Cum Iesus, Dei Filius, suam caritatem ostenderit, suam pro nobis tradendo
vitam, «maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis
suis» (Io 15, 13: cfr. 1 Io 3, 10).
Beatus Ioannes Gabriel Perboyre sua in vita suaque in morte hanc Christo
conformationem mirabiliter egit. In Francogallia anno MDCCCII in oppido quodam,
quod Puech de Montgesty appellatur, a ferventi familia ortus, quae Ecclesiae
tres missionarios S. Vincentii, duas Filiarum Caritatis sodales, carmelitanam
sororem atque duos coniuges christianos dedit, seminarium ingressus est, primo
Aloisium fratrem tantum ut comitaretur. Sed loci natura eius animum rapuit. Se
ad sacerdotium omnino vocari intellexit.
Anno MDCCCXVIII Congregationi Missionis nomen dedit atque Lutetiae Parisiorum
die XXIII mensis Septembris anno MDCCCXXVI sacerdos est renuntiatus. Praestantia
officiosaque munera in institutions provincia sustinuit. Molliore animo vir,
Aloisii fratris morte valde affectus est, qui, Sinas petens missionarius, in
itinere vitam amisit. Lutetiam Parisiorum arcessitus novitiorum veluti alter a
magistro, postulavit ut ad gentiles mitteretur. Complures de eius valetudine
dubitabant, sed licentiam abeundi obtinuit et mense Martio anno MDCCCXXXV navem
in portu apud Le Havre conscendit.
Postquam ad Macaum appulit, tempore quodam transacto accommodationis,
Sinensis cuiusdam lumens speciem, ad Henam provinciam profectus est, cui
destinatus erat. Continuo ministerium apostolicum incohavit, christianos
invisendo in parvos pagos dispersos. Permagno animorum studio eminuit, nominatim
dilectione in pauperes. Pauper cum pauperibus vitam exigebat, quibus
peculiariter favebat. «Proximus pauperibus» factus est: «Cum catechistam medicum
me comitantem de morborum tot hominum causis interrogabam, semper respondebat:
eadem est causa, famis et rerum penuria. Silens tunc iter producebam,
conscientiae angore agitatus, cum viverem et cum illis mori non possem».
Antequam carnificis crucem conscenderet, pauperum crucem ascendit. Caritate
cruci affixus est antequam persecutione. S. Vincentii cum esset discipulus quem
filiali more diligebat, Christus patiens in eius vita principem obtinuit locum,
Crucis Homo. Ex eo quod fortasse institutio nihil detraxerat laboris, intellexit
prorsus quid sibi vellet pati. In primis ills denotanda est martyrii intentio.
Ioannes Gabriel cupiisse videtur martyrium. In epistula quadam parentibus missam
haec est fassus: Nonnullos labores ac poenas pati debemus, sed ubique ea sunt,
exinde caelum frontis sudore merere debemus. Si martyrium pateremur, magna esset
gratia a Deo data: res haec est petenda, haud timenda». Anno MDCCCXXXIX
inopinato militum adventu aggressus est. Bonus pastor vigilare ex propinquo
gregem suum contendit, in vicinia se abdens. Captus est atque longa series
iudiciorum incepit, saepe cum tormentis. Effecerunt ut a fide deficeret, eum
propter religionem illuserunt, ut crucifixum proculcaret eum concitarunt.
Capitis tandem est condemnatus. Ioannes Gabriel in loco Wuhan martyrium subiit,
in patibulo quodam, speciem crucis praebente, die XI mensis Septembris anno
MDCCCXL iugulatus est. Eius reliquiae in Francogalliam anno MDCCCLX delatae
sunt, domum scilicet principem Lutetiae Parisiorum Congregationis Missionis.
Verus fidei martyr cum haberetur, incohata sollicite est canonizations causa
atque his peractis rebus Iure statutis, inter Beatos a Leone XIII die X mensis
Novembris anno MDCCCLXXXIX est relatus. Die VI mensis Aprilis anno MCMXCV Nobis
coram decretum de sanatione quadam divinitus patrata, ipso Beato intercedente,
prodiit. Consistorio habito die XXIX mensis Ianuarii anno MCMXCVI, statuimus ut
canonizationis ritus die II mensis subsequentis Iunii celebraretur.
Hodie igitur apud Basilicam Sancti Petri, inter sacra hanc elocuti sumus
Canonizationis formulam:
Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae
et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi,
beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita
et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio,
Beatos Ioannem Gabrielem Perboyre, Aegidium Mariam a Sancto Ioseph Pontillo et
Ioannem Grande Roman Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo
adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione
recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Quod autem decrevimus volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis
minime officientibus rebus quibuslibet.
Datum Romae apud S. Petrum, die secundo mensis Iunii, anno Domini millesimo
nongentesimo nonagesimo sexto, Pontificatus Nostri duodevicesimo.
EGO IOANNES PAULUS II
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana