The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

IAM A PRIMORDIIS

TEMPLUM DEO DICATUM IN HONOREM SANCTAE CATHARINAE
AB ALEXANDRIA, VIRGINIS ET MARTYRIS, IN OPPIDO V.D. PEDARA,
IN ARCHIDIOECESI CATANENSI, AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Iam a primordiis Ecclesiae revelat Christus excelsam praestantiam et arcanam spiritalem virginitatis fecunditatem (Vita consecrata, 22), cuius sancta Catharina Alexandrina nitens sane est exemplar. Libentes ergo accepimus postulationem Venerabilis Fratris Aloisii Bommarito, Archiepiscopi Catanensis, ut templum paroeciale, ubi sanctae Catharinae ab Alexandria cultus viget eiusque castimoniae et martyrii testimonium plurima iam saecula a sacerdotibus praedicatur et a christifidelibus piissime colitur, dignitate basilicae Minoris exornaretur. Certiores facti hanc aedem aequo modo etiam architectonice et liturgice commendari, eiusmodi petitioni sine mora concedimus, confisi sane fore ut, intercedente sancta Catharina, hoc privilegium ad bonum populi Dei illius regionis et fidei emolumentum haud parum conferat.

De consilio ideo Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, potestate Nostra Apostolica per has Litteras statuimus, ut ecclesia paroecialis Deo dicata in honorem sanctae Catharinae ab Alexandria, virginis et martyris, in oppido v.d. Pedara archidioecesis Catanensis titulo et dignitate Basilicae Minoris fruatur, iuribus additis et privilegiis huiusmodi templorum propriis, servatis iis quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris, anno MCMLXXXIX datum, servanda sunt. Haec vero nunc et in posterum firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis Aprilis, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 

top