The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

INTER APOSTOLICAM

MEMORIAE PRODITUR SUMMUM PONTIFICEM IOANNEM PAULUM II
PER APOSTOLICAM VISITATIONEM IN REPUBLICA CECHA
DIE XXI MENSIS MAII ANNO MCMXCV CORONAVISSE
IMAGINEM BEATAE MARIAE VIRGINIS, QUAE PIE COLITUR IN
SANCTUARIO MARIALI LOCI «ŽAROŠICE» INTRA FINES BRUNENSIS DIOECESIS

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Inter Apostolicam Nostram Visitationem in dilecta Cecha Republica hoc anno, die XXI mensis Maii, in Sanctuario «Svatý Kopeček» prope urbem Olomocium perquam libenter excipientes preces, quas Venerabilis Frater Adalbertus Cikrle, Episcopus Brunensis, litteris die XXVI mensis Februarii ipso anno datis, nomine cleri populique sui Nobis porrexerat, pretiosis diadematibus, benedictione sacratis, redimiimus gratiosam imaginem Beatae Mariae Virginis cum puero Iesu, quae pie custoditur a Canonicis Regularibus Sanctissimae Crucis a stella rubea in Sanctuario mariali loci «Žarošice» intra fines memoratae Brunensis dioecesis. Pristinus quidem et peculiaris est cultus, quo fideles Moraviae ac propinquae Slovachiae Nationis necnon finitimarum Austriae regionum eandem Virginem prosequuntur et invocant titulo «Antiquam Matrem Dei-Thaumaturgam Moraviae». Nunc vero ut huius sollemnis coronationis memoria in posterum perennis vigeat ac pariter indicetur fidelium voluntas praecelsam Dei Genetricem diligendi et sequendi utpote solidissimam omnium spem atque ad caelum tutissimam viam, audita antea Congregatione de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, has Apostolicas Litteras dari iubemus, testes verissimas tam fausti ac felicissimi eventus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis Novembris, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 

top