IMAGO BEATAE MARIAE VIRGINIS TITULO
«MARE DE DÉU DE PARET-DELGADA»,
QUAE PIE COLITUR IN SANCTUARIO EIUSDEM
NOMINIS IN CIVITATE «LA SELVA
DEL CAMP» INTRA FINES TARRACONENSIS
ARCHIDIOECESIS, PRETIOSO
DIADEMATE REDIMIRI SINITUR «NOMINE ET
AUCTORITATE SUMMI PONTIFICIS»
Ad perpetuam rei memoriam. – Antiqua quidem et singulari pietate colitur
imago beatae Mariae Virginis titulo «Mare de Déu de Paret-Delgada» invocatae,
quae, clara miraculis, pie custoditur in Sanctuario eiusdem nominis in civitate
«La Selva del Camp» intra fines Tarraconensis archidioecesis. Cuius quidem ad
sacras aedes praesertim fideles loci frequentes accedunt tam benignae et
amantissimae caelestis Matris validissimum patrocinium deprecaturi variis in
necessitatibus vitae. Qua re, cum Venerabilis Frater Raimundus Torrella
Cascante, Archiepiscopus Metropolita Tarraconensis, litteris die IX mensis
Februarii hoc anno datis, communia cleri populique vota excipiens, petiverit ut
imago, quam diximus, Nostro nomine et auctoritate pretioso diademate posset
redimiri, Nos, paternae benevolentiae signum istis dilectis Hispaniae filiis
cupientes praebere, eius sollertis Pastoris precibus perquam libenter
obsecundandum esse putamus. Ratis igitur plane habitis iis, quae Congregatio de
Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, tributis a Nobis peculiaribus
facultatibus, hac in re egit, summa Apostolica potestate concedimus ut gratiosa
imago beatae Mariae Virginis memorato titulo invocata Nostro nomine et
auctoritate pretioso diademate possit coronari secundum probatum liturgicum
ritum. Quod faustum ac felix sit iis omnibus qui eandem venerantur imaginem
eosque pariter magic magisque incitet ad colendam praecelsam Virginem, ex qua
Dei Filius incarnatus et homo factus est pro aeterna salute totius generis
humani. Denique volumus ut hae Litterae religiose serventur suosque effectus
nunc et in posterum legitime consequantur, contrariis quibuslibet rebus
haudquaquam obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis Martii,
anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana