IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
INTER INSIGNES
SANCTUARIUM NATIONALE NICARAGUANUM,
QUOD BEATAE MARIAE
VIRGINI IMMACULATE CONCEPTAE DICATUM,
IN URBE «EL VIEJO» INTRA FINES
DIOCESIS LEONENSIS IN NICARAGUA EXSTAT,
AD BASILICAE MINORIS GRADUM
DIGNITATEMQUE EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Inter insignes sacras aedes dilectae
Nicaraguanae Nationis merito recensetur templum beatae Mariae Virgini
immaculate Conceptae dicatum, quod in urbe «El Viejo» intra fines dioecesis
Leonensis in Nicaragua exstans, sanctuarium nationale antiquitus habetur. Ad
istud enim Christifideles e variis regionibus frequentes accedunt veneraturi
gratiosam imaginem Deiparae Virginis eodem titulo invocatae, quae, ut fert
historia, anno MDLXV a fratre Roderico Sanctae Teresiae Abulensis allata,
volvente anno MDCCXLVII inter iubilantes cives sollemni ritu coronata est. Qua
re, cum Venerabilis Frater Boscus M. Vivas Robelo, Episcopus memoratae Sedis,
litteris anno MCMXCIV datis, etiam cleri populique sui nomine postulaverit ut
templum idem titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus, Nos,
praecipuae benevolentiae documentum cupientes praebere, tam sollertis Pastoris
precibus perquam libenter obsecundandum esse putamus. Ratis igitur plane
habitis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum,
tributis a Nobis facultatibus, hac in re egit, summa Apostolica potentate,
harum Litterarum virtute perpetuumque in modum sanctuarium nationale, quod
diximus, ad Basilicae Minoris gradum dignitatemque evehimus, omnibus factis
iuribus ac liturgicis concessionibus, quae sacris aedibus hoc nomine exornatis
rite competunt, iis tamen servatis, quae secundum Decretum «De titulo
Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda
sunt. Minime vero dubitamus quin concessus honor causa sit laetitiae carissimis
Nicaraguanis filiis, quos proxime, benignissimo dante Deo, invisemus
sollicitudine et affectu summi Pastoris Ecclesiae et universalis Patris. Has
denique Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet
rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XX mensis
Decembris, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri duodevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana