IMAGO BEATAE MARIAE VIRGINIS
IMMACULATAE,
QUAE SUB TITULO «NUESTRA SEÑORA DE MONTERREY»
IN
ECCLESIA CATHEDRALI MOTERREYENSI PIE COLITUR,
PRETIOSO DIADEMATE REDIMITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Primi Americae continentis evangelizatores
Beatae Virginis Mariae cultum ubique propagaverunt, pro certo habentes sane
caelestem Reginam sibi auxilium praebituram. Inter antiquissimas autem
Immaculatae Dei Genetricis imagines enitet vulgo dicta «Nuestra Señora de
Monterrey», quadringentos iam annos in urbe Monterreyensi devote servata, quae
praesertim a christifidelibus autochthonibus patrona et tutrix invocatur.
Rogante igitur Venerabili Fratre Nostro Adolfo Antonio S.R.E. Cardinali
Suárez Rivera, Archiepiscopo Monterreyensi, qui litteris die XIV mensis Martii
hoc anno datis communia vota cleri et christifidelium expromit, concedimus
libentes ut pulchra multisque gratiis praeclara imago Beatae Mariae Virginis
Immaculatae sub titulo «Nuestra Señora de Monterrey» in ecclesia cathedrali
eiusdem archidioecesis pie venerata Nostro nomine et auctoritate pretioso
diademate redimiri possit, persuasum habentes porro Marialem cultum in populo
Metropolis Monterreyensis ad christianae fidei et caritatis florem haud parum
conferre posse. Contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Iunii,
anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana