The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

DEVOTIO SANCTI

ECCLESIAE SANCTO PASCHALI BAYLON DICATAE IN LOCO
V.D. VILLAREAL, IN DIOECESI SEGOBRICENSI-CASTELLIONENSI,
 BASILICAE MINORIS DIGNIRAS TRIBUITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Devotio sancti Paschalis Baylon, Eucharistici cultus caelestis Patroni, in limine tertii millennii praecipue oportet confirmetur: etenim «MM annus erit penitus eucharisticus: in Eucharistiae sacramento Salvator, in Mariae sinu abhinc viginti saecula incarnatus, divinae vitae sicut fontem se offerre pergit humanitati» (Tertio millennio adveniente, 55).

Libentissime igitur recepimus postulationem Venerabilis Fratris Iosephi Mariae Cases Deordal, tunc Episcopi dioecesis Segobricensis-Castellionensis, qui litteris die XXXI mensis Octobris superioris anni datis enixe petiit ut templum in urbe v.d. Villarreal custodiens sancti Paschalis Baylon pretiosas reliquias, quod habetur internationale sanctuarium eucharisticum, ab Apostolica Sede titulo Basilicae Minoris honestaretur. Audito quidem consilio Congregations de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, certiores facti omnia instituta ad sollemniorem cultum necessaria ibi accommodata esse, Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine statuimus ut supra dicta ecclesia dicata sancto Paschali Baylon, dioecesis Segobricensis-Castellionensis atque Eucharistici cultus caelesti Patrono, in posterum dignitate Basilicae Minoris frui possit, iuribus additis et privilegiis huiusmodi templorum propriis, servatis iis quae servanda sunt secundum Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX evulgatum. Quae vero concedimus, volumus nunc et semper firma esse, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Martii, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 

top