SANCTA DEI GENETRIX MARIA, CUIUS IMAGO
RECOLITUR
IN PAGO BUDSLAW, PATRONA CAELESTIS ARCHIDIOECESIS
MINSCENSIS
LATINORUM-MOHILOVIENSIS LATINORUM CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Sanctam Dei Matrem, cuius gratiosa imago servata
in sanctuario Budslaviensi superiore anno Nostro nomine et auctoritate pretioso
diademate est redimita, clerus et Christifideles archidioecesis Minscensis
Latinorum-Mohiloviensis Latinorum, ut novimus, peculiari assiduoque cultu
prosequuntur, atque in difficultatibus et rerum angustiis eius invocant
auxilium.
Qua de causa Venerabilis Frater Noster Casimirus Cardinalis Świątek,
Archiepiscopus eiusdem dicionis, communia cleri et populi fidelis vota
excipiens, electionem Sanctae Dei Genetricis Mariae de Budslaw in Patronam
principalem apud Deum archidioecesis Minscensis Latinorum-Mohiloviensis
Latinorum rite approbavit. Idem vero enixe petivit ut huiusmodi electio ab hac
Apostolica Sede confirmaretur.
Nos piis eiusdem Venerabilis Fratris Nostri precibus libentissimo animo
obsecundantes, comprobatis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina
Sacramentorum, factis a Nobis facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra
potestate, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctam Dei Genetricem,
cuius gratiosa imago in ecclesia dicata Beatae Mariae Virgini in caelum
assumptae oppidi v.d. Budslaw religiose colitur, in Patronam principalem apud
Deum archidioecesis Minscensis Latinorum-Mohiloviensis Latinorum confirmamus,
eiusque sollemnitatem die II mensis Iulii quotannis statuimus celebrandam,
omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae in libello de Normis
circa Patronos constituendos indicantur et ad normam Instructionis «de
Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis»,
n. 30. Volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque plenos
effectus sive nunc sive in posterum consequantur. Contrariis quibuslibet rebus
non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die undecimo mensis
Iunii, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana