IMAGO BEATAE MARIAE VIRGINIS «MATRIS
ADORANTIS»,
QUAE IN CATHEDRALI TEMPLO METROPOLITANAE
SEDIS VRATISLAVIENSIS PIE
COLITUR, PRETIOSO DIADEMATE
REDIMIRI SINITUR «NOMINE ET AUCTORITATE SUMMI PONTIFICIS»
Ad perpetuam rei memoriam. – Probe novimus Christifideles Vratislaviae
civitatis totiusque archidioecesis singulari pietate colere imaginem beatae
Mariae Virginis «Matris Adorantis», quae in eiusdem Ecclesiae cathedrali
templo, Sancto Ioanni Baptistae dicato, pie servatur quaeque, uti potior fert
opinio, dono tradita fuit a Summo Pontifice Clemente XI Alexandro Sobieski,
filio Ioannis III, Poloniae regis, gratam in memoriam augusti genitoris, qui
anno MDCLXXXIII urbem Vindobonam a gravissima Turcarum incursione liberavit. Qua
re, cum Venerabilis Frater Noster Henricus Romanus S.R.E. Cardinalis
Gulbinowicz, Archiepiscopus Metropolita Vratislaviensis, litteris die X mensis
Februarii hoc anno datis, communia cleri populique vota excipiens, petiverit ut
imago, quam diximus, Nostro nomine et auctoritate pretioso diademate posset
redimiri, Nos, paternae benevolentiae signum istis dilectis Polonicis filiis
cupientes praebere, eius sollertis Pastoris precibus perquam libenter
obsecundandum esse putamus. Ratis igitur plane habitis iis, quae Congregatio de
Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, tributis a Nobis facultatibus, hac in
re egit, summa Apostolica potestate concedimus ut gratiosa imago beatae Mariae
Virginis memorato titulo invocatae Nostro nomine et auctoritate pretioso
diademate possit coronari secundum probatum liturgicum ritum. Quod faustum sit
auspicium pro felici exitu Eucharistici Internationalis Conventus, qui proximo
anno in ista Nobis carissima metropolitana Sede celebrabitur pariterque
Vratislavienses incitet fideles ad magis magisque colendam praecelsam
Genetricem Dei, caelestis Patris, Cuius sapienti ac providentissimo consilio
universa gubernantur et in Quo omnia possumus (cf. Philp. 4,13).
Volumus ut has Litterae religiose serventur suosque effectus nunc et in
posterum legitime consequantur, contrariis quibuslibet rebus haudquaquam
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis
Martii, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana