VENERABILI SERVO DEI PHILIPPO SMALDONE
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Bene omnia fecit, et
surdos facit audire et mutos loqui!» (Mc 7, 37). Verba haec, quae summam
constituunt actionis salvificae Domini Iesu pro omnibus dolentibus quaeque
peculiari modo respiciunt auditu vel loquela carentes, recte applicantur ad
illos quotquot, sicut Servus Dei Philippus Smaldone, in Ecclesia
evangelizationi nec non humanae socialique eorundem redemptioni operam navant.
Philippus Smaldone Neapoli natus est die XXVII mensis Iulii anno MDCCCXLVIII.
Inde a tempore quo ad sacerdotium se parabat propensum ad misericordiam erga
surdos mutosque animum exhibuit, quibus totis viribus curam et institutionem
suppeditare studuit; quod opus post sacerdotalem ordinationem maiore adhuc
deditione perrexit. Sincero fervore et apostolico studio praeditus, strenuum se
praebuit in infirmis visitandis et in catechesi pueris tradenda eodem in Sacello
Serotino quod infans frequentaverat. Pestilentia cholerae Neapolim invadente
aestivis mensibus anni MDCCCLXXXIV, Philippus, quin viribus parceret, in
curandos morbo cholerae affectos adeo audacter incubuit, ut ipsemet in eundem
delaberetur morbum, a quo tamen, per intercessionem Beatae Mariae Virginis a
Pompeiis cui totum se commiserat, divinitus est sanatus. Ex consuetudine inter
surdos mutosque didicit quantum urgeret institutum quoddam permanens et
proprium ad efficientem illorum institutionem. Aliquot per annos Deum diuturne
oravit atque rationem excogitavit ut propositum ad rem deduceret. Verno tempore
anni MDCCCLXXXV Lyciam se contulit ad ephebeum surdis mutisque excipiendis
condendum. Ibi quasdam pias arcessivit mulieres, quarum ipse spiritalis erat
moderator quibusque suasit ut primariae constituerentur sodales religiosae
communitatis quam ille appellavit «Congregationem Sororum Salesianarum a Sacris
Cordibus», quae quidem ab Ordinario loci Servo Dei Salvatore Aloisio Zola
mense Ianuario anno MDCCCXCV canonise est comprobata. Per quadraginta annorum
spatium Servus Dei, dum paterno animo curationi et institutioni ingentis
surdorum mutorumque agminis totum se dabat, quin caecos neglegeret, novas domus
religiosas et ephebea in diversis urbibus Italiae Australis a fundamentis
erexit. Diuturne Lyciae commorans ferventi studio eucharisticum propagavit
cultum. Ad rem quod attinet, sive Sacerdotum Adoratorum sive Dominarum
Eucharisticarum Associationes condidit. Inter sacrorum alumnos, sacerdotes
diversasque communitates religiosas peraestimatus exstitit confessarius.
Praeses constitutus Consociationis Missionariorum Sancti Francisci Xaverii pro
missionibus ad populum, dioecesanam evangelizationem promovit. Exemplaris
canonicus fuit cathedrali in ecclesia Lyciensi. Varia salutis incommoda per
menses passus, die IV mensis Iunii anno MCMXXIII, diffusa sanctitatis fames
circumdatus, pretiosam animam suam Domino reddidit. Postquam anno MCMXLIX verus
et unus conditor habitus est Sororum Salesianarum a Sacris Cordibus,
Archiepiscopus Lyciensis per instructionem processus ordinarii informativi anno
MCMLXIV Causam incohavit beatificationis et canonizationis. Nosmet Ipsi die XI
mensis Iulii anno MCMXCV declaravimus presbyterum Philippum Smaldone virtutes
theologales, cardinales iisdemque coniunctas heroum in modum exercuisse. Deinde
Congregatio de Causis Sanctorum miram feliciter pervestigavit sanationem Barii
anno MCMXXXVII patratam eiusdemque Servi Dei intercessioni adscriptam de qua
legitimus processus canonicus instructus fuerat apud archiepiscopalem eiusdem
urbis Curiam. Nobis coram, die XII mensis Ianuarii hoc anno MCMXCVI, decretum
super miro promulgatum est. Statuimus ideo ut beatificationis ritus die XII
proximi mensis Maii Romae celebraretur.
Hodie igitur in foro ad Vaticanam Basilicam Sancti Petri spectante, inter
Missarum sollemnia hanc protulimus formulam:
Nos vota Fratrum Nostrorum Caroli Mariae Cardinalis Martini, Archiepiscopi
Mediolanensis, Cosmi Francisci Ruppi, Archiepiscopi Lyciensis, Michaelis
Cardinalis Giordano, Archiepiscopi Neapolitan, Braulii Rodríguez Plaza, Episcopi
Salmantini, et Aloisii Belloli, Episcopi Anagnini-Alatrini, necnon plurimorum
aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de
Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica
facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Alfredus Hildefonsus Schuster,
Philippus Smaldone, Ianuarius Maria Sarnelli, Candida Maria a Iesu Cipitria y
Barriola, Maria Raphaela Cimatti et Maria Antonia Bandrés y Elósegui Beatorum
nomine in posterum appellentur eorumque festum die ipsorum natali: Alfredi
Hildefonsi Schuster die trigesima Augusti; Philippi Smaldone die quarta Iunii;
Ianuarii Mariae Sarnelli die trigesima Iunii; Candidae Mariae a Iesu Cipitria y
Barriola die nona Augusti; Mariae Raphaelae Cimatti die vicesima tertia Iunii
et Mariae Antoniae Bandrés y Elósegui die vicesima septima Aprilis in locis et
modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et
Spiritus Sancti. Quae autem his Litteris decrevimus nunc et posthac rata et
firma volumus esse, contrariis rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis Maii,
anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana