad laborem et cor ad Deum». Graves quoque
aerumnas sustinuit sive ob dissensiones habitas cum Patre Fundatore sive ob
pondus aeris alieni ab eodem, interea vita functo, relicti; quod quidem, una cum
suis sororibus quas in Christo valde diligebat, multis incommodis perpessis
plane solvit. Exstitit sane, interdum inter haud paucas nec leves difficultates,
mulier inconcussa fide, strenua animi fortitudine et immensa caritate in omnes,
praesertim in pauperes, orphanos, debiles, inhabiles; ad quos sublevandos
aperuit per Europam nosocomia, hospitia, domos correptionis, scholar. Paucis
verbis, vera Mater pauperum fuit et post eius mortem merito appellate est: «regina caritatis» et
«monumentum fidei et heroicae Christianae fortitudinis».
Augescente quidem in dies fama sanctitatis, qua vivens ditabatur, eius
Beatificationis et Canonizationis causa inchoata est apud Curiam dioecesanam
Curiensem anno MCMXXXI et apud Apostolicam Sedem die XI mensis Decembris anno
MCMXLIX. Expletis iure statutis, die a mensis Aprilis anno MCMXCIII, Nos Ipsi
declaravimus Servam Dei virtutes theologales, cardinales iisque adnexas heroum
in modum coluisse.
Cumque vero die XX mensis Augusti anno MCMLI mira evenisset sanatio eiusdem
Servae Dei intercession tributa – super qua instructus fuit processus
Apostolicus apud Curiam Viennensem, causae Actores subdiderunt sanationem, quae
miraculum putabatur, explorationi Congregationis de Causis Sanctorum. Eventu
feliciter pervestigato a medicis ac theologis dietae Congregationis, die XXIII
mensis Decembris anno MCMXCIII evulgatum est Decretum super miro coram Nobis.
Quapropter statuimus ut Beatificationis ritus Romae celebraretur die XXIX mensis
Octobris anno MCMXCV.
Hodie igitur in Patriarchali Basilica Sancti Petri in Vaticano inter
Missarum sollemnia hanc protulimus formulam:
«Nos, vota Fratrum Nostrorum Volfgangi Haas, Episcopi Curiensis, Caroli
Iosephi Ruiseco Vieira, Archiepiscopi Carthaginensis in Columbia, Petri Mamie,
Episcopi Lausannensis, Genevensis et Friburgensis, necnon plurimorum aliorum
Fratrum in episcopatu multorumque Christifidelium explentes, de Congregationis
de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus
ut Venerabiles Servae Dei Maria Teresia Scherer, Maria Bernarda Butler et
Margarita Bays Beatarum nomine in posterum appellentur, earumque festum die
ipsarum natali: Mariae Teresiae Scherer die decima sexta Iunii; Mariae Bernardae
Butler die decima nona Maii; et Margaritae Bays die vicesima septima Iunii in
locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et
Filii et Spiritus Sancti».
Quae vero per has Litteras decrevimus nunc et in posterum rata esse volumus,
contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis
Octobris anno MCMXCV, Pontificatus Nostri duodevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana