The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SI BONAE

VENERABILI SERVAE DEI CANDIDAE MARIAE A IESU CIPITRIA Y BARRIOLA
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Si bonae sumus, Deus sanctas nos facit».

Vitae bonae genus, secundum consciam Matris Candidae Mariae a Iesu sententiam, a persuasione oritur quam ipsa adulescens receperat, scilicet: Deo tantummodo, ego! Deus, per ineffabilem mirabilemque amoris et gratiae rationem, huic optato concessit Matrem Candidam Mariam eligens sibi.

Vocatio eius hanc habuit appellationem: Catholica Gentium institutio. Vitam ideo insumpsit pro puerorum iuvenumque educatione; pro iis omnibus quos Deus in eius itinere posuit, dempta quavis stirpis seu condicionis socialis ratione; in eius corde, amoris erga divites et pauperes saturo, omnibus patebat aditus. Ad ipsam institutionem evangelizandam missa, uti Abraham, progresses est strenua fide ducta secundum ipsius effatum: Fide fulcior, in Dei Providentia spero, Ipse providebit. Providentiam quidem perspiciebat uti sui ipsius reiectionem sed simul conscium et fecundum adiumentum. Dei Serva, quae in Hispania superiore saeculo novam condidit Congregationem in pago vulgo Andoain, e provincia Guipuzcoa, die XXXI mensis Maii anno MDCCCXLV orta est humili artificum familia et, baptismi aquis abluta, nomen assumpsit Ioannam Iosepham. Tolosae, in urbe eiusdem regionis, est commorata cum parentibus et sex sororibus, quarum institutionem curabat. Undeviginti annos nata domum patriam reliquit et prius Burgum, deinde Vallisoletum se contulit. Domesticis operibus intenta suas exhibuit virtutes.

Colloquia habita cum P. Michaële Herranz, S.I., decretoria exstiterunt occasio ut eius vocatio definiretur ad condendam Congregationem Filiarum Iesu Salmanticae die VIII mensis Decembris anno MDCCCLXXI. Eius simplex condicio culturaeque paucitas, angustiae propter rei oeconomicae humanique subsidii inopiam non in exordiis fundationis dumtaxat verum totam per vitam, liquido ostendunt eius fidentem ac constantem responsionem Deo vocanti. Scholas constituit pro pueris et adulescentibus cuiusque ordinis socialis; promovit insuper studiorum collegia ad magistras formandas nec non dominicas scholas pro institutione iuvenum mulierum ad opera tam publica quam familiaria: Dei Serva valuit propositum Congregationis in rationem pastoralem Ecclesiae inserere ad christianam quod attinet institutionem. Filiabus suis scienter transmisit illud commune comitatis et receptionis genus, quod ipsa summa simplicitate gerebat. Consilium ex eius vita scaturiens humana caritate, fide et spe perfunditur; docet nos sanctitatem ad rem deduci posse si re vera vivimus id quod ipsa sincero animo repetebat: Si bonae sumus, Deus sanctas nos facit. Piissime in Domino obiit die IX mensis Augusti anno MCMXII. Causa beatificationis et canonizationis anno MCMXLII incohata est apud dioecesis Salmantinae Curiam. Peractis quidem iis quae iure sunt praescripta, Nosmet Ipsi die VI mensis Iulii anno MCMXCIII declaravimus Servam Dei virtutes theologales, cardinales eisque adnexas heroum in modum exercuisse. Nobis coram die VII mensis Aprilis anno MCMXCV decretum prodiit super miraculo, anno MCMLXVIII in pago Villoslada (Segoviae) patrato et eiusdem Servae Dei intercession adscripto. Statuimus igitur ut ritus beatifications Romae die XII mensis Maii anno MCMXCVI haberetur, simul cum Serva Dei Maria Antonia Bandrés y Elósegui, eiusdem Congregationis sodali.

Hodie igitur in foro Basilicam Sancti Petri Apostoli Vaticanam prospiciente inter Sacra hanc ediximus formulam:

Nos vota Fratrum Nostrorum Caroli Mariae Cardinalis Martini, Archiepiscopi Mediolanensis, Cosmi Francisci Ruppi, Archiepiscopi Lyciensis, Michaëlis Cardinalis Giordano, Archiepiscopi Neapolitani, Braulii Rodríguez Plaza, Episcopi Salmantini, et Aloisii Belloli, Episcopi Anagnini-Alatrini, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Alfredus Hildefonsus Schuster, Philippus Smaldone, Ianuarius Maria Sarnelli, Candida Maria a Iesu Cipitria y Barriola, Maria Raphaëla Cimatti et Maria Antonia Bandrés y Elósegui Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum die ipsorum natali: Alfredi Hildefonsi Schuster die tricesima Augusti; Philippi Smaldone die quarta Iunii, Ianuarii Mariae Sarnelli die tricesima Iunii; Candidae Mariae a Iesu Cipitria y Barriola die nona Augusti; Mariae Raphaëlae Cimatti die vicesima tertia Iunii et Mariae Antoniae Bandrés y Elósegui die vicesima septima Aprilis in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quibus prolatis verbis, orationem pio quidem habuimus studio qua tum eximiam huius Beatae vivendi viam laudibus extulimus, tum singulas simul christianas virtutes. Nos deinde publice pariter cum adstantibus cunctis illam sumus venerati atque consentanea nimirum prece quasi praeeuntes Ipsi primi eam in adiutorium omnium nostrum in terra adhuc peregrinantium invocavimus.

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et posthac rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis Maii, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 

top