The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

ITE ERGO

QUIBUS BEATO AEGIDIO MARIAE A SANCTO IOSEPH PONTILLO
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Ite ergo ad exitus viarum et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias» (Mt 22, 9).

Quemadmodum similitudinis servi fecerunt, beatus Aegidius Maria a Sancto Ioseph (saeculari nomine Franciscus Pontillo appellatus) Deo iubenti obtemperavit atque suam vitam magna ex parte in Neapolitanis viis exegit, lumen et Christi caritatem in plebem potissimumque in pauperes effundendo necnon Redemptionis ad epulas participandas cunctos invitando.

Humilis hic S. Francisci Assisiensis filius Tarentina in urbe ex Cataldo Pontillo et Gratia Procaccio die XVI mensis Novembris anno MDCCXXIX natus est. Puer iam opus apud restiarios incepit ac patre orbus suam sustentare debuit pauperem familiam. Anno MDCCLIV Fratrum Minorum Alcantarinorum familiam adeptus est Provinciae Lupianae, illud tandem consilium complens, scilicet «pro Domino cogitandi et operandi». Religiosis votis nuncupatis, ad Squinzanum claustrum ut coqui opus sustineret atque anno MDCCLIX Neapolim missus est, ubi mansit usque ad mortem. Ibidem primum fuit coquus, deinde ianitor, tum mendicans urbis per vias. Bona sane valetudine praeditus et eximiis virtutibus, inter quas humilitas, facilitas, orationis sacrificiique spiritus eminebant, suum tenue officium effecit ut evangelizationis solidarietatisque in populum christianae opus indefessum fieret atque tanta fuit eius pro omnibus sollicitudo et amor, ut Neapolis haberetur solator. Dum stipes pro suo claustro colligebat, pacem ac spem in hominum cordibus largiter disseminavit; cum flentibus flevit et cum gaudentibus gavisus est, omnibus suae sanctae vitae exemplo verborumque sapientia caeli semitas commonstrans. Deum amate, Deum amate iterare solebat iis quotquot eum conveniebant quotide et laboriose urbis per vias peregrinantem. Nobiles et eruditi hoc cum franciscali, simplicem et fidei plenum adhibente sermonem, colloqui cupiebant. Aegroti de suis aerumnis levabantur, eum prope se suscipientes. Pauperes, derelicti atque vexati in humili illo mendico vultum Dei misericordis detegebant. Cum loci illi socialibus contentionibus extremaque rerum penuria spiritusque premerentur, omnes ad cordis conversionem, ad reconciliationem cum Deo proximoque, ad bona aeterna conquirenda vocabat. Cum Deo constans coniunctio, fervens in Christi humanitatem, Eucharistiam, Virginem Mariam devotio, Regulae et religiosorum votorum perfecta laetaque observantia, animam eius simplicem et in Domini voluntatem pronam aluerunt eumque fulgidum signum effecerunt Dei sanctitatis et germanum Evangelii testem. Sanctitatis fama signorumque perfusus, die VII mensis Februarii anno MDCCCXII ad aeterna tabernacula demigravit. Paucis annis post beatificationis canonizationisque causa incohata est. Iis peractis a iure illius temporis statutis, Decessor Noster Leo XIII, die V mensis Februarii anno MDCCCLXXXVIII eum Beatum proclamavit. Canonizationis causa die XV mensis Decembris anno MCMXCIV Nobis coram super miro prodiit Decretum, quod Tarenti anno MCMXXXVII evenit. Favorabilibus exinde suffragiis Patrum Cardinalium et Episcoporum in Consistorio coadunatorum roborati, statuimus ut ritus canonizationis die II mensis Iunii anno MCMXCVI Romae celebraretur.

Hodie igitur apud Basilicam Sancti Petri, inter sacra hanc elocuti sumus Canonizationis formulam:

Ad Honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei Catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Ioannem Gabrielem Perboyre, Aegidium Mariam a Sancto Ioseph Pontillo et Ioannem Grande Roman Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Eximius praeclarusque hic vir insignes dedit religiosae pietatis operumque bonorum testificationes. Pertinet ipse ad spectabiles homines illos qui simpliciter peragrabant urbes, cunctos solantes, cunctos iuvantes, cunctos salutaribus beneficiis afficientes. Is ideo coram omnibus fulgens habetur exemplar, unde catholica fides et industria usque proferantur et quam plurimos homines attingant, quo cuncti supernis firmati praesidiis, salutifera Domini dona et Evangelii bona prolixius consequantur.

Quod autem decrevimus volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis minime officientibus rebus quibuslibet.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die secundo mensis Iunii anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo sexto, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Eugenius Sevi, Protonot. Apost.

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 

top