IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
BEATAM VIRGINEM
BEATA MARIA VIRGO SUB TITULO IMMACULATAE
CONCEPTIONIS
PATRONA CAELESTIS DIOECESIS IELGAVENSIS CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Beatam Virginem Mariam sub titulo Immaculatae
Conceptionis, cui etiam cathedrale templum dicatum est, clerus et
Christifideles novae dioecesis Ielgavensis peculiari cultu prosequuntur.
Qua de causa Venerabilis Frater Antonius Justs, Episcopus eiusdem dioecesis,
communia cleri et populi fidelis vota excipiens, electionem Beatae Virginis
Mariae sub titulo Immaculatae Conceptionis in Patronam apud Deum dioecesis
Ielgavensis rite approbavit. Idem vero enixe petivit ut huiusmodi electio ab hac
Apostolica Sede confirmaretur.
Nos ergo piis eiusdem Venerabilis Fratris precibus libentissimo animo
obsecundantes, comprobatis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina
Sacramentorum, tributis a Nobis facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra
potentate, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Virginem Mariam sub
titulo Immaculatae Conceptionis Patronam apud Deum dioecesis Ielgavensis
confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae in Normis
de Patronis constituendis indicantur et ad normam Instructionis «de Calendariis
particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30.
Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque plenos
effectus nunc et in futurum consequantur. Contrariis quibuslibet rebus minime
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVII mensis
Februarii, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana