Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis
(Io 15, 13). Evangelicis his verbis caritas Domini Iesu designatur, quippe qui,
ascendens in crucem, Pastor et Agnus pro nobis mori sit dignatus. Ideoque
nonnulli sancti non dubitaverunt sese exponere mortis periculo ex contagione
morbi dum aegrotos curabant et colebant. E quibus unus fuit Ioannes Grande
Román, religiosus professus Ordinis Hospitalarii Sancti Ioannis de Deo. Ille
enim cum sui oblitus pestifera correptos lue intrepidus alleviaret et ipse
tandem est infectus et animam ex caritate posuit. Natus est anno MDXLVI
Carmonae, in antiqua et nobili urbe Hispalensis archidioecesis. Sortitus animam
bonam et piis parentibus religiose educatus, iam a teneris annis in paroecia
Sancti Petri in qua fuerat baptizatus et ubi tamquam «puer chori» erat receptus,
futurae sanctitatis specimina haud obscura dedit. Adulescens, parentibus
parcens, mercaturam exercuit, sed ad altiora se sentiens vocatum, domum reliquit
et in secessu et oratione divinam de se voluntatem quaesivit. Ibi disposuit
Deus ascensiones cordis eius: cupiens Christum pauperem et castum imitari,
perpetuam castitatem Deo vovit et, deponens saecularem habitum, asperam induit
tunicam, nudis pedibus in posterum semper processit et obtinuit vocari ab
omnibus non Ioannes Grande Román, sed Ioannes Peccator. Tandem obtulit se ad
divinum servitium pro pauperrimis et magis derelictis, et, ut humana vincula
penitus solveret, patriam deseruit et Xeritium (vulgo Jerez de la Frontera) est
profectus qua cum civitate nullus nexus erat ei. Ibi per fere quadraginta annos
omnium virtutum exemplar enituit. Claruit enim insigni vita interiore et
orationis spiritu, necnon humilitate, paupertate, mansuetudine, angelica
castitate, asperrima poenitentia, patientia et fortitudine, animarum zelo et,
prae omnibus, mira caritate. Eucharisticum mysterium maxime coluit ac ardenti
et filiali amore in Beatissimam Virginem Mariam ferebatur, quam ab ortu in corde
ferre palam asseverabat. Anno MDLXXII novum nosocomium pro pauperibus infirmis
et magis derelictis condidit solum divina Providentia nisus. Omnes mirati sunt
videntes Ioannem omnia et singula opera misericordiae, tum corporalia tum
spiritualia, exercere. Quos in plateis inveniebat infirmos omni auxilio
destitutos ipse super humeros in valetudinarium deferebat, et ibidem degentes
ita curabat ut nosocomium illud «mater omnium necessitatum» appellaretur.
Catechesi parvulis tradendae sedulo operam dedit necnon perditarum mulierum
conversion, et cum dono consilii mirabiliter a Deo praeditus esset, omnibus
factus est adiutorium et solamen. Vox populi multa ei miranda tribuebat,
infirmorum nempe sanationem, panic multiplicationem et similia. Sic iam
impensus et superimpensus in infirmis et pauperibus alleviandis, vinculis
detentis non exceptis, novit Apostolicam Sedem in novam congregationem
religiosam fratres Ioannis de Deo collegisse. At meritum vitae religiosae
cupiens, Granatam anno MDLXXIV adivit ibique in Ordine Hospitalario vota
nuncupavit. Mox autem ex oboedientia Xeritium reversus, non modo solita
caritatis opera exercuit sed et multos novitios in viam Hospitalitatis direxit
et alia nosocomia sui Ordinis in proximis civitatibus erigenda curavit.
Cardinalis Rudericus de Castro, Archiepiscopus Hispalensis, qui eum multum
diligebat, commisit ei ut plura parva valetudinaria civitatis Xericiensis in
unum redigeret quo melius opera infirmis praestaretur. Ioannes munus hoc
strenuo animo implevit. Tandem obiit die III mensis Iunii anno MDC cum, ut
dictum est, pestifera lue ingravescente, se totum vovisset ad infectos
alleviandos. Fama sanctitatis eius crescente, initus est processus
beatifications anno MDCXXIX. Pius PP. VI de eiusdem virtutibus heroicis constare
anno MDCCLXXV declaravit. Pius PP. IX eum in albo Beatorum congrua de causa
inscripsit sollemni ritu die XIII mensis Novembris anno MDCCCLIII. Cum autem
dioecesis Assidonensis-Ierezensis, cui caput Xeritium, a Nobis anno MCMLXXX
creata esset, Episcopus et populus Dei ibi degens beatum Ioannem Grande Román
patronum dioecesanum confirmari postulaverunt, quod a Nobis libenter concessum
est die X mensis Decembris, anno MCMLXXXVI.
At cum canonizationis eius esset causa revocata die X mensis Decembris anno
MCMXXX, de recognito miro, Beato Ioanne Grande Román intercedente, divinitus
patrato, Decretum in conspectu Nostro die XI mensis Iulii anno MCMXCV
promulgatum est. Denique postquam vota a Patribus Cardinalibus et Episcopis in
conventum congregatis exprompta cunt, exoptatae Canonizationis Beati Ioannis
Grande Román faventia, statuimus ut eiusdem Canonizationis ritus Romae
celebraretur. Hodie igitur apud Basilicam Sancti Petri, inter sacra hanc
elocuti sumus Canonizationis formulam:
Ad Honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei
catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu
Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione
praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum
consilio, Beatos Ioannem Gabrielem Perboyre, Aegidium Mariam a Sancto Ioseph
Pontillo et Ioannem Grande Román Sanctos esse decernimus et defmimus, ac
Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter
Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus
Sancti.
Praeclarus hic vir eximias dedit religiosae pietatis operumque bonorum
testificationes, qui coram omnibus fulgens habetur exemplar, unde catholica
fides et industria usque proferantur et quam plurimos homines attingant, quo
cuncti, supernis firmati praesidiis, salutifera Domini dona et Evangelii
beneficia prolixius consequantur.
Quod autem decrevimus volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis
minime officientibus rebus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die secundo mensis Iunii, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo sexto, Pontificatus Nostri duodevicesimo.
EGO IOANNES PAULUS II
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana