Ad perpetuam rei memoriam – «Praedica verbum, insta opportune, importune,
argue, increpa, obsecra in omni patientia et doctrina... Tu vero vigila in
omnibus, labora, opus fac evangelistae, ministerium tuum imple» (2 Tim 4,
2.5). Hanc Paulinam adhortationem ad effectum mirabiliter perduxit beatus
Carolus Iosephus Eugenius de Mazenod, episcopus Massiliensis et conditor
Missionariorum Oblatorum B.M.V. Immaculatae. Missionarius et supremus pariter
Moderator illius Congregationis, vires impendit cunctas ad Evangelium nuntiandum
iis omnibus qui aut id in oblivionem adduxerant aut nullo umquam tempore
audiverant. Dum ipse episcopali munere fungeretur et plurima subiret incommoda,
errores palam obiurgavit et adversus publicas sui temporis potestates veritatem
vindicavit, praesertim quando alii aperte loqui dubitabant. Ita se gessit ut
suum ministerium ad summum perduceret.
Beatus Eugenius die I mensis Augusti anno MDCCLXXXII Aquis Sextiis, in
Australi Francogalliae regione, a nobilibus parentibus est natus. Ob politicam
rerum eversionem in ilia natione grassantem, familiares eius proprium statum
atque possessiones relinquere debuerunt et e patria fugere. Diuturnis in
angustiis versantes, Augustam Taurinorum, Venetias et Neapolim transgressi sunt,
deinde Panormum attigerunt. Eugenius, viginti annos natus, in patriam regredi
potuit, ubi saeviores instabant in eum provocationes: discessus scilicet a
parentibus, amissio rei familiaris, exigua ad opus exercendum praeparatio,
Francogallica societas adhuc sceleribus politicae eversionis perturbata. Cum in
taeterrima caligine versaretur, gratia Dei lente mutavit eum et coram
Crucifixo, quodam die, seu Feria VI in Parasceve aliquid intus ac fortiter
expertus est, quod ad sublimiora contuenda adduxit illum. Inde perspicax ortus
est census de nimia egestate pauperum, nempe in carcere detentorum, infirmorum,
derelictorum. Miseram quoque Ecclesiae condicionem perspicere potuit: paroecias
sacerdotibus carentes, templa derelicta. Deus ad se vocabat eum qui cum Illo
operaretur. Etenim Lutetiis Parisiorum in seminarium Sancti Sulpicii est
ingressus et die XXI mensis Decembris anno MDCCCXI sacro presbyteratus ordine
insignitus. Aquas Sextias reversus, quamcumque dignitatis condicionem et
promotionem respuit animumque suum ad pauperiores gentes, nempe ad iuvenes, ad
ruricolas, ad servos, ad artifices convertit. Spiritum per disciplinam
abnegationis et orationis nutrivit; flagrantem erga Christum amorem
participavit omnibus quibus per ministerium serviebat. Nonnulli presbyteri, eius
ferventi studio inceptisque apostolicis inducti, cum illo se sociarunt et
singulos pagos perlustrarunt ad verbum Dei nuntiandum omnesque ad fidei
observantiam hortandos. Quamvis nonnulli clerici huic operi adversabantur,
Eugenius tamen iter suum firmiter perrexit. Ad opus suum protrahendum, novam
condidit familiam religiosam, quam brevi tempore, die XVII mensis Februarii
anno MDCCCXXVI, Leo XII approbavit ut Congregationem iuris pontificii et quidem
sub titulo «Missionariorum Oblatorum B.M.V. Immaculatae». Qui sodales novum
tulerunt impulsum fidei, quae, ob abiectum turbulentae Francogalliae
paganismum, in deterius crudeliter ruebat. Anno MCMXXXVII Beatus Eugenius in
novum campum apostolatus vocatus est uti episcopus Massiliensis, et quin viribus
parceret, totum intendit animum ad hanc vetustam dioecesim restaurandam. Verbi
Dei nuntium et sacramentorum receptionem in paroeciis fovit; clerum reformandum
curavit et Ecclesiae munus nec non iura Summi Pontificis vindicavit; intrepido
se deduxit animo in conspectum auctoritatum regionalium et nationalium, et coram
suo populo validae fidei exemplar est factus. Uti verus pater suae dioecesis se
gessit et iure meritoque Massiliensis Ecclesiae instaurator haberi potest.
