VENERABILI DEI SERVAE MARIAE ANTONIAE
BANDRÉS ELÓSEGUI,
FILIAE IESU, BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Quidquid agis, ad extremum perage
illud». Fuit Maria Antonia animosas inter Iesu adseclas. Id quod fuit «magis» elegit atque ad caritatis advenit plenitudinem. Amorem veluti donationem
intellexit nec suam profundere dubitavit vitam pro iis quibus eodem amore fuit
magis opus. Annos viginti et unum dumtaxat nata e vita excessit. Numquam
revocavit ullum consilium et metam ipsam signavit sua universalis cuiusdam
deditionis voluntate. Dei amor in immensum auxit eius amorem ipsaque totum
vicissim donavit. In acerba ac difficili donatione sese tradidit, quam tamen
semper iungebat cum sereno risu tacitaque acceptione. Virtutes communibus in
vitae adiunctis singulariter exercuit. «Solita et communia enitar insolito et
insigni more peragere».
Tolosae in Hispania, et quidem in provincia Guipuzcoa dicta, nata est
fratrum sororumque quindecim secunda, die VI mensis Martii anno MDCCCXCVIII ex
parentibus Raimundo Bandrés ac Teresia Elósegui ac duobus post diebus sacro
fonte expiata. Quartum dein agens annum sacrum percepit chrisma et undecimum
Eucharistiam. Iam ab ineunte pueritia suis eminebat virtutibus necnon vitae
spiritalis altitudine, quae rarior quidem contingit aetate, tum etiam
apostolico studio et animi demissione, caritate in Iesum eiusque Matrem, quam
tot parvis comprobabat actibus, oboeditione et sese offerendi cupiditate.
Pauperum vehementer atque egenorum causam defendebat industriamque
evangelizationis operisque socialis in suburbiis Tolosae factitabat, praesertim
inter operarias, id quod illis rarius eveniebat temporibus. Congregationem
Filiarum a Iesu die VIII mensis Decembris anno MCMXV intravit septendecim annos
nata. Novicia inibi scripsit: «Sanctissima evadere concupisco meque hac in
Congregatione sanctam reddere ad quam destinavit me Christus». Pridie Kalendas
Iunias anno MCMXVIII religiosa nuncupavit vota. «Cum Iesu cruci adfixa vivere
volo ipsa per vota sancta...» paucis scripserat ante diebus. Quae vicissim
vivendi ratio adfirmare nos de ea sinit quod dicitur: «Consummata in brevi
explevit tempora multa» (cfr Sap 4, 13). Habebat illa Iesum in primis
immolationis exemplar pro hominum salute aeterna. Interioris impulsus sectata
vim, Deo obtulit suam vitam, ut Antonius patruus baptismatisque patrinus
meliorem converteretur ad frugem. Hoc magni sane animi donum visus est accipere
Deus. Progrediente enim sua aegrotatione usque vivebat ferme perpetuo in
desolationis spiritalis statu suaeque sorori Nataliae etiam paulo ante obitum
est professa:
«Omnia mihi aspera fuerunt et gelida et difficilia neque concessit mihi Iesus
delicias suas; verum plenissima iam ego sum pacis atque consolationis; adstare
mihi Virginem Mariam sentio meque Iesum diligere quem et ego diligam». Fuit
mors ipsius, quae in novitiatu Salmanticae die XXVII mensis Aprilis intercessit
anno MCMXIX, hilare eius carmen. Sanctimoniae fama, quae iam vivam comitabatur,
crescebat aegritudinis ipsius tempore ac post mortem. Apud curiam Salmantinam
canonizations suscepta est causa anno MCMLXII. Omnibus deinde ad canonum normam
impletis, die septimo mensis Aprilis anno MCMXCV hanc Servam Dei pronuntiavimus
virtutes theologales cardinales iisque coniunctas heroum in modum exercuisse.
Pridie Kalendas Maias anno MCMXCVI decretum prodiit super miraculo quod
contigisse dicitur apud Pizarram, Malagae, anno MCMLXI atque deprecationi
eiusdem Beatae recte adscribitur. Quapropter statuimus ut beatificationis ritus
proximo die duodecimo mensis Maii una nominatim cum Matre Candida Maria a Iesu
perageretur, quae Congregationem videlicet Filiarum Iesu condiderat cui Maria
Antonia Bandrés y Elósegui dedit nomen. Hodie igitur Petrianam apud Basilicam,
coram celeberrima totius orbis christifidelium pastorumque sacrorum turma,
praestitutum libentissimi absolvimus ritum liturgica inter sollemnia ubi hanc
perplacuit elata voce proferre beatificationis formam:
Nos, vota Fratrum Nostrorum Caroli Mariae Cardinalis Martini, Archiepiscopi
Mediolanensis, Cosmi Francisci Ruppi, Archiepiscopi Lyciensis, Michaëlis
Cardinalis Giordano, Archiepiscopi Neapolitani, Braulii Rodríguez Plaza,
Episcopi Salmantini, et Aloisii Belloli, Episcopi Anagnini-Alatrini, necnon
plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes,
de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica
facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Alfredus Hildefonsus Schuster,
Philippus Smaldone, Ianuarius Maria Sarnelli, Candida Maria a Iesu Cipitria y
Barriola, Maria Raphaëla Cimatti et Maria Antonia Bandrés y Elósegui Beatorum
nomine in posterum appellentur eorumque festum die ipsorum natali: Alfredi
Hildefonsi Schuster die trigesima Augusti; Philippi Smaldone die quarta Iunii;
Ianuarii Mariae Sarnelli die trigesima Iunii; Candidae Mariae a Iesu Cipitria y
Barriola die nona Augusti; Mariae Raphaëlae Cimatti die vicesima tertia Iunii et
Mariae Antoniae Bandrés y Elósegui die vicesima septima Aprilis in locis et
modis iure statutis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Qua festive pronuntiata inter studiosum Ecclesiae Dei plausum novensilem
Beatam Mariam Antoniam aggressi sumus pia prece advocare nec non huius temporis
aptissimum utilissimumque necessitatibus exemplum collustrare. Certo fore
confisi ut caelitus ipsa ceteras consecratas Deo personas praesens adiuvet,
omnia quae his cunt litteris constituta posthac firma omnino validaque esse
iubemus, quibusvis haudquaquam obsistentibus contrariis rebus.
Quo enim plura fidei cotidianae actionisque christianae documenta toti
proponantur Dei Ecclesiae per temporum aetates, eo nimirum constat Evangelii
Christi praecepta fore ut altiores ubique agant radices uberioresque pariant
sanctimoniae fructus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die duodecimo mensis
Maii anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana