IN REPUBLICA MOZAMBICI NUNTIATURA
APOSTOLICA CONDITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Quo firmiores reddantur
magisque in dies fiant frugiferae necessitudinis rationes inter hanc Apostolicam
Sedem et Rempublicam Mozambici hoc ipso die feliciter initae, simulque aptius
provideatur spirituali regimini atque progression catholicorum fidelium illic
degentium, Nobis peropportunum videtur in memorata Natione Apostolicam
Nuntiaturam condere. De communi igitur utriusque partis voto, audita quoque
Congregatione pro Gentium Evangelizatione, summa Nostra potestate harumque
Litterarum virtute in Republica Mozambici Nuntiaturam Apostolicam constituimus,
factis omnibus iuribus, privilegiis, honoribus, praerogativis et indultis, quae
huiusmodi Legationum, praesertim in territoriis sub iurisdictione
Congregationis, quam diximus, positis, propria sunt. Has denique Litteras, in
forma Brevis maioris expeditas, nunc et in posterum ratas esse volumus,
contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis
Decembris, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri duodevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana