OMNIA TRIBUUNTUR IURA ET LITURGICAE
CONCESSIONES,
QUAE BASILICIS MINORIBUS RITE COMPETUNT,
ECCLESIAE
CATHEDRALI ARCHIDIOECESIS NOVARCENSIS
IN FOEDERATIS CIVITATIBUS AMERICAE
SEPTEMTRIONALIS,
QUAM SUMMUS PONTIFEX IOANNES PAULUS PP. II,
PER
APOSTOLICAM VISITATIONEM IN EADEM ARCHIDIOECESI,
DIE IV MENSIS OCTOBRIS ANNO
MCMXCV,
TITULO AC DIGNITATE BASILICAE MINORIS «MOTU PROPRIO» INSIGNIVIT
Ad perpetuam rei memoriam. – In Foederatis Civitatibus Americae
Septemtrionalis merito sane celebratur ecclesia cathedralis Novarcensis
archidioecesis Sacratissimo Cordi Iesu dicata atque magnitudine et artis
operibus decora, quae non solum exstat sedes Archiepiscopi Metropolitae ipsius
civitatis sed etiam notum est centrum spiritualis vitae operumque
evangelizationis et caritatis. Quod templum, ut est cognitum, Nos Ipsi, oblata
occasione Nostrae Visitationis in eadem archidioecesi, die IV mensis Octobris
hoc anno, titulo ac dignitate Basilicae Minoris «motu proprio» decoravimus.
Nunc quidem, instante Venerabili Fratre Theodoro Edgario McCarrick, sacrorum
Antistite memoratae archidioecesis, per litteras die XIII praeteriti mensis
Octobris datas, ratis plane habitis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et
Disciplina Sacramentorum, tributis a Nobis facultatitbus, hac in re egit, summa
Apostolica potestate cathedrali ecclesiae, quam diximus, perquam libenter
concedimus omnia iura ac liturgicas concessiones, quae templis hoc nomine
insignitis rite competunt, iis tamen servatis, quae secundum Decretum «de
titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum,
servanda sunt. Has denique Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus,
contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis
Decembris, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri duodevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana