Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

UNIVERSAE BIELORUSSIAE

SANCTUS MICHAEL ARCHANGELUS PATRONUS CAELESTIS
PROVINCAE ECCLESIASTICAE MINSCENSIS
LATINORUM – MOHILOVIENSIS LATINORUM CONFIRMATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Universae Bielorussiae catholicae clerus et christifideles sanctum Michaelem Archangelum veluti defensorem suum et custodem singulari cultu venerantur.

Quam ob rem Venerabilis Frater Noster Casimirus S.R.E. Cardinalis Świątek, Archiepiscopus Metropolita Minscensis Latinorum – Mohiloviensis Latinorum, communia cleri et populi fidelis vota excipiens, electionem Sancti Michaelis Archangeli in Patronum apud Deum Provinciae ecclesiasticae Minscensis Latinorum – Mohiloviensis Latinorum rite approbavit, atque petivit ut huiusmodi electio ab hac Apostolica Sede confirmaretur.

Nos vero enixis eiusdem Venerabilis Fratris Nostri precibus libenter obsecundantes, comprobatis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, factis a Nobis facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctum Michaelem Archangelum Patronum caelestem Provinciae ecclesiasticae Minscensis Latinorum – Mohiloviensis Latinorum confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae in Normis de Patronis constituendis indicantur (AAS, vol. LXV, 1973, pp. 276-279). Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque plenos effectus sive nunc sive in posterum consequantur. Contrariis quibusvis rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Iunii, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana