The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

VOS TESTES

BEATOS INTER CAELITES VENERABILIS SERVUS DEI
ALFREDUS ILDEFONSUS SCHUSTER RITE RECENSETUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Vos testes estis et Deus, quam sancte et iuste et sine querela vobis, qui credidistis, fuimus; sicut scitis qualiter unumquemque vestrum, tamquam pater filios suos, deprecantes vos et consolantes testificati sumus, ut ambularetis digne Deo, qui vocat vos in suum regnum et gloriam» (1 Thess 2, 10-12).

Quos Paulus Apostolus christifidelibus Thessalonicae sermons sic quondam inscripsit, quasi quandam summam illi vitae praebent ministeriique pastoralis ipsius Alfredi Ildefonsi Cardinalis Schuster qui Boni Pastoris (cfr Io 10, 11) ingressus vestigiis, Mediolanensi Archidioecesi caritate sollicitudineque patris deserviit, quam sapienter Dei in viis produxit suaque simul praeclara virtute necnon fidelitatis erga Christum et Ecclesiam absolutae testificatione ipsam collustravit.

Inlustris hic Dei Populi pastor Romae die duodevicesimo Ianuarii mensis ortus est anno millesimo octingentesimo octogesimo, humilium coniugum filius Ioannis Schuster et Annae Mariae Tutzer. Coenobium puer intravit Sancti Pauli extra Moenia, ubi abnegare se ipsum animique demissionem factitare et oboeditionem didicit, tum silentium etiam amare ac precationem, Deum postremo amare et secundum Sancti Benedicti regulam ei famulari. Simplicia nuncupavit anno millesimo octingentesimo nonagesimo nono vota, sollemnia vero anno millesimo nongentesimo secundo. Quantumvis iam primis ab infantiae annis infirmiore laboraret valetudine, disciplinae tamen monasticae rigore usque servabat studiisque philosophiae ac theologiae firmissima voluntate et optimo prorsus cum proventu se dedebat. Presbyteratus ordine est in sollemnitate Sancti Iosephi initiatus anno millesimo nongentesimo quarto. Maiori exinde ponderis atque auctoritatis munia illi concredita sunt: magister videlicet noviciorum fuit, tum Congregationis Casinensis generalis procurator, tum communitatis suae praepositus. Quaedam apud instituta educationis Romana ecclesiasticas tradidit disciplinas, cum eodem tempore consiliarius esset Congregationis Rituum et Commissionis pro Arte Sacra praeses ac nonnumquam Seminariorum Italiae apostolicus visitator. Uti studiosus doctrinarum investigator plura foras dedit opera. Anno millesimo nongentesimo duodevicesimo Abbatiae monachi Sancti Pauli extra Moenia suum eum abbatem, qui custodiam deinceps Regulae Benedictinae suo ipsius exemplo fovit sedulaque hortatione et gubernatione nec sane minus spiritalem communitatis vitam. Undecim autem post annis Pontifex Romanus Pius XI, qui ob pietatem eius multiplicemque eruditionem permagni aestimabat illum, ex parvo eiusdem Abbatiae sustulit grege et archiepiscopalem ad sedem Mediolanensem provexit quem post viginti etiam dies ad cardinalatus gradum promovit. Suum deinde inter proprium populum hic Servus Dei efficiebat ut sanctimoniae fervorisque apostolici eximia in Sanctis Ambrosio et Carolo et Andrea Carolo Ferrari specimina reviviscerent. Pastorali commotus caritate evangelium Christi sine intermissione praedicabat, sacramenta dispensabat, spiritalis procurabat atque corporalis misericordiae opera, corroborabat sacerdotum institutionem, christianam laicorum vitam incitabat, catechismi propagabat explicationem necnon frugiferam celebrationum liturgicarum participationem, pientissimum denique Eucharistiae Matrisque Redemptoris cultum. Quinque curavit archidioecesanas celebrandas synodos, novas pariter excitandas paroecias. Sui tempore ministerii quinquies peregit totius dicionis suae pastoralem visitationem, qua dissitissimas etiam latissimorum archidioecesis finium communitates attigit. Vitae consecratae sustinuit instituta atque egentes domus et familias; opifices adiuvit et opere carentes, quemadmodum et carcere retentos ac pauperes et homines politicam ob causam vexatos. Saeviente altero bello mundano populi sui dolores tam animorum quam corporum pacemque indefessus inculcavit. Operam aequabiliter dedit ut peccatores bonam ad frugem se reciperent vehementerque ipse adversus errores depugnavit atque Ecclesiae et debilium propugnavit iura. Nemo denique eius a sollicitis pastoris curis arcebatur. Fecundata autem illius multiplex ac strenua industria est perpetuo cum Deo consortio et devota mysteriorum divinorum celebratione, meditatione et fervida precatione, sui abnegations et castigatione. Quotquot eum adibant, alta ipsius mirabantur de vita spiritali confestimque cernebant in eo solidum Dei virum qui ex ipsa animi humilitate ac paupertate cogitabat, loquebatur, agebat secundum Christi spiritum. Ad extremos usque terrestris vitae dies cum Deo ambulavit eiusque voluntatem complevit et pro illius gloria animarumque salute quam optimis modis contendit. Post obitum quoque, qui evenit die tricesimo mensis Augusti anno millesimo nongentesimo quinquagesimo quarto, in Seminarii Maioris aedibus apud Venegonum quod exstrui ipse iusserat, virtutum eius odor suavissimus haud cessavit ubique sese diffundere. Quin immo, cum sanctitatis ac miraculorum illius fama non modo cresceret verum altas passim ageret radices, successor archiepiscopus Ioannes Baptista Montini, deinde Pontifex Romanus Paulus Sextus, anno millesimo nongentesimo quinquagesimo septimo Beatificationis atque Canonizationis instituit causam. Omnibus postea normis et consiliis lege necessariis observatis, declaravimus Nosmet die vicesimo sexto mensis Martii anno millesimo nongentesimo nonagesimo quarto hunc Dei Servum heroum omnino in modum virtutes exercuisse theologales, cardinales et connexas cum iis. Apud Congregationem de Causis Sanctorum suo tempore feliciter suscepta est exituque secundissimo pertractata investigatio adsertae prodigiosae sanationis quae Mediolani contigisse dicta est anno millesimo nongentesimo quinquagesimo sexto eiusdemque Venerabilis Servi Dei deprecationi adscripta. Nostro denique in conspectu super miraculo decretum die undecimo Iulii mensis prodiit anno millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, quo etiam tempore statuimus ut Romae Beatificationis ritus die duodecimo mensis Maii subsequentis anni perficeretur.

Hodie propterea, sexta Paschatis Dominica, summopere Nos iuvit coram immensa quidem pastorum fideliumque Ecclesiae ex omni orbe festiva multitudine frequentem sane Venerabilium Servorum ac Servarum Dei coronam uno pientissimo ritu in album Caelitum Beatorum ac Beatarum referendam curare, quos inter primum quidem locum Alfredus Ildefonsus Schuster, Ordinis Sancti Benedicti alumnus, obtinet. Inter ceremonias autem et preces licuit et libuit hanc ipsam sollemniter proferre Beatifications formulam:

Nos, vota Fratrum Nostrorum Caroli Mariae Cardinalis Martini, Archiepiscopi Mediolanensis Cosmi Francisci Ruppi, Archiepiscopi Lyciensis, Michaelis Cardinalis Giordano, Archiepiscopi Neapolitani, Braulii Rodríguez Plaza, Episcopi Salmantini, et Aloisii Belloli, Episcopi Anagnini-Alatrini, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Alfredus Ildefonsus Schuster, Philippus Smaldone, Ianuarius Maria Sarnelli, Candida Maria a Iesu Cipitria y Barriola, Maria Raphaela Cirnatti et Maria Antonia Bandrés y Elósegui Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum die ipsorum natali: Alfredi Ildefonsi Schuster die trigesima Augusti; Philippi Smaldone die quarta Iunii; Ianuarii Mariae Sarnelli die trigesima Iunii; Candidae Mariae a Iesu Cipitria y Barriola die nona Augusti; Mariae Raphaelae Cimatti die vicesima tertia Iunii et Mariae Antoniae Bandrés y Elósegui die vicesima septima Aprilis in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Qua rite dicta et audita adgressi sumus indolem ac virtutem uniuscuiusque recensere et permagno excolere adfectu. Precibus postremo Nostris et adstantium adiimus eos pro totius Ecclesiae et hominum generis necessitatibus. Nee minime quidem dubitamus quin insignis Alfredi Ildefonsi Schuster figura vitae mirabilis plurimis praesertim sacris pastoribus profutura sit ad imitationem sanctioremque Populi Dei curationem.

Quae has per Litteras ediximus et decrevimus, ea tam nuns quam in posterum tempus firma esse volumus ac rata, contrariis quibuslibet rebus haudquaquam obstantibus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis Maii, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 

top