Congregatio ab illo condita et sub eius moderamine ducta inconcussam
stabilitatem in dies est adepts. Numquam vir fuit qui provocationem respueret
cum «de gloria Dei, de utilitate Ecclesiae ac de salute animarum» agebatur;
sodales suos misit qui ut missionarii Europam percurrerent, praesertim
Helvetiam, Angliam et Hiberniam; Canadam, Foederatas Civitates Americae
Septentrionalis, Srilancam, Africam Australem et Lesothum. Cor eius «sicut
mundus ingens fuit» et ipse propter suam missionariam visionem uti «alter
Paulus» aestimatus est. Confinia Massiliae nimis angusta sibi videbantur. «Omnia sunt probanda dummodo Christi regnum magis in dies diffundatur», haec
fuit eius sententia et veluti scaturigo eius universae operae. Die XXI mensis
Maii anno MDCCCLX, laboribus consumptus, amore tamen inflammatus, ad Patrem
transiit. Eius fama sanctitatis post mortem increbrescente, anno MCMXXVI inita
est beatifications et canonizationis Causa ac decretum de virtutibus heroum in
modum excultis die X mensis Iulii anno MCMLXX est promulgatum; postea decretum
prodiit de duabus miris sanationibus, intercessioni Beati Eugenii adscriptis;
qua de re Decessor Noster Paulus VI, bo. me., die XIX mensis Octobris anno
MCMLXXV, die in universa Ecclesia Missionibus dicato, intra Eucharisticam
celebrationem, ei Beatorum honorer sollemniter decrevit. Deinde canonica
instructa est pervestigatio de quadam mira sanatione anno MCMLXXXVII Mexici
patrata. Haec mira sanatio suetis medicorum ac deinde theologorum
inquisitionibus apud Congregationem de Causis Sanctorum est subiecta et felici
quidem cum exitu. Ita Nobis coram die XV mensis Decembris anno MCMXCIV decretum
super miraculo est evulgatum. Deinde, auditis faventibus sententiis Patrum
Cardinalium et Episcoporum a Nobis in Consistorium convocatorum die X mensis
Aprilis anno MCMXCV, decrevimus ut Canonizationis ritus die III mensis Decembris
eodem anno celebraretur.
Hodie igitur in Sancti Petri Basilica Vaticana inter Missarum sollemnia hanc
sumus formulam elocuti: «Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad
exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate
Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra,
matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de
plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatum Eugenium de Mazenod Sanctum esse
decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eum in
universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione esse recolendum. In nomine Patris
et Filii et Spiritus Sancti». Deinde, Deo gratiis redditis, caeleste eiusdem
primi invocavimus patrocinium et augustiore ritu divinum sacrificium ad ipsius
pariter honorem facere perreximus. Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in
posterum tempus vim sortiri, contrariis rebus minime quibuslibet obstantibus,
quandoquidem per totum hoc Pontificatus Nostri tempus experimur expertique
novimus, quo plures viri mulieresque sanctimonia praestantes ab Ecclesia Matre
publico agnoscantur cultu ad imitandumque proponantur, tanto quidem plus sensum
ac studium sanctorum inter christifideles morum et vitae christianae
consuetudinum meliorum auctum deinceps iri, eodemque tempore spectantes
honestiorem christianorum vivendi rationem nondum credentes vehementius
permotum pariter iri ad Christi Iesu Nazareni investigandum salutare evangelium
vitaeque actione suae implendum.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tertio mensis Decembris, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri duodevicesimo.
EGO IOANNES PAULUS II
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana