ECCLESIA PAROECIALIS SANCTI SEPULCHRI,
QUAE IN URBE «MIECHÓW» INTRA FINES DIOECESIS KIELCENSIS EXSTAT,
AD BASILICAE
MINORIS GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Inter antiquas et illustres sacras aedes
Poloniae, dilectae Nostrae Patriae, singulari refulget decore ecclesia
paroecialis Sancti Sepulchri exstans in urbe «Miechów» intra fines Kielcensis
dioecesis. Quod quidem templum, historia, artis operibus et reliquiis
insignibus dives, notum quoque est Sanctuarium. Illuc enim hodie, sicut olim
equites Polonici ac pii peregrinatores mediae praesertim aetatis, fideles
accedunt veneraturi claram imaginem sculptam Iesu Christi cruci affixi et
mirum sacellum eadem forma aedificatum qua Hierosolymitanum Redemptoris
Sepulchrum. Quibus de rebus, cum Venerabilis Frater Casimirus Ryczan, Episcopus
Kielcensis, litteris sive die XXII mensis Octobris anno MCMXCIV sive die XIV
mensis Februarii hoc anno datis, etiam cleri populique sui nomine petiverit ut
templum idem titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus, Nos, beati
Petri Successores, Qui potissimum cum fungebamur munere Archiepiscopi
Metropolitae Cracoviensis in memorata sacra cede pluries precati sumus, tam
sollertis Pastoris postulationi perquam libenter obsecundandum esse putamus.
Ratis igitur plane habitis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina
Sacramentorum, tributis a Nobis facultatibus, hac in re egit, summa Apostolica
potestate, harum Litterarum virtute perpetumque in modum ecclesiam, quam
diximus, ad Basilicae Minoris gradum dignitatemque evehimus, omnibus factis
iuribus ac liturgicis concessionibus, quae templis hoc nomine exornatis rite
competunt, iis tamen servatis, quae secundum Decretum «De titulo Basilicae
Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Quod
faustum ac felix sit isti florenti et Nobis carissimae paroeciali communitati,
in qua usque ad annum MDCCCXIX permansit sedes generalis Canonicorum Regularium
Custodum Sanctissimi Sepulchri Hierosolymitani, et cuius est cotidie praecipua
memoria Christi passionem celebrare, Qui per Sanctam Crucem Suam redemit
mundum. Has denique Litteras nunc et in posterum ratan esse volumus, contrariis
quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis
Aprilis, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana